IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Qui vult tenere primam opinionem. Hic Doctor ostendit modum, quo quis potest tenere primam opinionem, quae est sancti Bonaventurae, declarando quomodo mensura Angelorum possit dici mere successiva, quae mensura dicitur oevum. Dicit ergo sic: Qui vult tenere primam opinionem, etc. et per consequens habet propriam divisibilitatem, quia divisibilitas in partes quantitativas, de necessitate concomitatur quantitatem, et talis quantitas non habet divisibilitatem permanentem, ita quod omnes partes simul sint, quod est de ratione permanentis, sed successivam, sic quod una pars semper succedat alteri ; non enim talis quantitas potest habere omnes partes simul, cum de ratione successivi sit non habere omnes partes simul.
Et quia successivum potest esse duplex, aliquod quod est compositum ex partibus divisibilibus, ita quod una pars semper divisibilis in infinitas partes, succedat alteri parti, et sic tempus et motus dicuntur successiva, quia quaelibet pars temporis, et quaelibet pars motus est divisibilis in partes infinitas proportionales. Aliud est successivum constans ex partibus indivisibilibus, ita quod unum indivisibile succedit alteri, ita quod unum indivisibile cum desinit esse, succedit aliud, et cum aliud desinit esse, succedit aliud: et hoc modo potest poni aevum quantitas successiva, quia constat ex alio et alio nunc sibi invicem succedentibus, et ita nunc aevi quantum est ex se raptim transit, ita cum unum nunc desinit, aliud succedit. Et esse oeviterni, quod est ens mensuratum aevo, ut positum est in illo nunc, scilicet indivisibili et instantaneo, ex positione aevi in illo nunc, supple praecise habet esse in isto nunc, et statim non esset isto nunc transacto, nisi eadem causa alia causatione poneret idem esse in alio nunc, id est, quod quando Angelus creatur in instanti A proecise habet esse tantum pro illo instanti et instanti immediate sequenti, quantum est ex se, etiam non esset, nisi prima causa, quae ponit Angelum in primo instanti, eadem causatione vel alia ponat illud idem esse in secundo instanti, et sic successive de aliis instantibus, et ita conservat positive causando non aliud esse, sicut est in successivo, sed idem esse infinities.
Vult dicere, quod ideo prima causa conservat Angelum, quia in secundo instanti sive nunc in quo Angelus, quantum est ex parte sua, desinit esse, ponit eumdem Angelum in esse in ipso nunc, et similiter conservat in tertio nunc, quia idem Angelus in illo nunc, quantum est ex se desineret esse, nisi idem Angelus eadem causatione, qua ponitur in primo nunc, ponatur in nunc succedentibus, sive alia et alia causatione, ita quod una causatione ponatur in primo nunc, quae dicitur creatio, et alia causatione ponatur in secundo nunc, et sic deinceps ; et sic aevum sive nunc aevi dicitur raptim transire, quia semper aliud et aliud nunc succedit.
Ita quod prima causatio dicitur creatio, etc. Sensus hujus litterae est, cum dicit quod causatio Angeli in primo instanti dicitur creatio, quae immediate sequitur ipsum non esse, et causatio ejusdem Angeli in secundo instanti dicitur conservatio, ut sequitur ipsum non esse posterius duratione. Ipsum non esse dico, quod praecedit creationem Angeli, et sequitur non esse posterius natura, quod non esse est posterius creatione Angeli, non quod tale non esse insit, sed in illo secundo instanti in quo ponitur Angelus in esse si non poneretur in esse, ipsum non esse inesset eo modo, quo expositum est supra dist. 1. q. 2. et ipsum esse Angeli positum in secundo instanti est posterius duratione ipso esse Angeli posito in primo instanti. Patet, quia esse Angeli in primo instanti mensuratur primo nunc aevi, et idem esse positum in secundo instanti mensuratur alio nunc aevi, quod succedit priori nunc; et hoc modo est continuatio et conservatio ejusdem existentiae Angeli positae in primo instanti, et iterum positae in secundo instanti, et iterum positae in tertio, et sic deinceps ; et solum in primo instanti in quo ponitur dicitur creatio, et in omnibus aliis sequentibus primum instans, in quibus ponitur dicitur conservatio, et sic patet ista littera Doctoris.
