IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Dico tunc ad quoestionem. Hic Doctor respondendo ad quaestionem, duas conclusiones principales innuere videtur. Prima, quod distinctio specifica accipitur a natura ut est prior potentia productiva sive operativa.
Secunda, quod ista stant simul, quod duae naturae specie distinctae ad invicem, habeant potentias ejusdem speciei, vel saltem non distinctas specie. Et prima conclusio prius declaratur, cujus declaratio etsi sit satis aperta, tamen pro junioribus declaro eam de propositione in propositioncm. Ibi : Quidquid est potens agere, est aliquod ens habens actum primum, etc. Pro intelligentia hujus litterae nota, quod actus primus aliquando accipitur pro entitate dante esse formaliter alicui, sicut dicimus quod anima est actus corporis, etc. et de isto non loquitur hic Doctor. Aliquando accipitur actus primus pro principio productivo, sive pro potentia productiva sive activa, quae potentia productiva sive activa adhuc est duplex, scilicet absolute sumpta de qua Aristoteles loquitur 5. Metaph. text. com. 27. et 9. Metaph. text. com. 2. et aliquando accipitur pro potentia propinqua, quae includit omnia necessaria ad actionem, et excludit omnia impedimenta, de qua Aristoteles loquitur 9. Metaph. cap. 4. text. com. 10 : Quoniam, inquit, aliquid possibile, et quando, et quomodo, et quoecumque alia necesse est adesse in definitione, et subdit: tales potentias, scilicet irrationales, necesse est ut possint quando passivum et activum appropinquantur hoc quidem facere, illud vero pati. Vide ibi et Commentatorem. Actus ergo primus isto secundo modo accipitur in comparatione ad actum secundum, ita quod potentia operandi est actus primus, et operatio est actus secundus, et de isto intelligit Doctor.
Nota secundo, quod potentia operandi sive ratio formalis agendi, aliquando nominat potentiam, aliquo modo distinctam a natura cujus est, ut patet de intellectu et voluntate in anima nostra ; aliquando nomina: tantum naturam, quia natura ut talis natura, est ratio formalis agendi, sicut dicimus quod humanitas in Socrate, est ratio formalis generandi in ipso Socrate, et utraque potentia dicitur actus primus. Doctor autem hic intendit de principio productivo aliquo modo distincto a natura cujus est, et quia tale principium est posterius natura cujus est, sequitur quod non erit prima ratio distinguendi naturam. Sed natura in se est, ut est talis entitas, est distincta ab alia, et sic anima intellectiva ut talis natura est distincta a natura Angeli, non ut est potentia intellectiva vel volitiva, quia licet illae potentiae sint ipsa anima realiter, tamen secundum rationem sunt posteriores, et aliquo modo ex natura rei distinctae ab ipsa, ut infra patebit in isto secundo, dist. 26.
Si etiam accipitur potentia secundo modo pro natura, quae est immediate tota ratio formalis agendi, adhuc potest distingui in naturam absolute sumptam, et in naturam sub illa ratione, qua est principium agendi. Primo modo, est ratio distinguendi specifice, et non secundo modo, quia primo modo considerata est prior seipsa, secundo modo considerata ; et uterque sensus est ad propositum Doctoris, et ex his declaratis satis patet littera Doctoris pro ista prima conclusione. Et addit unum, quod quia A est talis natura, ideo est sic vel sic principium operandi, ita quod principium sic vel sic operandi, dicitur tale, quia est talis naturae, et per consequens prior est ratio naturae in se quam sit ratio principii, et in tali priori habet unde specifice distinguatur a quolibet alio.
(b) Potest etiam addi. Secunda conclusio est ibi : Potest etiam addi. etc. Animoe inquantum intellectualitas. Vult dicere Doctor quod potentia intellectiva Angeli, quae est immediatum principium intelligendi, et potentia intellectiva animae, non differunt specie, licet Angelus et anima inter se differant specie, et ista littera potest habere duplicem sensum.
Primus, quod potentia intellectiva sit aliquo modo distincta ab Angelo et anima. Secundus, quod ipsa anima formaliter et realiter sit ipsa potentia intellectiva, et similiter Angelus. In primo sensu sic debet accipi, quod intellectus Angeli et animae possunt esse ejusdem speciei, licet Angelus et anima differant specie. In secundo sensu sic debet accipi, quod Angelus et anima sub illa ratione, qua sunt immediatum principium intelligendi, non distinguantur specie, licet Angelus et anima ut absolute considerantur, inquantum scilicet sunt tales vel tales naturae, et sic specie distinguantur. Probat modo Doctor quod tales potentiae non differant specie,quia potentiae quae sunt circa objecta ejusdem rationis, et determinantur ad objecta ejusdem rationis, videntur esse ejusdem rationis ; sed intellectiva Angeli et potentia intellectiva animae sunt circa objecta ejusdem rationis, patet, quia est idem objectum penitus intellectus Angeli et animae, loquendo ex natura intellectus, ut satis patet a Doctore in 1. dist. 3. quoest. 3. et in quodlib. q. 14. Potentiae enim videntur simpliciter distingui per hoc, quod eis assignantur distincta objecta, quia sicut actus distinguuntur per objecta, et potentiae per actus sequitur ultimate, quod illae potentiae quae habent idem objectum sint ejusdem rationis. Et in tota ista littera intendit probare, quod stat aliquas naturas specie distingui, quarum potentiae sunt ejusdem speciei, et sic quamvis anima bovis et aquilae differant specie, tamen vis visiva in utraque non differt specie. Probat etiam ex hoc, quod sicut in eodem specie et numerc distincto possunt contineri per identitatem plura specie distincta ut patet in anima intellectiva, in qua continentur per identitatem intellectus, et voluntas, et virtus visiva, et auditiva, quae videntur specie distingui: ergo stat etiam quod in aliquibus specie distinctis per identitatem aliqua contineantur, quae nullo modo specie distinguantur ab invicem. Et ista littera est satis clara.
