IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum Angelus et anima differant specie.
Alensis 2.p. g. 20. m. 3. D. Thom. 1. p. q. 75. a. 7. et q. 58. a. 3. et 2. contra Gent. 94. et hic d . 3. q. 1 ad 6. D. Bonavent. hic 2. p. art. 3. g. 1.2. Gabr. g. 6. Henr, quodl. 12. g. 8. Vide Scot. 5. itet. q. 5. 6. 7. Mayron. 2.
d. 3. g. 1
Ultimo circa hanc distinctionem, ubi Magister tractat de creatura mere spirituali, et creatura composita ex corporali et spirituali, quaeritur : Utrum Angelus et anima differant specie? Quod non, primo, (a) quia si essentiae differunt specie: ergo et potentiae, quae fundantur in eis, et " si potentiae, ergo et operationes: et ulterius, ergo et objecta, ex 2. de Anima ; consequens est falsum, quia idem est objectum intellectus Angeli et animae.
Secundo sic, Augustinus de lib. arb. lib. 3. Angelus et anima sunt natura pares, sed officio impares; sed paritas naturae non est in differentibus specie: ergo, etc.
Tertio, quia (b) si sint alterius speciei, una secundum se totam erit nobilior altera, et per consequens quodlibet individuum nobilioris erit nobilius quolibet individuo ignobilioris, et ita vel quilibet Angelus erit perfectior qualibet anima, vel e contrario. Et tunc ulterius, cum capacitas sequatur naturam, vel erit capacitas major cujuslibet Angeli capacitate cujuslibet animae, vel e contrario: et cum beatitudo requirat totam capacitatem naturae satiari, sequitur quod major perfectio, necessario est in quolibet Angelo ad hoc quod sit beatus, quam sit in qualibet anima, vel e contrario, quorum utrumque est falsum, quia Angelus et anima se habent, sicut excedentia et excessa in beatitudine.
COMMENTARIUS. (a) Quod non primo. Primo Doctor arguit, probando quod anima et Angelus non differant specie, quia si essentioe, etc. 2. de Anima text. com. 33. ubi sic habetur secundum aliam translationem : Et indiget, inquit, necessario qui vult perscrutari de istis, (supple, animae potentiis,) scire unamquamque istarum quoe sit, deinde post perscrutetur de contingentibus in iis, et si necesse est dicere unamquamque illarum quoe sit, verbi gratia,intellectus quid sit,et sentiens quid sit, nutritivum quid sit. Oportet etiam proedicere intelligere quid sit, actiones enim et operationes proecedunt in intellectu virtutes, et si ita sit, et considerare de aliis, rebus oppositis, istis debet proecedere considerationem. De istis oportet nos, ut attendamus ad definiendum istas, primo propter istam causam, verbi gratia, cibum et sensatum et intellectum : Haec ille. Vult dicere, quod potentiae animae non cognoscuntur nobis inesse, nisi per operationes, nec operationes cognoscuntur distincte, nisi quia sunt circa talia et talia objecta, et ideo primo cognoscuntur objecta distincta, et secundo operatione circa illa objecta, et tertio potentiae, quarum sunt tales operationes. Unde et Commentator ibi sic ait : Et si oportet scire, quoe est unaquoeque istarum virtutum, necesse est proescire actiones proprias unicuique istarum virtutum, quoe sunt, verbi gratia, quid est intelligere per intelligens, et sentire per sentiens, et nutrire per nutriens; cognitio enim actionum istarum virtutum prior est apud nos in nostra prima cognitione quam cognitio istarum virtutum, et causa narravit, quod cognitio actionum debet proecedere cognitionem virtutum; narravit etiam quod cognitio patientium, videlicet objectorum illas actiones debet proecedere cognitionem illarum actionum propter eamdem causam, propter quam debet proecedere cognitio actionum cognitionem virtutum. Haec ille. Patet ergo quod per distinctionem objectorum concludimus distinctionem actuum, et per distinctionem actuum concludimus distinctionem potentiarum. Secundo per distinctas. potentias concludimus distinctas essentias: cum ergo intellectus Angeli, et intellectus animae habeant simpliciter idem objectum, sequitur quod erunt potentiae ejusdem rationis, et si hoc, ergo et essentiae. Secundum argumentum clarum est.
(b) Tertio, quia si sint. Tertium stat in hoc, quia si Angelus et anima sint alterius rationis, sequitur quod quodlibet individuum unius erit nobilius quolibet individuo alterius, vel e contra, quod non est verum ; quia si quilibet Angelus esset perfectior qualibet anima, sequeretur quod esset capacior majori beatitudine, quia capacitas sequitur entitatem ; et cum beatitudo requirat totam capacitatem satiari, sequitur quod major perfectio necessario erit in quolibet Angelo, ad hoc ut sit beatus, quam sit in qualibet anima, vel e converso, quod est inconveniens.
(c) Contra, quanto forma creata est nobilior, tanto distinguitur in plures gradus nobilitatis, sicut sunt plures formae mixti, quam elementares, et plures formae animati quam inanimati, et forte plura animalia quam plantae; igitur plura erunt differentia specie in natura intellectiva, quam non intellectiva, hoc non potest esse nisi Angelus et anima differant specie: igitur, etc.