(b) Exemplum hujus est, quia si Angelus habet aliquam quantitatem virtualem, (quantitas enim virtualis attenditur penes perfectionem intrinsecam, sicut dicimus quod Deus est infinitae quantitatis in virtute, id est, quod est infiniti vigoris et virtutis, et talis quantitas distinguitur a quantitate molis, ubi tantum attenditur extensio quantitativa) per quam potest esse proesens alicui loco definitive ; locus enim definitivus pro nunc, ut distinguitur contra locum circumscriptivum, dicitur locus praesentialis, quo aliquid dicitur sic esse hic, quod pro illo instanti non est alibi, vel ita esse praesens huic, quod pro illo instanti non est praesens alteri, sicut si unus Angelus esset in uno loco, et pro illo instanti non esset in alio loco, diceretur proprie in loco esse definitive sive praesentialiter, (ita per eam, supple, quantitatem virtualem esse proesens huic loco, quod non potest proesens esse simul alii loco, nec absolute potest esse proesens alii loco, nisi aliqua mutatione facta circa
ipsam, scilicet quantitatem virtualem, per respectum ad alium locum, vel quod ipsa fuit major formaliter, vel quoe ipsa transferatur de loco ad locum, vel quod per potentiam divinam sit in alio loco, non derelinquendo priorem locum quod potest facere, ut patebit infra, et prolixe in quarto distinctio 10. et 49. Sequitur, ita est in proposito, quod illud esse, quod habel Angelus unica causatione, limitatum est ad hoc nunc, ita quod quantum est ex parte sua habet tantum esse in illo nunc, ita quod in secundo nunc ex parte sua nullum haberet esse, nisi eadem causatione qua ponebatur in primo nunc, ponatur in esse in secundo nunc, vel alia causatione a priori ponatur in esse in isto secundo nunc, et sic patet littera hujus exempli. . (c) Ad argumenta contra illam propositionem. Hic Doctor respondet ad argumenta Henrici facta contra opinionem sancti Bonaventurae, ad quam opinionem videtur Doctor declinare. Primo enim arguit sic Henricus, probando quod includat contradictionem, scilicet aevum esse successivum, quia ubi est successio, ibi est prius et posterius, quae non sunt simul, sed adveniente posteriori prius decidit, et per consequens prius veterascit, et posterius novum est ; et sic sequeretur, quod in existentia Angeli posset esse innovatio,quod est inconveniens. Si dicatur, quod in mensura est tantum successio, et innovatio, sed non in mensurato, contra hanc responsionem arguit Henricus, probando quod non potest esse novitas in mensura, quin etiam sit in mensurato, et probat per Philosophum in 4. Phys. text. com. 99. ubi habetur quod prius et posterius sunt in tempore propter prius et posterius in motu : Necesse est, inquit, in motu esse prius et posterius proportionalia his, qua sunt ibi, puta magnitudini, at vero in tempore est prius et posterius
propter quod sequitur semper alterum ipsorum, est autem prius et posterius ipsorum in motu. Haec ille. Et Commentator ibi: Quia, inquit, prius et posterius inveniuntur in mensura, in qua fit motus primo, et est illa, quoe est in situ, necesse est etiam in motu inveniantur prius et posterius; et parum infra: Ex hoc, inquit, quod prius et posterius inveniuntur in partibus motus, sequitur, ut inveniantur in ipso tempore: haec ille. Hoc idem patet ubi supra text. com. 100. ubi sic habetur: At vero tempus cognoscimus, cum definimus motum prius et posterius determinantes, et tunc dicimus fieri tempus, quando prioris et posterioris in motu sensu percipimus. Haec ille. Et Commentator ibi : Ipsius, inquit, sentiunt primo et essentialiter, cum senserimus motum, in quo sentimus nos transmutari, id est, esse in esse transmutabili, haec ille. Et hoc idem patet in textu 101. et inde. Ex his ergo, et aliis auctoritatibus apparet expresse, quomodo non possit esse novitas in mensura, quin sit in mensurato ut patet de motu mensurato tempore. Sic dico in proposito, quod si non sit aliqua existentia nova in aeviterno, sequitur quod nec aliqua novitas erit in aevo, et sic si non sit prius et posterius in mensurato, non erit aliqua distinctio inter prius et posterius in mensura.