Sustinendo quae dicit Doctor in ista littera, nonnulla occurrunt dubia. Primo in hoc quod dicit, quod intellectus animoe et intellectus Angeli non videntur specie differre, quia sunt circa objectum ejusdem rationis, sed si hoc est verum, statim videtur sequi contradictio in dictis ejus ; supponendo aliqua dicta ejus in diversis locis. Primum, intellectus et voluntas, etiam in divinis sunt alterius et alterius rationis, ut patet, in primo, distinctione 2. parte 2. quoestione 2. et distinctione 6. et 13. et in quodlibet. quoestione 2. et alibi. Secundo suppono, quod in primo, distinctione 3. quoestiones, et in quarto, distinctione 49. quod intellectus et voluntas habent idem objectum simpliciter sub eadem ratione formali, et sunt circa idem objectum sub eadem ratione formali, et sic videtur quod intellectus et voluntas sint ejusdem speciei et rationis, si illa ratio valet de intellectu Angeli et intellectu animae, qui dicuntur ejusdem rationis, quia circa objectum ejusdem rationis. Ex ista etiam littera videtur sequi, quod fruitio in via et in patria sint penitus ejusdem rationis, quia simpliciter sunt circa idem objectum sub eadem ratione consideratum, quia circa Deum sub ratione Deitatis, et tamen ipse vult expresse, quod fruitio in patria et fruitio in via specie differant, ut patet ab ipsp in tertio distinct. 31. et in quarto,
distinctione 49. Videtur etiam sequi, quod cognitio Deitatis in via, loquendo de cognitione distincta ipsius, qualem habuerunt Angeli in sua creatione, ut nota Doctor in secundo,distinctione 3. et cognitio in patria, non differant specie, quia sunt circa idem objectum sub eadem ratione formali, videlicet circa Deum sub ratione Deitatis, et tamen istae duae cognitiones differunt specie, quia una est abstractiva, et alia intuitiva, et quod tales differant specie, patet a Doctore in isto secundo distinct. 25.
Secundo principaliter dubitatur in hoc quod dicit, quod intellectus Angeli et intellectus animoe sunt ejusdem speciei, licet Angelus et anima differant specie, quia si hoc est verum, videtur sibi contradicere, quia in ista quaestione reprobando opinionem Alexandri, dicit quod si isti duo intellectus differrent specie, tunc visio Angeli beatifica et visio animae beatifica differrent specie, quia essent immediate a distinctis specie, saltem partialiter. Pariformiter arguo hic, praesupponendo propositionem Doctoris in prologo, quoestione penultima et quoestione prima quodlibetorum, quod qualis est ordo inter aliqua ubi realiter distinguuntur, talis est ubi tantum ratione distinguuntur; modo si intellectus Angeli et intellectus animae essent vere causati ab Angelo et anima, ut a distinctis specie, ab invicem specie distinguerentur. Patet, quia supra dixit, quod visio Angeli et animae beatifica differrent specie, si essent ab intellectu Angeli et intellectu animae, ut a specie distinctis ; sequitur ergo, quod ubi intellectus sola ratione differt ab Angelo vel anima, quod secundum rationem differrent specie, quia et secundum rationem essent causati a distinctis specie patet, quia ab ipso
Doctore ponitur hic et infra distinctione 16. quod intellectus est perfectio pullulans suo modo a natura, cujus est intellectus ; et vult quod anima ex sua perfectione contineat unitive intellectum, ut supra patuit in quaestione immediate praecedenti et infra, distinctione 16. quae continentia non tantum dicit rationem materiae, sed etiam quamdam originationem, ut ibi exposui.
Secundo, si intellectus Angeli et intellectus animae sunt ejusdem speciei, et sunt idem realiter suis fundamentis, statim videtur sequi simpliciter major distinctio, et essentialis distinctio inter Angelum et animam, qualis non erit inter perfectiones per realem identitatem in eis contentas, quod non videtur verum, quia et apud Doctorem quae realiter distinguuntur, etiam essentialiter distinguuntur. Cum ergo Angelus et ejus intellectus sint penitus una res realiter, et intellectus animae et ipsa anima sint una res penitus realiter, sequitur quod inter duas res realiter esset distinctio essentialis et specifica, et tantum esset distinctio realis et numeralis et nullo modo specifica.
Tertio principaliter occurrit dubium in hoc quod dicit, quod in eodem possunt contineri per identitatem illam, quorum est distinctio formalis quasi specifica, quia si hoc est verum, statim videtur sibi contradicere, supponendo aliqua dicta ipsius. Primum, quod ideo visio beatifica Angeli et visio beatifica animae non differunt specie, quia partialiter sunt causatae ab intellectu Angeli et animae, quae non differunt specie. Secundo praesuppono illam propositionem supradictam, videlicet qualis est ordo inter aliqua, ubi distinguuntur realiter ; etc. Istis praesuppositis arguo sic, si A et B inter se formaliter distincta, essent vere causata a
C, quod tantum est unum specie, essent ejusdem speciei. Patet per primam propositionem de visione beatifica, loquendo semper de causis praecisis, sive totalibus, sive partialibus ; ergo talem ordinem habebunt, ubi sunt causata tantum secundum rationem, quod erunt ejusdem speciei ; si ergo potentia intellectiva et sensitiva essent immediate causatae ab anima intellectiva, essent ejusdem rationis: ergo et modo, ubi tantum sunt causatae secundum rationem. Si dicatur, quod si essent realiter distinctae, et vere causatae ab intellectiva, et tamen essent specie distinctae, quia ab uno specie indistincto possunt esse plura specie distincta. Sed si hoc est verum, tunc argumentum Doctoris non concludit, ubi arguit quod si visio beatifica Angeli et visio beatifica animae essent partialiter ab alio et alio intellectu specie distincto, de necessitate specie distinguerentur, et quod modo specie non distinguantur, hoc est, quia sunt ab alio et alio intellectu tantum numeraliter distincto. Si hoc argumentum Doctoris concludit, et argumentum de potentiis supradictum concludere videtur.
Quarto principaliter dubitatur in hoc quod dicit, quod sicut in eadem anima includuntur perfectiones intellectivoe et sensitivoe, quoe ita sunt distinctoe formaliter, sicut si essent duoe res, ita et e converso, potest aliquid indistinctum formaliter contineri in distinctis; nam si hoc est verum, statim sibi videtur contradicere, quia illa indistincta formaliter, quae ponuntur per identitatem in distinctis specie, non possent poni contineri per identitatem, nisi de necessitate naturae, saltem secundum rationem originarentur, ut supra exposui in quaestione immediate praecedente ; et si essent realiter originatae, essent alterius speciei,
quia immediate essent a distinctis specie, ergo et modo ubi secundum rationem originantur, distinguuntur specie. Patet consequentia per illam propositionem, qualis est ordo, etc. Deinde non videtur sequi, quod si aliqua specie distincta continentur per identitatem in aliquo uno specie indistincto, quod aliqua solo numero differentia contineantur in aliquibus per identitatem specie distatis; quia in primo casu videtur, quod plura alterius rationis possint saltem secundum rationem causari ab uno penitus indistincto, ut patet de multis perfectionibus, quae sunt ab essentia divina, sed non sic sequitur, quod a specie distinctis possint esse plura per identitatem solo numero differentia.
