IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Sed quoe sit prima ratio hujus distinctionis specificoe. Hic recitatur opinio D.Bonaventurae,libro secundo,distinctione prima, qui vult quod anima intellectiva per hoc distinguitur specie ab Angelo, quia est unibilis ad materiam; et Angelus non est unibilis, ita quod unibilitas et non unibilitas est ratio distinguendi specie.
Hic Doctor hanc opinionem improbat ex hoc, quod distinctio materiae est propter distinctionem formae, et non e contra, id est, materia ordinatur ad formam, et non e contra, et per consequens alia et alia forma aliam et aliam requirit materiam, et sic forma in illo priori erit in se distincta ab alia; ergo non erit distincta per posterius, puta per unibilitatem ad materiam, loquendo semper de distinctione specifica. Et quod materia sit propter formam, etc. patet per Aristotelem 2. Physicorum, text. com. 22. et 24. vide ibi. Et quod alia et alia forma aliam et aliam requirat materiam, patet, quia membra leonis non differunt a membris cervi, nisi quia anima differt ab anima ut, patet per Commentatorem 1. de Anima com. 52. qui sic ait : Si igitur ars carpentaria habet propria subjecta, et propria instrumenta, quibus utatur, necesse est ut ita sit de anima cum corpore, corpus enim est instrumentum animoe, et ideo corpora animalium convenientia sunt animabus eorum. Haec ille; et sic patet, quod alia anima aliud et aliud requirit corpus, et com. 53, super illo textu secundum aliam translationem: Videndum enim, quod quilibet habet formam et creaturam propriam; dicit sic Commentator 1. habet animam propriam et corpus animalis proprium. Et parum infra : Membra enim leonis non differunt a membris cervi nisi propter diversitatem cervi ab anima leonis. Haec ille. Ex his ergo patet, quod cum alia et alia anima requirat aliud et aliud corpus organicum, prius erit entitas talis in se quam comparetur ad materiam, cui nata est sic vel sic uniri, quae unibilitas consequitur talem et talem formam, et per consequens non potest esse ratio distinguendi specie.
(b) Aliter dicitur. Hic recitatur opinio Alexandri de Ales, prima secunda collatione de substantia Angeli. q. 5. qui dicit quod gradus intelligendi major vel minor in Angelo et anima, est primum distinctivum unius ab alio, et ideo loquendo de intellectu naturali, hoc est relicto suis puris naturalibus, Angelus per hoc distinguitur specie ab anima, quia Angelus intelligit sine discursu, et anima cum discursu.
(c) Contra, anima non discurrit circa principia, sed circa conclusiones. Hic Doctor per aliquas rationes satis faciles improbat positionem Alexandri. Primo, quia si intelligere cum discursu et sine discursu, sunt alterius et alterius intellectualitatis specie distinctae, sequitur quod in anima erunt duae intellectualitates specie distinctae, patet, quia anima circa principia non discurrit, et circa conclusiones discurrit.
(d) Proeterea, anima beata in objecto beatifico non discurrit, et discurrit circa objectum cognitum naturaliter, et sic in beato essent duae intellectualitates specie distinctae.
(e) Item tertio : Per hanc rationem Doctor intendit probare, quod intellectus Angeli et intellectus animae non differant specie, cujus oppositum tenet Alexander. Nam Doctor infra proesenti quoestione, videtur tenere quod et si natura Angeli, et natura animae specie differant, potentia tamen intellectiva unius et alterius est ejusdem speciei, et ideo hic specialiter arguit contra Alexandrum, quod istae duae intellectualitates non differant specie, et tota ratio stat in hoc, quia si specie differunt, ergo visio beatifica Angeli, et visio beatifica animae intellectivae, quae essentialiter dependent ab illis potentiis, saltem partialiter differunt specie, quod videtur falsum ; quia omnes species diversae habent determinatum ordinem secundum perfectius et imperfectius, ita quod quodlibet individuum perfectioris speciei, excedit quodlibet individuum imperfectioris, quia sicut species est essentialiter perfectior alia, sequitur quod cum ipsa dicat totam essentiam individui, quod quodlibet individuum perfectioris sit essentialiter perfectius quodlibet imperfectioris ; nam sicut est ordo essentialis inter species, ita est ordo essentialis inter individua alterius et alterius speciei, ut patere posset in 40. Metaph. text. com. 27. et tunc ultra, si istae visiones beatificae differunt specie, alterum inconvenientium sequitur, vel quod quaelibet beatitudo cujuslibet Angeli excederet quamlibet beatitudinem cujuslibet animae, vel e contra, quorum utrumque est falsum, quia se habent sicut excedentia et excessa in beatitudine. In ista tamen littera sunt aliquae difficultates pertinentes ad materiam beatitudinis, quae in locis suis solventur.
(f) Item quoeritur quid intelligitur. Hic Doctor improbat modum dicendi Alexandri de tali discursu, et hoc per argumentum divisivum, quia si Angelus in cognoscendo non discurrit, aut hoc ideo est, quia non habet potentiam, ut cognitis principiis possit cognoscere conclusiones, si non essent sibi prius notae actu vel habitu, et hoc est imperfectionis, patet : Quia perfectio est in intellectu nostro supplens imperfectionem, quod possit ex quibusdam cognitis virtualiter includentibiis alia illorum aliorum cognitionem acquirere; et quod dicit perfectio supplens imperfectionem, hoc dicit propter intellectum divinum, qui nullo modo cognoscit unum ex alio ut supra patuit in prol. quoest, penultim. et licet cognoscat quidditates et multa principia, in quibus virtualiter multae continentur conclusiones, virtute tamen illorum principiorum nihil cognoscit; sed sola essentia divina est simpliciter ratio cognoscendi se, et quodlibet aliud respectu intellectus divini, ut notat Doctor in primo, dist. 39. In creatis tamen perfectio est supplens imperfectionem cognoscens A, in quo includitur virtualiter B, posse cognoscere B virtute ipsius A. Aut intelligitur, quod ideo Angelus non potest discurrere, quia omnes conclusiones sunt sibi actualiter notae a principio, et hoc est falsum, quia non omnia novit a principio: aut ideo est, quia omnia sibi sunt habitualiter nota a principio,puta per species impressas, et hoc non ponit differentiam specificam intellectualitatis Angeli a nobis, patet, quia etiam anima Christi habitualiter omnia novit, ut habet videri in tertio, dist. 14.