IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit sententiam communiorem, quae est opposita praecedenti, scilicet nullam successionem esse in duratione Angeli, probatque tribus rationibus desumptis ex Henrico.
(a) Contra istam positionem arguitur, quod includat contradictionem, quia ubi est successio, ibi est prius et posterius, quae non sunt simul: sed adveniente posteriori, prius decidit, et per consequens prius veterascit, et posterius novum est.
Sed si intelligatur successionem esse in mensura, absque hoc quod innovatio sit in mensurato; contra hoc arguitur, quia secundum Philosophum 4. Phys. Prius et posterius sunt in tempore, propter prius et posterius in motu, ita quod si non esset aliud et aliud in motu, non esset prius et poste rius in tempore ; igitur a simili, si non sit aliqua existentia nova in aeviterno, nec aliqua novitas in aevo; et sic, si non sit prius et posterius in mensurato, non erit aliqua distinctio inter prius et posterius in mensura. Hoc etiam confirmatur per Philosophum 10. Metaph. quia secundum eum mensura debet esse unigenea mensurato, et ita si mensura sit divisibilis, et mensuratum; quod etiam probatur per hoc, quia indivisibile inquantum indivisibile, non potest mensurari divisibili.
Praeterea, nunc aevi si desinit, et non semper manet idem, hoc non potest esse propter defectum subjecti, quia per te subjectum manet idem: nec potest poni per aliquam causam corrumpentem, quia non videtur assignari posse causa corrumpens, igitur non deficit: aliter est de nunc temporis, quia ipsius subjectum proximum deficit, scilicet mutatio.
Praeterea, si est hic aliqua innovatio et inveteratio circa idem manens: ergo illud proprie mutatur, quia illud aliter se habet nunc quam prius: mutationis autem mensura est nunc temporis, ergo aeviternum inquantum ponitur mensurari nunc aevi, mensurabitur nunc temporis. Pro hac positione est auctoritas Augustini de Civit. lib. 2. c. 2. quaere.
Hanc conclusionem negativam tenendo.
tripliciter ponitur differentia oevi ad tempus et oeternitatem. Aevum differt dupliciter ut medium ab oeternitate et tempore, ut extremis. Primo, quia oeternitas permanens mensurat sine possibilitate permutationis, tempus vero est mensura motus, oevum sic mensurat permanens ut mutabilitatem non abigat.
Secundo, quia oeternitas mensurat indeficiens et indefectibile, tempus vero defectibile et deficiens; oevum vero medians indeficiens sic mensurat, ut tamen defectibile sit, id est, potens deficere Primo, quia oeternitas mensurat rem non mutationi subjectam, nec ad mutationem habentem potentiam ; oevum vero et tempus opposito modo.
Secundo, oeternitas indeficiens et indefectibilis; oevum defectibile, licet non deficiatur; tempus vero defectibile et deficiens. Tertio, oeternitas est permanens, et similiter oevum: tempus vero successivum tanquam mensura motus secundum prius et posterius in partibus mobilis, ex quarto Physic.