Hoc etiam confirmatur per Philosophum, qui vult quod mensura sit unigenea mensurato, ut patet 10 Metaph. text. com. 4. ubi sic habetur : Semper, nquit, cognatum est metrum magnitudo, non quidem enim magnitudo, et secunaum unumquodque longitudinis longitudo, latitudinis latitudo, vocis vox, gravitatis gravitas, unitatis unitas, sic enim oportet accipere: haec ille. Vult dicere, quod tertia proprietas mensurae est, quod sit uniformis, et unigenea mensurato, id est, quod sit unius generis cum mensurato. Et hoc est quod dicit, quod semper metrum est cognatum, supple unius generis commensurato, et hoc patet per exempla ibi posita ; nam mensura magnitudinis est quaedam magnitudo, et secundum unumquodque mensuratum, ut quod latitudinis sit, supple mensura longitudo, et longitudinis mensura sit longitudo, etc. Hoc idem vult Commentator ibidem; sequitur ergo ex ista auctoritate, quod si mensura sit divisibilis et successiva, et mensuratum similiter erit divisibile et successivum, quod etiam probatur per hoc, quia indivisibile, inquantum indivisibile potest mensurari divisibili.
Ad hoc argumentum Henrici contra D. Bonaventuram respondet Doctor sustinendo opinionem Bonaventurae ; et responsio stat in hoc, quod licet tempus, quod est divisibile, sit mensura motus qui est divisibilis, et quod divisio temporis praesupponat divisionem motus, quia divisio partium motus est causa divisionis partium temporis, et per consequens non potest esse novitas et successio in tempore, quin sit in motu mensurato; non tamen sic sequitur de aevo respectu existentiae Angeli, quia potest esse divisio mensurae absque divisione mensurati, praecipue cum mensuratum non sit causa mensurae, et etiam si sic, potest esse quod aliqua mensura sit successiva illi, ita quod unum nunc succedat alteri, et tamen mensuratum non sit successivum, sed sufficit, quod illud mensuratum actione continua agentis primi, vel alia et alia actione ponatur in alio et alio instanti.
Et si dicatur, mensura et mensuratum sunt unigenea, si ergo aevum est divisibile in alia et alia instantia sibi invicem succedentia; ergo et existentia Angeli erit divisibilis.
Dico primo, quod Aristoteles non posuit hanc mensuram aevi successivam, sed tempus esse mensuram successivam posuit, et unigeneam mensurato; vult enim ipse substantias separatas esse necesse esse, et aeternas. Secundo dico, quod licet existentia Angeli non sit in se divisibilis, tamen ut consideratur habere esse in alio et alio instanti, et hoc vel actione continua primi agentis, vel alia et alia actione erit divisibilis. Addit enim Doctor, quod licet mensura successiva, qualis est tempus, ut comparatur ad motum, sit unigenea illi, quia sicut in tempore alia et alia pars succedit alteri parti, ita quod adveniente una parte, altera desinit esse ; sic similiter est in motu, in quo una pars succedit alteri, sic quod adveniente secunda desinit prima, et sic adveniente tertia desinit secunda, et sic successive ; loquendo tamen de re permanente, quae est subjecta motui, quae mensuratur etiam tempore, pro quanto motui subjicitur, non erit unigenea tempori, quia res permanens habet omnes partes simul, ita quod una non succedit alteri, sicut e contrario est in tempore et in motu, ubi partes non sunt simul, sed semper una alteri succedit.
