IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Angelum et animam essentialiter distingui, certum est. Sed rationem primam distinctionis assignatam a D. Bonav. Alensi, et D. Thom. impugnat et merito Scotus. Ratio D. Bonav. est unibilitas animae ad materiam ; ratio D. Thomae et Alensis est ejus potentia ad discurrendum; Angelus autem (inquiunt) nec sic unibilis est nec discursivus.
Conclusio istius quaestionis est certa, scilicet quod Angelus et anima differant specie, quia formae ejusdem rationis habent eamdem rationem perficiendi et non perficiendi. Sed anima naturaliter est perfectiva corporis organici ut forma, Angelus autem naturaliter est non perfectio alicujus materiae; igitur, etc.
Sed quae sit prima (a) ratio hujus distinctionis specificae, dicitur ab aliquibus, quod unibilitas ad materiam, et non unibilitas ad materiam.
Contra, forma est finis materiae, ex 2. Physicor. et ideo distinctio materiae est propter distinctionem formae, et non e contrario. Unde membra cervi differunt a membris leonis, quia anima differt ab anima: igitur non erit prima distinctio specifica hujus et illius per materiam et non materiam, sed prior erit distinctio ipsorum actuum in se. Quod confirmatur manifeste. Quia enim haec natura est talis, et illa non, ideo haec non est illa ; igitur ista ratio perficiendi et non perficiendi, non erit prima ratio distinctiva.
Aliter dicitur, (b) quod gradus intelligendi major vel minor in Angelo et anima, est principium distinctivum unius ab alio, quod confirmatur per simile, quia anima sensitiva non videtur distingui in brutis, nisi secundum diversos gradus sentiendi, et tamen ibi est differentia specifica; igitur ita potest esse hic penes diversos modos intelligendi, perfectiorem scilicet et imperfectiorem. Quis autem s tiste distinctus modus intelligendi, ponitur, quod Angelus intelligit sine discursu, et anima intelligit cum discursu, loquendo de intellectu naturali; et isti modi sunt distincti specie, et sunt intellectualitatis alterius et alterius speciei.
Contra, anima (c) non discurrit circa principia,sed circa conclusiones ; ergo si cognoscere sic et sic, est alterius speciei, et ideo requirat intellectualitatem alterius speciei, erunt duae intellectualitates alterius speciei in una anima; una inquantum intelligit principia,et alia inquantum intelligit conditiones.
Praeterea, anima beata in (d) objecto beatifico non discurrit circa illud, discurrit autem circa objectum cognitum naturaliter; igitur esset alia intellectualitas specie beati, inquantum intelligit Deum, et inquantum intelligit aliquid naturaliter.
Item tertio, (c) si intellectualitas Angeli et animae differunt specie, igitur, quae dependent essentialiter ab ista et illa, differunt specie: sed ab istis dependet essentialiter visio beatifica Angeli et animae (licet enim Angelus non sit tota causa visionis suae, nec anima suae, ta men utraque visioessentialiter de -pendet ab intellectualitate naturae cujus est); igitur ista visio beatifica et illa differunt specie, quod est falsum, quia omnes species diversae, habent ordinem determinatum secundum perfectius et imperfectius, ita quod quodlibet individuum perfectioris speciei, excedit quodlibet individuum imperfectioris, et tunc sequeretur quod vel quaelibet beatitudo cujuslibet Angeli excederet quamlibet beatitudinem cujuslibet animae, vel e contrario, quorum utrumque est falsum, quia se habent sicut excedentia et excessa in beatitudine.
Item quaeritur (f) quid intelligitur per hoc, quod dicitur Angelum non intelligere discurrendo. Aut quod Angelus non habet potentiam, qua cognitis principiis, possit cognoscere conclusiones, si illae non essent sibi prius notae actu vel habitu: et hoc tunc non videtur esse perfectionis in intellectu creato, imo hoc videtur esse imperfectionis in intellectu creato, quia perfectio in intellectu nostro est supplens imperfectionem, quod possit ex quibusdam cognitis virtualiter includentibus alia, illorum aliorum cognitionem acquirere. Aut intelligitur, quod ideo non potest discurrere, quia omnes conclusiones sunt sibi actualiter notae a principio, et ita non potest eas cognoscere discurrendo, sed hoc est falsum, quia non omnia a principio actu et distincte cognoscit et intelligit. Aut ideo, quia omnia sibi sunt habitualiter nota a principio, et ideo non potest habitualem notitiam illorum acquirere ex principiis, et hoc non ponit differentiam essentialem intellectualitatis Angeli a nobis, quia sic esset in anima mea: quia si omnes conclusiones essent sibi notae a principio, Deo imprimente simul notitiam principiorum et conclusionum.
ipsa non posset discurrere, non propter impotentiam naturae, sed quia jam praehabet cognitionem, et non potest acquirere de novo id quod praehabet, hoc modo anima Christi non discurrebat, sed ipsa novit habitualiter omnia principia et conclusiones in principiis a principio, et tamen ipsa non fuit natura angelica.