Respondeo singillatim ad omnes difficultates, et primo ad primam, sustinendo quod intellectus Angeli et intellectus animae sint ejusdem speciei, licet anima et Angelus differant specie, quod instantia facta contra non concludit, nisi in isto casu, videlicet quod si identitas objecti esset praecisa causa identitatis potentiarum tunc bene sequeretur quod intellectus et voluntas quae respiciunt omnino idem objectum essent ejusdem speciei ; nec secundum veritatem, nec secundum Doctoris intentionem, haec est praecisa causa. Nam Doctor hic arguit quasi a posteriori et per locum extrinsecum, quia communiter potentiae respicientes idem objectum, sunt ejusdem rationis et non loquitur absolute de quibuscumque potentiis, sed tantum loquitur de potentiis ejusdem generis, videlicet cognitivis, nec de omnibus simpliciter cognitivis, quia de non subordinatis, quarum differentia sumitur aliunde, quam de objectis. Nam potentia visiva et phantasia differunt specie, et tamen utraque potest esse ejusdem objecti etiam secundum numerum, ut patet, et similiter intellectus et phantasia differunt specie, et tamen intellectus ut intellectus potest cognoscere idem objectum, et sub omni ratione sub qua cognoscitur a phantasia, ut patet in primo, distinctione 3. quoest. 3.et sic identitas objecti non est praecisa causa identitatis potentiarum, loquendo de quibuscumque potentiis. Sed si habet veritatem, hoc erit verum de potentiis, quarum una non subordinatur alteri, et quarum una non praesupponit de necessitate actionem alterius, sicut voluntas praesupponit de necessitate actionem intellectus; et ideo sustinendo positionem, habemus dicere quod duae potentiae visivae quantumcumque in diversis speciebus, erunt ejusdem speciei, quia tales potentiae sic se habent, quod una non subordinatur alteri nec una de necessitate, ut possit agere, praesupponit actionem alterius, ideo judicamus esse ejusdem speciei, quia illae sunt ejusdem objecti et sub eadem ratione considerati. E contrario dicimus quod potentia visiva et potentia auditiva, etiam ut sunt in eodem supposito differunt specie, nec tamen una subordinatur alteri, cum sint separatae, nec una de necessitate, ut possit habere operationem propriam, praesupponit operationem alterius. Dicimus ergo ipsas specie distingui, quia est impossibile quod possint esse ejusdem objecti nec sub eadem, nec sub alia ratione considerati. Intelligitur ergo propositio Doctoris de potentiis non subordinatis, nec quarum una in operando praesupponat operationem alterius. Et quamvis potentiae disparatae differant specie suis rationibus formalibus, quia tamen de necessitate sunt distinctorum objectorum, propter talem distinctionem arguimus ipsas specie distingui, et sic debet intelligi Aristoteles 2. de Anima ubi supra ; et similiter duae potentiae non disparatae nec una subordinata alteri in operando, ut duae potentiae visivae sunt ejusdem speciei suis rationibus formalibus, quae tamen identitas propter objecti identitatem, quasi a posteriori cognoscitur, et sic debet intelligi Aristoteles ubi supra.
Et quod dicitur de fruitione in patria et fruitione in via, quod tunc non differrent specie cum sint ejusdem objecti, dico quod verum esset, si idem objectum esset eodem modo praesens. Sed alia et alia praesentia objecti potest causare saltem partialiter fruitionem alterius et alterius rationis. Et sic fruitio in patria, quia est ab objecto in se praesente, vel ab alio perfecte supplente vicem objecti in se praesentis, differt specie a fruitione in via, quae respicit idem objectum, non in se praesens, sed tantum in aliquo repraesentativo, ut puta in aliqua specie intelligibili, ut dicit Doctor de Angelis infra distinct. 3. q. 10. qui habent Deum praesentem in ratione objecti intelligibilis per speciem intelligibilem. Viatoribus tamen de communi lege ipse Deus est praesens per revelationem, sive per fidem infusam sive acquisitam, et sic fruitio in via et in patria differunt specie ; et hoc modo intelligit Doctor in tertio distinct. 31. et in quarto, distinct. 49. Dico secundo quod fruitio in patria et fruitio in via sunt simpliciter causatae a diversis specie distinctis, sustinendo, quod objectum vel cognitio objecti sit causa saltem partialis fruitionis, de quo infra patebit dist. 25. et tunc fruitio in via tantum partialiter causatur a cognitione abstractiva ipsius Dei et in patria tantum ab ipso Deo in se praesente vel a supplente, etc. vel forte a visione Deitatis, et tamen cognitio in via differt specie ab ipso Deo, vel a supplente vicem, et a visione Dei in se.
Ad aliud de cognitione intuitiva et abstractiva ejusdem objecti, patet responsio ex his, quae dixi de fruitione in via et in patria, nam propter easdem causas cognitio intuitiva et abstractiva objecti ejusdem specie differunt.
Ad secundam difficultatem principalem, quae est minoris ponderis, respondeo, sustinendo istam opinionem, quod intellectus Angeli et animae non differunt specie. Et antequam respondeam ad instantias pro clariori intelligentia aliqua praemitto. Primo, quod haec propositio non est universaliter vera: causata a diversis specie distinctis de necessitate differunt specie, sive sint causata totaliter sive partialiter. Patet, quia calor causatus a Sole, et calor causatus ab igne, sunt ejusdem speciei, et tamen causae differunt specie ; et similiter mus causatus per propagationem sive univoce, et mus causatus per putrefactionem sive aequivoce, sunt ejusdem speciei, et tamen ut sic de necessitate sunt a causis specie distinctis, ut clare patet a Doctore in 1. dist. 2. parte 2. quoest. 2.
Secundo praemitto, quod ista propositio non est universaliter vera: Causata sive partialiter, sive totaliter ab eadem causa, et sub eadem ratione formali et specifica sunt ejusdem speciei. Nam patet per instantiam, quia idem sub eadem ratione formali potest causare immediate specie distincta, et quanto causa est universalior et illimitatior, tanto eadem omnino ex natura rei indistincta, potest plura specie distincta causare. . Tertio praemitto, quod sunt aliquae entitates, quae ex rationibus suis formalibus sic se habent, quod semper specie differunt, a quibuscumque causis causentur, sive a causis ejusdem rationis, sive a causis alterius rationis, ut patet de mure, sive per propagationem, sive per putrefactionem causato ; et de vespa, sive per propagationem, sive per putrefactionem causata ; et similiter sunt aliquae entitates, quae ex suis rationibus formalibus sic sunt ejusdem speciei, quod quantumcumque a diversis specie causentur, adhuc erunt ejusdem speciei, ut patet de mure causato ab alio mure et causato a Sole.