Secundo principaliter arguit Henricus, quia si nunc aevi raptim transit, ita quod unum succedit alteri, et adveniente secundo nunc, primum desinit esse, aliter aevum non esset successivum, quia si omnia nunc aevi simul essent, ipsum aevum esset permanens, quia haberet omnes partes simul. Ad hoc ergo ut dicatur successivum, oportet sic unum nunc succedere alteri, quod adveniente uno desinat aliud, sed non est possibile nunc aevi desinere esse, quod patet, quia si desinit esse, hoc maxime erit propter defectum subjecti, puta ipsius aeviterni ; sed aeviternum manet idem, nec potest assignari alia causa,
qua desinat esse, quia non videtur assignari posse causa corruptionis, ergo nunc aevi non deficit, aliter tamen est de nunc temporis, quia deficit propter defectum subjecti proximi, quod est mutatio.
Respondet Doctor ad hoc secundum argumentum, et dicit quod illud nunc desinit in se, quia ex se habet tantum raptim transire. Desinere tamen potest exponi dupliciter : Uno modo per positionem proesentis, et negationem futuri, vel per positionem proeteriti, et negationem proesentis. Et ut ista littera intelligatur, declaro aliqua, nam differentia est inter permanentia, et inter successiva divisibilia in partes divisibiles, et inter indivisibilia sive instantanea.
De permanentibus sit ista prima conclusio,quod permanens habet primum sui esse. Et pono exemplum, quod generetur ignis ex ligno,et tunc dicitur ignis generari, quando forma substantialis ignis inducitur in materia ligni, quod declarat Doctor in prima dist.quarti, quoest. 1. et tunc dico, quod forma ignis geniti habet primum sui esse, loquendo de forma completive, id est, quod datur aliquod instans in quo habet suum esse perfectum. Et cum dicitur, illa forma incipit esse, sic debet exponi, et dicatur illa forma A,A incipit esse, sic exponitur, A nunc est, et immediate ante hoc instans non fuit, ergo A incipit esse, quod dicitur, quod immediate ante hoc instans non fuit in aliquo instanti immediato illi instanti in quo est, quia tunc duo instantia essent immediate, quod est contra Aristotelem 4. et 6. Physicorum. Sed sic debet intelligi, immediate ante hoc instans non fuit,id est, in tempore immediate praecedenti hoc instans, in quo est ; ergo incipit esse, sic intelligendo, A in hoc instanti est, et in tempore immediate ante hoc instans non fuit; ergo A incipit esse, et hoc modo in permanentibus incipit exponitur per positionem de praesenti, et negationem de praeterito, et sic patet quomodo in permanentibus datur primums ui esse.
Secunda conclusio est, quod in permanentibus non datur ultimum sui non esse, id est, non datur aliquod instans in quo non sit, et aliud instans in quo immediate sit, quia tunc duo instantia essent simul immediata, nec tempus immediatum ad illud instans, quia tunc generaretur in tempore et non in instanti, ut si dicatur, A in isto instanti non est, et immediate post hoc instans erit. Si intelligatur ly immediate pro instanti immediato, tunc dantur duo instantia sibi immediata. Si intelligatur immediate, id est, in tempore immediate habito, tunc generatur in tempore et non in instanti, quod est contra Philosophum, et sic patet quomodo rei permanentis datur primum instans sui esse, et non datur ultimum instans sui non esse. Exemplum clarum ponitur utriusque, supponendo, quod quando acquiritur aliquod permanens ut permanens, tantum in instanti acquiritur. Et licet aliqua qualitas vel quantitas, et forte multae formae substantiales secundum Scotum in 9.Metaphysicoe,acqui- rantur successive, tamen sunt de numero permanentium cum omnes partes habeant simul, ut ergo successive acquiruntur, et per motum. Similis datur regula de eis,quae et de successivis. Sed regula ista de permanentibus intelligitur de permanentibus, quae ut permanentia totum simul habent esse in ultimo instanti temporis, in quo tempore successive acquiruntur, et in ultimo instanti tantum indivisibiliter, et sic nullo modo per motum, sed per mutationem. Hoc praemisso, pono exemplum, et sit forma permanens A, quae simul tota acquiritur, tunc datur primum sui esse, id est, datur aliquod instans temporis praecedentis, in quo est verum dicere A est, et per totum tempus praeteritum immediatum illi instanti verum est dicere A non fuit, ergo A incipit esse ; et sic incipit exponitur per positionem de praesenti, supple affirmando A esse in aliquo ultimo instanti alicujus temporis, et per negationem de praeterito, supple negando ipsum fuisse pro toto tempore immediate praecedenti iliud ultimum instans.
