IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit propriam sententiam, quod essentialiter primo distinguuntur per suas entitates absolutas, et non per respectus unionis vel potentiae, quod bene declarat exemplis. Colligitur tamen haec essentialis distinctio a posteriori, ex illis respectibus, saltem unibilitatis, quia intellectualitas utriusque, forte ejusdem rationis est.
(a) Dico tunc ad quaestionem, quod quidquid est potens agere, est aliquod ens habens actum primum, et prior est sibi secundum naturam ratio actus primi secundum se, quam in comparatione ad actum secundum, cujus potest esse principium, ita quod licet illud quo tale ens est principium actus secundi, non sit aliud a natura sua, non tamen prima entitas sua est natura sua,ut est principium talis actus secundi, sed natura sua ut in se est haec, et ita prima distinctio.entis, non est per naturam suam, inquantum est principium talis operationis, sed per naturam suam, ut haec natura, licet per identitatem ipsa sit principium talis actus secundi.
Ita dico in proposito, quod licet natura Angelica sit principium intelligendi et volendi, et anima similiter, ita quod istae potentiae nihil dicunt essentiae animae additum, tamen primum hic et ibi est haec natura et illa natura ad se ; et ista distinctio prima est ad quam sequitur illa distinctio principiorum operandi, sive ejusdem actus, sive operationum aliarum. Quia enim est haec natura, ideo est principium talis operationis, et non e contrario. Exemplum hujus est, Sol habet virtutem generandi multa mixta inferius, et si quaeras primam rationem distinctionis Solis a planta,non est prima ratio distinctionis unius ab alio, per potentiam generandi plantam ex parte Solis, quia si illa potentia communicaretur alii, non propter hoc illud esset Sol, nec distingueretur a planta ea distinctione qua Sol distinguitur. Prima ergo ratio distinguendi est, quia forma Solis est talis forma, et forma plantae est talis, et ad hanc sequitur quod ista forma potest esse principium talium operationum, et alia non.
Ita dico in proposito, quod quia Angelus est talis natura ad se, et anima talis natura ad se, ideo primo distinguuntur specie, non quidem sicut duae species, sed sicut species et pars speciei, quia anima non est proprie species, sed pars speciei; et tamen ipsa est prima ratio distinguendi suam speciem (cujus pars est) ab Angelo, et ideo prima ratio distinctionis specificae ex parte speciei suae est in ipsa.
Potest etiam (b) addi (licet non sit necessarium pro solutione quaestionis) quod intellectualitas Angeli,inquantum intellectualitas, non differt specie ab intellectualitate animae, inquantum intellectualitas, hoc est, quod licet iste actus primus et ille differant specie, ut considerantur absolute in se, non tamen secundum illam perfectionem quam virtualiter continent, secundum quam sunt principia actuum secundorum. Quod videtur per hoc, quod sunt circa objecta ejusdem rationis, et ad objecta ejusdem rationis. Simile hujus est, quia si anima bovis et aquilae differunt specie, non tamen propter hoc vis visiva hic et ibi, inquantum talis perfectio et talis, differunt specie.
Istud autem est bene impossibile, quod continentia aliqua differunt specie, et tamen contenta non differunt specie, sicut passiones entis continentur per identitatem in entibus quantumcumque distinctis, et tamen illae passiones in eis non distinguuntur specie. Unitas enim lapidis, quae non est realiter aliud a lapide, et unitas hominis, quae est realiter eadem homini, non ita distinguuntur formaliter specie, sicut homo et lapis, imo haec unitas et illa tantum videntur differre numero.
Hoc etiam declaratur per aliud, quia sicut in eodem possunt contineri per identitatem illa, quorum est distinctio formalis quasi specifica, sicut in eadem anima includuntur perfectiones intellectivae et sensitivae, quae ita sunt distinctae formaliter, sicut si essent duae res, ita et e contrario, potest aliquid indistinctum formaliter contineri in distinctis. Et si hoc est verum, tunc planum est quod Angelus et anima sic non distinguuntur specie primo per talem et talem intellectualitatem, imo nec primo , nec non primo, quia talis intellectualitas in eis,non distinguitur specie. Aut si istud non est verum, sed relinquatur istud modo,sicut dubium saltem primum dictum videtur satis clarum, scilicet quod per istud non est prima distinctio eorum.
(c) Ad primum argumentum principale, potest concedi quod essentiae Angeli et animae possunt differre specie,et non tamen potentiae, si illud dictum ultimum in solutione sit verum, et tunc illud argumentum non procedit.
Vel potest dici, quod potentiae differentes specie ex parte fundamenti, non tamen ex parte objecti possunt habere actus differentes specie, inquantum illi actus dependent a fundamento illius potentiae, licet isti sint ejusdem speciei inquantum dependent ab objectis. Et tunc concederetur (d) quod intellectio Angeli et hominis de eodem intelligibili ex parte objecti, est eadem specie; ex parte autem fundamenti, inquantum fundamentum est potentiae ratio agendi, sunt alia specie, et tunc oporteret concedere quod operationes simpliciter differunt specie, quia illa identitas secundum quid ex parte objecti simpliciter non est identitas in specie, sed alia diversitas simpliciter est diversitas et identitas secundum quid. Quaecumque enim differentia sufficit ad distinguendum, sed non quaecumque identitas sufficit ad perfectam identitatem aliquorum. Et tunc videtur sequi illud inconveniens, quod illatum est contra secundam opinionem de actibus beatificis, nisi forte diceretur quod tota causa actus beatifici est objectum, et quod potentiae se habeant ibi respectu illius actus, ut tantum receptivae et passivae, et receptiva non distinguunt formas receptas in specie, sicut patet de albedine in lapide et in ligno.
(e) Ad secundum et ad omnes auctoritates consimiles, patet per istam auctoritatem Augustini: Anima sola veritate prima formatur: propter hoc quidem nihil superius est anima. Verum enim est in ratione objecti, in quo quiescit, et quoad hoc par est ipsa anima Angelo, quia nulla natura intellectualis potest quietari nisi in objecto infinito, et ita intelligenda est illa auctoritas, et omnes similes.
(f) Ad tertium, concedi potest, quod quodlibet individuum unius excedit quodlibet individuum alterius. Sed quod sit illud, non oportet explicare ante tertium librum, comparando animam Christi ad naturam Angelicam ; et concedendum est totum argumentum usque ad illud quod tota capacitas naturae satiatur in beatitudine. Illa enim propositio non est vera, loquendo de capacitate mere naturali; praecise enim satiatur secundum proportionem ad merita, communiter loquendo, et in hoc satiatur sufficienter appetitus deliberativus. Qualiter autem stare potest perfecta beatitudo ex sola tali satietate, etiamsi appetitus naturalis possit esse ad ulteriorem perfectionem non habitam, poterit tractari alias in materia de beatitudine.