Quarto praemitto, quod sunt aliquae causae quantumcumque diversae, quae tantum sunt natae causare immediate aliquas perfectiones ejusdem speciei specialissimae, ut patet de Sole et homine, quae sunt causae bonitatis entitativae, quae bonitates tam in homine quam in Sole sunt simpliciter ejusdem speciei ; et aliquae sunt causae sive naturae, quae quantumcumque indistinctae etiam numero, sunt de necessitate causae, vel quasi causae aliquarum perfectionum specie distinctarum, vel saltem alterius rationis specificae ut patet de anima intellectiva, quae est quasi causa originativa intellectus et voluntatis, potentiae visivae, auditivae, etc. quae de necessitate sunt alterius et alterius rationis. Quinto praemitto, quod aliquae sunt potentiae quae comparantur ad operationes proprias, quibus operationibus nullum productum correspondet extra, et aliquae comparantur ad actiones, quibus producta correspondent extra. Exemplum primi, intellectus respectu suae intellectionis. Exemplum secundi, potentia calefactiva in igne respectu ligni calefactibilis. Potentiae primo modo, si non sunt subordinatae, nec una in operando praesupponit de necessitate operationem alterius, et respiciunt idem objectum sub eadem ratione consideratum, sunt productivae operationum ejusdem rationis, et tales potentiae, quae sic respiciunt idem objectum sub eadem ratione, et non sunt subordinatae, etc. sunt communiter ejusdem speciei ; et sic intellectus Angeli et intellectus animae, quia sunt potentiae non subordinatae, nec una in operando de necessitate praesupponit alterius operationem, et possunt esse respectu unius et ejusdem objecti simpliciter sub eadem ratione considerati, erunt ejusdem speciei; et operationes earum proprie erunt ejusdem speciei, quarum operationum identitas propter duo judicatur sive arguitur, videlicet propter identitatem objecti, et quia sunt a talibus potentiis mere activis sive operativis, (quod dico propter potentias factivas) quae sic se habent, quod nec una subordinatur alteri, nec operatio unius praesupponit de necessitate operationem alterius. Sed si tales operationes essent a potentiis specie distinctis, de necessitate essent specie distinctae, ut patet de actu intellectus et actu voluntatis, etiam circa omnino idem objectum ; et similiter patet de actu potentiae visivae, et de actu phantasiae etiam respectu ejusdem objecti, sub eadem ratione considerati ; et si potentia visiva et auditiva, quae sunt potentiae disparatae, possint operari circa idem objectum, adhuc tales operationes essent specie distinctae, quia communiter haec est vera: operationes proprioe, quoe sunt a potentiis operativis specie distinctis, specie distinguuntur, et quoe sunt a potentiis operativis indistinctis specie sunt ejusdem speciei, pro quanto dependent ab aliis potentiis , (quod dico propter objecta distincta specie, quia quando tales operationes eliciuntur a potentiis specie indistinctis partialiter, et ab objectis specie distinctis partialiter, ex parte objectorum habent distinctionem specificam, et ex parte potentiarum habent identitatem specificam, saltem secundum quid.) Et hoc arguimus a posteriori et ab experimento.
Sed quare a potentiis operativis tantum, si specie distinguuntur, et operationes earum specie distinguuntur, et si specie non distinguuntur, nec similiter operationes, et tamen a diversis naturis specie distinctis possunt esse producta ejusdem speciei, et ab eadem natura numero possunt esse plura producta specie distincta, nulla causa assignari potest, nisi quia sunt tales entitates. Sicut etiam Doctor dicit, quod aliquae formae imperfectiores sunt activae ut elementares, et aliquae perfectiores non sunt activae ut aliquae formae mixti, ut patet de mixtis inanimatis ; et similiter sunt aliquae formae perfectae, quae sunt generati?ae, ut patet de homine, et aliquae multo perfectiores, quae nullo modo possunt generare sibi simile in natura, ut patet de Intelligentiis, nulla a nobis potest assignari causa, nisi quia sunt tales et tales entitates, ut notat Doctor in primo, distinctione 7. respondendo ad secundum argumentum principale, sic dico in proposito de potentiis operativis et naturis productivis.
His praemissis, patet facilis solutio ad instantias. Et dico breviter, concedendo propositionem Doctoris sancti: Qualis est ordo inter aliqua distincta realiter, etc. quod si intellectus animae et intellectus Angeli essent realiter distincti, vere essent realiter causati, et modo ubi sunt sola ratione distincti, sunt secundum rationem causati: et cum infertur, si essent realiter causati, essent alterius et alterius speciei, negatur. Et cum probatur per hoc, quod essent a naturis specie distinctis, dico, ut supra, quod haec non est praecisa causa, quod specie distinguantur, si sunt a distinctis specie, quia et a specie distinctis possunt esse aliqua ejusdem speciei, ut dixi de mure, etc. Essent ergo intellectus et intellectus ejusdem speciei, quia sunt a tali et tali natura, quae non sunt natae producere hujusmodi perfectiones, ut specie distinctas. Et cum ultra infertur de visione beatifica Angeli et de visione beatifica animae, quod si essent a potentiis specie distinctis, specie distinguerentur ; ergo hoc idem erit in proposito. Dico quod illa non est praecisa causa, quod specie distinguantur, quia plura ejusdem speciei possunt esse a diversis non tantum specie, sed etiam genere distinctis, ut supra patuit de mure ab alio mure causato, et de mure causato a Sole, et aliqua specie diversa possunt esse ab eadem causa etiam numero ; causa ergo quare hujusmodi visiones specie distinguerentur, nulla alia assignari potest, nisi quia sunt a tribus potentiis operativis, quae ut specie distinguuntur non sunt natae habere operationes proprias, nisi ut specie distinctas. Et concedo, quod si hujusmodi operationes, quae ut realiter distinctae a potentiis ab invicem specie differunt, si tantum ratione differrent ab illis potentiis, adhuc secundum rationem essent causatae ut specie distinctae, sicut etiam intellectus Angeli et intellectus animae, si essent realiter distincti ab Angelo et anima essent simpliciter causati, ut idem specie propter causam superius dictam ; et ubi sola ratione differunt, sunt secundum rationem causati ut idem specie, et sic patet solutio ad istam, difficultatem et ad omnes instantias, quas bene nota.