Item, non datur ultimum sui non esse id est, non datur aliquod instans immediate sequens aliquod tempus in quo A non sit, et immediate post illud instans sit, quia si in aliquo instanti non est, et immediate post illud est, aut erit in tempore aut in instanti ; non in tempore immediato ad illud instans in quo non est, quia dictum est, quod permanens ut permanens acquiritur in instanti ; nec etiam est in instanti immediate sequenti instans in quo non fuit, quia tunc darentur duo instantia sibi immediata.
Tertia conclusio : Permanens habet primum instans sui non esse, id est, quod si aliquod permanens duret per horam, et in ultimo instanti illius horae desinit esse, et sic exponitur per negationem de praesenti, et per positionem de praeterito, supple A in ultimo instanti horae non est, et in tempore immediato ante illud instans fuit, ergo A desinit esse. Et sic patet differentia inter ultimum instans sui non esse, et primum instans sui non esse, quia cum dico A habet ultimum instans sui non esse, semper exponitur per negationem de praesenti, et positionem de futuro, id est, A in isto instanti non est, et immediate post hoc instans erit. Cum vero datur primum instans sui non esse, semper sic exponitur per negationem de praesenti, et positionem de praeterito, supple A in isto instanti non est, et in tempore immediato ad hoc instans fuit ;
ergo A desinit esse ; et sic ad ultimum instans sui non esse sequitur incipere esse. Ad primum vero instans sui non esse, sequitur desinere esse.
Quarta conclusio : Communiter quod est primum instans non esse alicujus formae permanentis, est primum instans esse alterius formae permanentis. Exemplum : Pono casum, quod materia ligni sit sub forma ligni tantum per horam, et in ultimo instanti illius horae sit sub forma ignis; tunc in ultimo instanti illius horae, verum est dicere, forma ligni in hoc instanti non est, et in tempore immediato ante hoc instans fuit ; ergo desinit esse, et sic datur primum instans sui non esse. Similiter verum est dicere, forma ignis in ultimo instanti illius horae est, et in tempore immediato ante illud instans non fuit ; ergo incipit esse, et sic patet quomodo respectu unius formae illud instans, quod est primum instans sui non esse, est etiam primum instans esse alterius formae.
Adverte tamen primo quod quando datur primum instans sui esse, semper incipit, exponitur per positionem de praesenti, et negationem de praeterito. Exemplum, A nunc est, et immediate ante hoc non fuit ; ergo A incipit esse.
Secundo, quando datur ultimum instans sui non esse, incipit semper exponitur per negationem de praesenti, et per positionem de futuro. Exemplum, A in isto instanti non est,et immediate post hoc instans erit, ergo A incipit esse. Tertio, quando datur primum instans erit, ergo A incipit esse. Quarto quando datur primum instans sui non esse, tunc non potest exponi per incipit, sed per desinit, et desinit semper sic exponitur per negationem de praesenti, et positionem de praeterito. Exemplum, A in isto instanti non est, et in tempore immediato ante hoc instans fuit ; ergo A desinit esse. Quinto,
ubi datur primum et ultimum instans sui esse ut in divisibilibus, potest exponi per incipit et desinit, et ly incipit exponitur per positionem de praesenti, et negationem de futuro,et hoc satis patet per Philosophum. Exemplum primi, A in isto instanti est, et immediate ante hoc non fuit ; ergo A incipit esse. Exemplum secundi, A in isto instanti est, et immediate post hoc non erit ; ergo A desinit esse.
