In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Contra istam positionem quod includit contradictionem arguitur, ab Henrico, quodi. 5. q. 13. et quodl. 9. q. 7 Nam Henricus vult, quod existentia Angeli quantumcumque duret, mensuretur aliquo nunc aevi indivisibili, ita quod tantum unum nunc aevi indivisibile mensuret intrinsece existentiam totam Angeli quantumcumque durantem, et sic mensura Angeli intrinseca est indivisibilis, et nullo modo successiva et divisibilis. Vult tamen, quod ipsum aevum Angeli indivisibile de necessitate coassistat tempori, et sic illud nunc aevi potest dici successivum non in se ut dicit, sed prout coassistit alii et alii nunc temporis. Arguit ergo Henricus contra opinionem D. Bonaventurae aliquibus argumentis, quae postea patebunt in solvendo illa pro opinione sancti Bonaventurae.
Hanc conclusionem negativam tenendo, dupliciter ponitur differentia aevi ad tempus et aeternitatem. Henricus enim ponit duo: Primum, quod mensura Angeli sive aevum Angeli, nullo modo est successi vum, et sic in aeviternum nullum est successivum. Secundum ponit, scilicet quod ipsum aeviternum, sive Angelus mensuratus aevo, in quolibet instanti habet esse terminatum, id est, quod quantum est ex se, in quolibet instanti habet non esse, et similiter aevum habet esse terminatum in quolibet instanti, id est, quod in quolibet instanti habet de se non esse.