Ad tertiam difficultatem patet responsio ex his, quae dixi ad secundam difficultatem principalem. Concedo enim propositionem Doctoris, qualis est ordo, etc. Concedo etiam, quod si visio beatifica animae et Angeli essent a potentiis specifice distinctis, quod distinguerentur specie, non quia ut sunt praecise a causis distinctis specie, sed quia sunt a talibus potentiis operativis, quae ut specie distinctae natae sunt tantum habere operationes specie distinctas. Et concedo, quod A et B, quae sunt a C, distinguuntur specie, et si essent realiter distincta a C, essent realiter causata a C, ut specie distincta, et modo ubi tantum ratione distinguuntur, concedo quod secundum rationem sunt causata, ut specie distincta. Et cum arguitur per locum ab oppositis, quod quae sunt causata a specie distinctis specie distinguuntur, ergo quae sunt causata a causa eadem specie sunt idem specie, dico quod locus ab oppositis in proposito tenet in causis praecisis, ut patet primo Posteriorum, de causa respirationis, etc. Sed hic non arguitur a causis praecisis, quia distinctio causarum specifica non est causa praecisa, quare aliqui effectus specie distinguantur. Patet, quia causa ejusdem speciei, imo eadem numero est causativa plurium specie distinctorum, ut patet per experimentum ; nec similiter identitas specifica causae est praecisa causa, quare plures effectus sunt ejusdem speciei, quia effectus ejusdem speciei possunt esse a causis specie distinctis, ut supra dixi. Ex quo ergo non arguitur a causis praecisis, ideo non sequitur quod si A et B, sunt a C, non distinguuntur specie. Sed quare A et B, sic producuntur ut sic specie distincta, et D et E, ut solo numero distincta producuntur ab F et G, ut specie distinctis, causa est assignata supra, respondendo ad secundam difficultatem principalem.
Ad quartam et ultimam difficultatem, patet responsio ex dictis supra. Et applica quae dixi, quia non oportet ea amplius replicare. Et cum dicitur circa ultimum, quod non videtur simile, quod si aliqua distincta specie possint contineri per identitatem in aliquo uno specie indistincto, quod aliqua duo solo numero differentia possint etiam contineri per identitatem in aliquibus specie distinctis. Dico, quod haec ratio bene concluderet, si illa duo solo numero differentia, per identitatem continerentur in diversis specie, sic intelligendo quod A et B, solo numero differentia, simul contineantur per identitatem in
C, et simul contineantur in D, quae C et
D, specie distinguuntur, quia tunc esset simpliciter impossibile, sed quod A contineatur per identitatem in C et B, similiter contineatur identice in D ; tunc non tantum est verisimile, quod si specie distincta continentur per identitatem in aliquo uno specie indistincto, quod A et B, solo numero differentia, contineantur per identitatem in C et D, modo praeexposita, sed etiam est argumentum a fortiori, sive a minori ad majus, quia minus videtur inesse, quod duae formalitates specie distinctae, unitive contineantur in aliquo uno numero indistincto, quam quod duo solo numero differentia unitive contineantur in duobus specie distinctis, reddendo singula singulis ; et hoc patet, quia magna fit altercatio de attributis divinis, quod ad invicem formaliter distinguantur, et quod sint ex natura rei in essentia divina, ut supra patuit in 1. distinct. 8. quoest, penult. et sic patet solutio ad omnes difficultates supradictas, quam bene nota et pondera, quia ad multa valet.
(c) Ad primum argumentum. Respondet Doctor, et dat duas responsiones. Prima, quod tales potentiae sunt ejusdem rationis, et operationes illarum similiter, quia circa idem objectum, et hoc quantum ad litteram Aristotelis et Commentatoris. Sed ultra non sequitur, quod si potentiae sunt ejusdem rationis, quod et essentiae, in quibus fundantur sint ejusdem rationis, nec hoc habetur ab Aristotele. Tantum enim habetur, quod objecta ejusdem rationis sunt operationes ejusdem rationis, et istarum sunt potentiae ejusdem rationis. Secunda responsio est, quod istae potentiae pro quanto fundantur in essentiis specie distinctis distinguuntur specie. Et si arguatur contra, quia actus earum non differunt specie, quia sunt respectu unius et ejusdem objecti ; ergo nec ipsae potentiae differunt specie, per Philosophum, ubi supra. Dicit Doctor quod isti actus possunt dupliciter considerari, vel inquantum dependent a potentiis, vel inquantum dependent ab objecto. Primo modo actus distinguuntur specie, quia et fundamenta illorum, scilicet potentiae distinguuntur specie, et illae potentiae dicuntur specie distingui, pro quanto sunt fundatae in essentiis specie distinctis.
(d) Et tunc concederetur. Secundo modo, actus sunt ejusdem speciei, quia ut sic, dependent ab objecto ejusdem rationis ; et tunc conceditur, quod intellectio Angeli et hominis de eodem intelligibili ex parte objecti, est eadem, specie; ex parte autem fundamenti, inquantum fundamentum est potentia ratio agendi (puta quia anima dat intellectui, ut sit talis ratio agendi, non quod ipsa anima sit immediate ratio agendi) sunt alia specie, et tunc oporteret concedere quod operationes, etc. Vult dicere, quod operationes, quae sunt a potentiis specie distinctis, sunt simpliciter diversae in specie, licet dicantur ejusdem speciei, ut comparantur ad objectum ejusdem rationis; sed talis identitas specifica est tantum secundum quid, quia tantum ratione tertii cui comparantur. Sequitur in littera: quoecumque enim differentia sufficit ad distinguendum, etc. Vult dicere quod ad concludendum aliqua esse alterius rationis, sufficit etiam minima differentia alterius et alterius rationis, sicut patet de sapientia infinita et bonitate infinita, quae formaliter differunt in divinis. Sed ad concludendum perfectam identitatem aliquorum, non sufficit qualiscumque identitas. Sequitur, et
tunc videtur sequi, etc. Vult dicere, quod si istae potentiae differunt specie, et per consequens operationes earum simpliciter differunt specie, sequitur quod visio beatifica intellectus Angeli et visio beatifica intellectus animae, simpliciter differant specie; et si sic, sequitur vel quod quaelibet visio Angeli excederet quamlibet visionem animae, vel e contra, quod est inconveniens. Tamen ad evitandum hoc inconveniens oportet forte dicere, quod tota causa actus beatifici est objectum, et quod potentiae se habeant ibi respectu illius actus, ut tantum receptivae et passivae.