Quinta conclusio, in permanentibus non datur ultimum instans sui esse, et hoc satis exposui infra in isto secundo. Et ut clarius intelligatur, pono quod aliquod permanens duret per horam, et tale permanens dicatur A ; tunc sic, si habet ultimum instans sui esse, quod est ultimum instans unius horae, tunc exponitur per positionem de praesenti, et negationem de futuro,sic dicendo : A in isto instanti est, et in tempore immediato post hoc instans non erit ; ergo desinit esse. Secunda pars est falsa, quia tunc haberet non esse in tempore, et desineret esse in tempore, quod est contra rationem permanentis, quia permanens, quod simul desinit esse, tantum desinit esse in instanti. Permanens tamen de potentia Dei, potest habere ultimum instans sui esse, nam Deus posset conservare lapidem per unam diem, et per ultimum instans illius diei, et in tempore immediato ad illud instans posset eumdem lapidem annihilare, et sic haberet ultimum instans sui esse, et hoc satis patet a Doctore q. 12. quodlibetorum.
Sexta conclusio est de successivis, ubi plura continentur. Successiva enim illa, quae non habent omnes partes simul, sed una succedit alteri, ita quod una adveniente, alia desinit esse, ut patet de motu et tempore. Et de istis loquendo, dantur aliquae regulae, quantum prima est ista, quod in successivis datur primum sui non esse.
Et pono exemplum de motu, qui duret per horam, et tunc ista est vera, motus in ultimo instanti horae non est, patet quia motus non est in instanti, et in tempore immediato ad illud instans fuit, et sic desinit esse. Secunda regula, in successivis datur ultimum instans sui non esse, id est, datur ultimum instans alicujus temporis in quo non est, quia motus nunquam est in instanti, ut dixi, et in tempore immediato post illud instans erit, et sic incipit esse motus. Et exponitur incipit per negationem de praesenti, et positionem de futuro, quia ista est vera, motus in isto instanti non est, et in tempore immediato post hoc instans erit ; ergo motus incipit esse. Tertia regula, in successivis non datur primum instatis sui esse, patet, quia tunc motus posset esse in instanti, et tunc ista esset vera, motus in isto instanti est, quod repugnat scilicet motum esse in instanti. Quarta regula, in successivis non datur ultimum instans sui esse. Hoc est enim contra rationem successivorum, quod possint habere esse in aliquo instanti, tantum enim habent esse in tempore.
Septima conclusio est de indivisibilibus et instantaneis, in qua dantur aliquae regulae ; et non loquor hic de indivisibilibus et instantaneis aliquo modo permanentibus, sicut dicimus quod punctus in linea permanet, sed tantum loquor de illis, quae habent esse et permanentiam per instans, ut sunt mutationes, sive mutatum esse i n motu, et instans in tempore, quo intellecto,sit ista prima regula: Instantanea habent primum sui esse, patet, quia ista est vera, A, in isto instanti est, et immediate ante illud instans non fuit ; ergo A incipit esse, et sic incipit exponitur per positionem de praesenti, et negationem de praeterito. Secunda regula est, quod instantanea habent ultimum sui esse,
nam haec est vera, instantaneum est in isto instanti, et immediate post hoc instans non erit ; ergo desinit esse, et desinit exponitur per positionem de praesenti, et negationem de futuro. Tertia regula : Instantanea non habent primum instans sui non esse, patet, quia ista est falsa, A instantaneum in isto instanti non est et in tempore immediato ante hoc instans fuit. Haec secunda pars est falsa, quia instantaneum habet tantum esse per instans. Quarta regula: Instantanea non habent ultimum instans sui non esse, patet, quia ista est falsa ; A instantaneum in isto instanti non est, et in tempore immediato post hoc instans erit. Haec est falsa, cum nullo modo habeat esse in tempore.