(e) Ad secundum, respondet ibi: Ad secundum, et ad omnes auctoritates consimiles, etc. Propter hoc quidem nihil superius est anima, quod verum est in ratione objecti, in quo quiescit, ut supra patuit in primo distinctione prima, quoestione 1. respondendo ad argumenta principalia, et quoad hoc par est Angelo, quia nulla natura intellectualis potest quietari, nisi in objecto infinito, ut supra probatum est, in primo, distinctione 1. quoest, prima. et quoest, ultima, et distinct. 2. parte prima, quoest, prima, in illa via, quae est ex parte eminentiae.
(f) Ad tertium, respondet primo remittendo se ad tertium librum distinctione 13. ubi habet videri quis sit perfectior, Angelus an anima, comparando animam Christi ad naturam angelicam. Secundo dicit, quod capacitas beati satiatur secundum proportionem ad merita, sed de ista capacitate felicitatis prolixius habet videri, in 4. dist. 49. et 80.
Circa responsiones ad argumenta principalia, aliqua insurgunt dubia. Primum est de hoc quod dicit, quod potentioe distinguuntur specie, stante unitate objecti, circa quod sunt tales potentioe, quia in hoc videtur expresse contradicere dictis Philosophi et Averrois, in secundo de
Anima text. com. 33. qui volunt quod ex cognitione objecti cognoscitur qualis sit operatio, et ex cognitione operationis cognoscatur qualis sit potentia ; sicut ergo propter diversitatem objectorum diversas arguimus operationes, et propter diversas operationes arguimus diversas potentias, sic e contra propter unitatem objecti arguimus unitatem operationis, et ex consequenti arguimus unitatem potentiae.
(c) Secundo dubitatur in hoc quod dicit, quod operationes differunt specie ut comparantur, etc.
Quia quaero, aut sunt ejusdem rationis ex natura rei, et distinctae specie ex natura rei, aut ex natura rei differunt specie, et sola ratione sunt ejusdem rationis, puta ex sola comparatione ad objectum. Primo modo est simpliciter impossibile quod A et B, praeter omne opus intellectus differant specie, et sint ejusdem speciei. Secundo modo non videtur esse ad propositum, quia ut sic quasi omnia possunt esse idem ex natura rei, et differre specie per opus intellectus, ut patet, quia homo ex natura rei est simpliciter idem ; et tamen idem homo, ut convenit sibi intentio subjecti et intentio praedicati, differt specie a seipso, et tunc idem sentiendo de operationibus nullam includit difficultatem. Tum etiam, quia non est intentio Aristotelis ubi supra, qui arguit unitatem operationis propter unitatem objecti.
Praeterea quaero, si tales operationes sunt effective ab objecto, et effective a potentiis ? et certum est quod sic, ut ipse subtiliter probat in primo dist. 3. q, 7. et in quodlibelis, q. 15. Hoc stante, sint illae operationes A et B, tunc sic, A et B, ut immediate causantur partialiter a potentiis, specie distinguuntur, et ut immediate causantur ab objecto partialiter, aut specie distinguuntur, aut sunt idem specie. Si primo, hoc est contra Aristotelem ubi supra, et contra ipsum Doctorem, qui vult quod sint ejusdem rationis, ut comparantur ad idem objectum. Si secundo, ergo A et B, ex natura rei erunt specie distincta, et simpliciter eadem specie, quod est impossibile. Tura etiam, quia alia et alia causatio non variat entitatem in se ; prius enim est res talis in se quam alteri comparetur, ut patet a Doctore in pluribus locis, et tunc quaero aut A et B, ex sua ratione formali sunt distincta specie, aut sunt eadem specie. Si primo, ergo non eadem erunt specie, ut comparantur ad objectum. Si secundo, ergo non erunt distincta specie, ut comparantur ad potentias specie distinctas.
Secundo dubitatur in hoc quod dicit, quod quoecumque differentia sufficit ad hoc ut aliqua simpliciter distinguantur, sed non quoecumque identitas sufficit ad perfectam identitatem aliquorum. Hoc non videtur posse stare, quia ex quo idem et diversum dividunt omne ens, quot modis dicitur idem, tot modis dicitur et diversum, sicut dicimus idem numero, diversum numero, idem specie et diversum specie, sicut ergo differentia nata sic facere differre, ita identitas opposita nata est sic facere idem ; sicut ergo aliqua faciunt differre simpliciter, ita et identitas opposita facit aliqua esse idem simpliciter, et sic aliqua faciunt differre tantum secundum quid, ita et identitas opposita facit aliqua esse idem tantum secundum quid.
Tertio dubitatur in hoc quod dicit, quod operationes, ut dependent a potentiis distinctis specie simpliciter, specie distinguuntur, ut vero comparantur ad objectum sunt idem specie tantum secundum quid. Hoc videtur repugnare dictis ejus,quia ipse in primo dist. 3. q. 7. in corpore quoestionis, vult quod actus capiant distinctionem ab objectis, dicit enim sic : Si actus.
non essent ab objecto, non distinguerentur essentialiter propter distinctionem objecti, quia essentialis distinctio non est ab eo quod non est causa, nec esset simpliciter perfectior intellectio perfectioris intelligibilis, posito oequali conatu hinc inde ex parte intellectus ; et infra sic dicit : Similiter non videretur quomodo aliqua tota scientia continetur virtualiter in objecto, si sola anima haberet causalitatem respectu habitus et actus. Ex iis ergo arguo : sicut actus a solo subjecto habent distinctionem, ita quod actus distinctorum objectorum specifice distinguantur, ita et unitas actus erit simpliciter ab unitate objecti, cura actus semper specificetur ab objecto , videtur ergo magis dicendum, quod actus, ut comparantur ad idem objectum a quo essentialiter dependent, et a quo simpliciter specificantur sint simpliciter idem specie, ut comparantur ad potentias, a quibus licet dependeant partialiter, non tamen communiter ab eis specificantur, dicantur differre specie tantum secundum quid.
Respondeo ad has difficultates. Et primo ad primam, tenendo hanc opinionem, quod intellectus Angeli et intellectus animae specifice distinguantur, quia sunt a causis sive naturis specie distinctis, (licet haec non sit praecisa causa ut supra dixi). Cum dicitur quod hoc est contra Aristotelem, negatur ; et cum probatur per hoc quod identitas objecti arguit identitatem potentiae, dico primo, quod in illo textu et commento tantum habetur, quod distinctio objectorum quasi a posteriori arguit potentias distinctas, sed non habetur, quod identitas objecti arguat identitatem potentiae. Et si arguatur per locum ab oppositis, quod sicut distinctio objectorum est causa identitatis, non sequitur, nisi forte in causis praecisis, et patet instantia, quia respectu ejusdem objecti, et sub eadem ratione considerati possunt esse potentiae specie distinctae, ut patet de intellectu et voluntate, et similiter de visiva, phantasia et intellectu, nec similiter est ista vera absolute, quod distincta objecta specie arguant distinctas potentias. Patet, quia eadem potentia visiva est respectu albedinis, nigredinis et rubedinis, quae specie differunt, nec sic Aristoteles loquitur de objectis distinctis, sed accipit ibi objecta distincta adaequate sic, quod objectum adaequatum unius potentiae non potest esse objectum neque adaequatum neque inadaequatum alterius potentiae ; nec etiam loquitur de objectis adaequatis respectu cujuscumque potentiae absolute sumptae, sed loquitur tantum de objectis adaequatis, quae respiciunt tales potentias, quarum una non subordinatur alteri, neque una in operando necessario praeexigit operationem alterius ; loquitur ergo tantum de potentiis disparatis. Si etiam intelligatur de potentiis subordinatis, debet sic exponi, et non e converso, id est, quod quamvis sit idem objectum potentiae visivae et phantasiae, quia in quod visiva potest, et phantasia, sed non e converso, quia objectum adaequatum phantasiae non est objectum adaequatum visivae, sed alia expositio est melior, et sic patet ad difficultatem.
Ad secundam difficultatem cum quaeritur, an illae duae intellectiones causatae a potentiis specie distinctis circa idem objectum, sint idem specie ex natura rei, et distinctae specie ex natura rei, an tantum distinctae specie ex natura rei, et idem specie tantum per intellectum, dico, quod potest dari utrumque membrum. Et cum arguitur contra primum, quod hoc videtur impossibile, dico, quod si illae intellectiones in se absolute consideratae dicerentur ex natura rei eaedem specie et distinctae specie, quod esset inconveniens. Sed quod ex natura rei differant specie, ut comparantur ad potentias specie distinctas, a quibus essentialiter dependent, et quod sint ex natura rei eadem specie, ut comparantur ad idem objectum, a quo similiter essentialiter dependent ; hoc non habeo pro inconvenienti, quia si illae duae potentiae specie distinctae essent totales causae illarum intellectionum, illae absolute differrent specie, ut supra dixi, quia non essent natae producere operationes proprias nisi ut specie distinctas. Similiter si idem objectum esset totalis causa illarum intellectionum, illae essent simpliciter eadem specie, quia tale objectum non esset natum causare intellectiones sui, nisi ut ejusdem rationis, et sic intelligendo possunt dici cadem specie et diversa specie ex natura rei. De secundo membro etiam patet, quia non est inconveniens, quod aliquae duae intellectiones sint specie distinctae ex natura rei, et quod sint eadem specie tantum per intellectum, ex hoc solo quod comparantur ad unitatem objecti. Posset tamen faciliter responderi ad utrumque membrum, quod unitas specifica potest dupliciter accipi. Uno modo denominatione intrinseca, ita quod A et B dicantur unum specie, quia quidditative includunt eamdem quidditatem specificam. Alio modo denominatione extrinseca, ex hoc solo quod terminantur ad idem objectum specie indistinctum, sicut aliquando dicimus quod unitas scientiae dicitur ab unitate objecti, id est, quod qualis unitas est in objecto, talis est et scientiae, quod tantum est verum denominatione extrinseca. Dico ergo, quod illae duae intellectiones denominatione intrinseca specie differunt, quia essentialiter includunt differentias, quibus specie distinguuntur. Dicuntur etiam specie differre denominatione extrinseca pro quanto dependent essentialiter a potentiis specie distinctis. Sed dicuntur eadem specie tantum denominatione extrinseca, pro quanto sunt alicujus objecti, id est, unitatem specificam habentis, et sic patet solutio ad difficultatem.
Ad aliam difficultatem de illo, quod dicit Doctor in dist. 3. q. 7. primi quod intellectio dependet ab intellectu et ab objecto, quomodo est possibile quod magis dicatur distingui specie a potentia quam ab objecto ? Dico praesupponendo aliqua : Primo, quod aliud est loqui de identitate specifica intellectionum, et aliud de diversitate specifica, comparando ad potentias et ad objectum. Nam quando sunt duae intellectiones, quae sunt partialiter causatae a duobus objectis specie distinctis,sic necessario specie distinguntur, quod est impossibile esse ex natura rei ejusdem speciei, quia talia objecta non possunt causare, nec totaliter, nec partialiter cognitiones sui, nisi ut specie distinctas, et sic distinctio specifica actuum sumitur et specificatur ab objectis specie distinctis, ut vult Doctor in primo, ubi supra. Et si dicatur nonne tales intellectiones dependent ab intellectu essentialiter, dico quod sic, et plus dico, quod etiam dependent ab ipso, ut a causa magis principali, ut patet a Doctore in primo dist. 3 quoest. 1. Sic, ex hoc a quo aliquid habet entitatem, ab eodem habet et unitatem. quia unitas consequitur entitatem ; cum ergo istae intellectiones sint principaliter ab intellectu secundum entitatem, sequitur quod erunt secundum unitatem, et sic talis distinctio specifica erit principaliter ab intellectu. Dico, quod hoc non sequitur, quia unitas specifica vel distinctio, erit magis a causis proximis quam a remotis. Unde homo productus habet magisu nitatem specificam ab homine producente (qui tantum natus est producere sibi simile in
Specie) quam habet in Sole, vel alia causa remota, et sic asinus productus ab asino, et homo productus ab homine, magis habent distinctionem specificam ab asino et homine producentibus quam a causis remotis et universalioribus.
Si dicatur quod distinctio specifica vel unitas specifica magis sumitur a causa universaliori et a remotiori, quia Doctor in primo dist 3. quoest. 8. dicit quod causa perfectior magis assimilat effectum ei, cui est assimilabilis quam inferior, magis enim causat effectum qualis est causabilis et assimilabilis ; assimilabilis autem est effectus formaliter causae propinquae, ideo ipsa causa remotior magis assimilat effective ipsum effectum causae proximae, quam ipsamet causa proxima sibi ; quod enim formaliter filius est similis patri, hoc magis est a causa remota assimilante filium patri effective, quam ab ista causa propinqua, quia quae plus dat formam, qua assimilatur, plus dat effective assimilationem : haec ille.
Respondeo concedendo quod dicit Doctor, et concedo absolute, quod homo productus ab alio homine magis habet unitatem specificam ab ipso Deo quam ab homine, quia et magis entitatem ; et hoc est simpliciter verum in causis essentialiter ordinatis, quarum inferior agit in virtute superioris, licet forte homo productus ab homine posset dici magis habere unitatem specificam, pro quanto est ab agente simpliciter ejusdem speciei specialissimae. Sed haec ratio parum valet. Dico ergo, quod in proposito distinctio specifica, et etiam unitas specifica intellectionis, accipitur ab objecto, quia tale objectum ut tale concurrit cum quocumque intellectu ad sui cognitionem, natum est producere talem vel talem cognitionem ; et sic si idem objectum comparetur ad duos intellectus, erit productivum partialiter duarum cognitionum ejusdem speciei, et si sint duo objecta specie distincta comparata ad eumdem intellectum, producent partialiter duas cognitiones specie distinctas, et sic specificatio actus sumetur ab objectis. Et cum dicitur, quod intellectus est causa magis principalis quam objectum, conceditur. Et cum ultra infertur, ergo entitas intellectionis principalius est ab intellectu, quam ab objecto, concedo. Et cum ultra infertur, ergo et unitas specifica erit magis ab intellectu, negatur ista consequentia. Et ratio negationis est, quod quando una causa partialis et principalis concurrit cum alia partiali et minus principali sic, quod est impossibile continere causalitatem minus principalis, vel posse supplere vicem illius, unitas specifica magis erit a minus principali quam a principali (praesertim quando effectus productus non est a causis partialibus ejusdem speciei, sicut homo est a masculo et a femina, quia forte ut sic, erit magis homo talis a masculo), et sic est in proposito.
Dico etiam, quod quando una causa partialis et principalis concurrit cum pluribus causis partialibus, et quarum quaelibet sic concurrit ad effectum proprium, quod non potest esse, nisi a tali causa partiali, tunc unitas vel distinctio specifica effectus erit ab illis partialibus minus principalibus, et sic est in proposito, quia idem intellectus numero concurrit effective partialiter cum omnibus aliis objectis, quae sunt causae partiales; si ergo unitas vel distinctio specifica esset ab eodem intellectu, sequeretur quod ita cognitio Francisci et Joannis distinguerentur specie, sicut cognitio hominis et asini ; vel sequeretur, quod sicut cognitio Joannis et Francisci sunt ejusdem speciei, sic et cognitio hominis et asini. Patet ergo quod tales cognitiones habeat ab objectis,
vel quocl sint specie distinctae, vel quod sint ejusdem speciei, etiam posito quod sint principalius ab intellectu. Si dicatur, quod haec responsio contradicit dictis Doctoris, quia dixit quod distinctio specifica intellectionum est simpliciter a potentiis specie distinctis, etc. dico, quod nulla est contradictio, quia, ut dixi supra, quando duae intellectiones circa idem objectum specie distinguuntur, hoc erit praecise, quia sunt a potentiis specie distinctis ; sicut etiam quando sunt duae intellectiones ab eodem intellectu et ab objetis specie distinctis, habent praecise ab illis objectis quod specie distinguantur, et non ab illo intellectu.
Ad aliam difficultatem, circa hoc quod dicit Doctor, quod illoe intellectiones, ut comparantur ad potentias specie distinctas simpliciter distinguuntur specie, ut vero comparantur ad idem objectum sunt idem specie tantum secundum quid. Cum ergo dicitur, quod magis videntur idem simpliciter, negatur. Cum probatur, quia actus specificantur ab objectis, dico, quod ista propositio potest habere multiplicem sensum: Primo, quod si dentur duo actus, qui comparentur ad eumdem intellectum, ut ad causam partialem, et sint a duobus objectis specie distinctis, hujusmodi actus habent praecise distinctionem specificam ab objectis, et sic actus specie distinguuntur ab objectis. Secundo, si dentur duo actus, qui sint a duabus potentiis specie distinctis, et a duobus objectis specie distinctis, isti actus habent a potentiis et ab objectis, quod specie distinguantur, sed hoc magis habent a potentiis. Tertio, si duo actus sint a duabus potentiis specie distinctis, ut a causis partialibus, et ab uno objecto, vel a duobus ejusdem speciei, habent simpliciter a potentiis ut specie distinguantur. Quarto, si dentur duo actus a duabus potentiis solo numero differentibus, et ab uno objecto habente unitatem numeralem, erunt distincti numero a potentiis. Si etiam sint a duobus objectis numero differentibus, et a duabus potentiis solo numero differentibus, erunt magis distincti numero ab illis potentiis. Si vero duo actus sint a duobus objectis solo numero differentibus, et ab una potentia singulari, magis erunt numero distincti ab objectis.
Et ex his patet quid dicendum. Haec enim propositio non est simpliciter et absolute vera, scilicet actus proecise specificantur ab objectis, semper tamen est vera, quando eadem potentia comparatur ad plura objecta, quod semper distinctio actuum sumitur penes distinctiones objectorum. Sed quando plures potentiae specie distinctae comparantur ad idem objectum, actus dicuntur simpliciter specie distincti a potentiis, et non ab objecto. Sic ergo Doctor debet intelligi, quod illi actus simpliciter debent distingui a potentiis, et sunt idem specie tantum secundum quid, quia comparantur ad idem objectum ; sicut etiam cognitio hominis et asini simpliciter distinguuntur specie, quia ab objectis specie distinctis, et ut sunt ab eodem intellectu sunt idem specie tantum secundum quid, et sic patet ad difficultatem.
Ad ultimam, dico, quod minima differentia praeter intellectum sufficit ad distinctionem simpliciter, non tamen quaelibet identitas sufficit ad identitatem simpliciter ; patet, quia intellectus et voluntas sunt formaliter distinctae potentiae, ita quod minima distinctio inter illas, praeter distinctionem ex natura rei, infert ipsas specie distingui, non tamen quaelibet identitas infert simpliciter idem specie, patet, quia ut comparantur ad animam sunt idem et numero et specie, et tamen non sequitur quod sint idem simpliciter specie, et sic Doctor intelligit. Non enim intelligit, quod si A et B distinguantur specie, ita quod talis distinctio dicatur simpliciter distinctio specifica, quod identitas opposita non dicatur simpliciter identitas specifica, et sic patet solutio Rarum difficultatum.