Breviter ergo dico, quod permanentia habent primum instans sui esse, et primum instans sui non esse, et non habent ultimum instans sui esse, nec ultimum instans sui non esse. Successiva autem habent primum instans sui non esse, et ultimum instans sui non esse sed non habent primum instans sui esse, nec ultimum infans sui esse. Intantanea vero habent primum instans sui esse, et ultimum instans sui esse, sed non habent primum instans sui non esse, nec ultimum instans sui non esse, et sic patet quid dicendum de istis.
(d) Ad aliud. Istis praemissis declaro litteram Doctoris respondendo ad argumentum Henrici ibi : Ad aliud argumentum dico quod nunc potest deficere, etc. Hic loquitur specialiter de nunc aevi, quod raptim transit, quia unum nunc aevi immediate succedit alteri nunc, ita quod adveniente uno nunc, aliud desinit esse, et hoc est raptim transire. Et licet aeviternum maneat, tamen nunc aevi in se desinit esse, nec aliquod agens corrumpit ipsum, ut patet. Sequitur, et quod nunc temporis deficiat, etc. Dicit Doctor, quod nunc
temporis eodem modo desinit esse sicut et nunc aevi quia sicut nunc aevi desinit esse in se, ita et nunc temporis. Et addit quod licet nunc temporis deficiat deficiente subjecto immediato, hoc tamen sibi accidit. Subjectum immediatum nunc temporis est mutatio, sive nutatum esse, quod est instantaneum, sicut et motus qui est successivus, est subjectum temporis successivi. Dicit ergo Doctor, quod licet deficiente subjecto nunc, puta aliquo mutato esse, deficiat ipsum nunc, hoc tamen non est praecisa causa, quia si ipsum subjectum haberet permanentiam per aliquod tempus, adhuc ipsum nunc desineret esse in se. Et cum quaeritur illud nunc, a quo corrumpitur, dicit Doctor, quod a nullo immediate corrumpitur, sed mediate tantum, quia agens producens aliud nunc incompossibile priori, corrumpit illud prius, et sic non corrumpit, sed ex consequenti.
(e) Et si quoeras tunc, in quo deficiat, etc. Dicit Doctor, quod deficere sive desinere potest exponi dupliciter : Uno modo per positionem proesentis, et negationem futuri ; et hoc modo debet exponi in indivisibilibus, et in his quae habent ultimum sui esse, et sic exponitur : hoc indivisibile in isto instanti est, et immediate post hoc non erit, ergo desinit esse; illa enim indivisibilia non habent primum sui non esse, quia sic exponerentur per negationem de praesenti, et positionem de praeterito ut supra patuit, et sic talia indivisibilia deficiunt cum sunt, quia ista est vera : Hoc indivisibile est in hoc instanti, et immediate post hoc non erit, et sic tale indivisibile desinet esse.
(f) Et si quoeras primum sui non esse nullum est, quia si haberent primum sui non esse, ut dixi supra, tunc desinere exponeretur per negationem praesentis, et positionem praeteriti, ut supra patuit.
(g) Sicut nec alicujus habentis ultimum esse. Vult dicere Doctor quod sicut illa, quae habent ultimum sui esse, non habent primum sui non esse, ita indivisibilia non habent primum sui non esse, quia indivisibilia habent ultimum sui esse, quae omnia supra exposita sunt.
(h) Alio modo conclusio sustineri posset, etc. Haec videtur opinio Varronis, qui videtur dicere quod est eadem existentia Angeli absolute sumpta, et ut absolute sumpta nullo modo succedit sibi ipsi. Sed si ponitur aliqua successio, hoc erit secundum alium et alium respectum ad causam, supple ista tota existentia Angeli sub isto respectu, ut comparatur ad Deum, ut ad causam creantem, et sub alio respectu ut comparatur ad Deum, ut ad causam conservantem, dicit sibi ipsi succedere, ita quod successio non est in aliquo absoluto naturae, sed tantum in alio et alio respectu, secundum quod unus respectus succedit alteri. Et additur, quod ista via esset facilior ad tenendum successionem quam prior, quoe ponit quantitatem, quae est opinio sancti Bonaventurae, licet esset ex alia parte multum difficile sustinere, sive in fundamento, sive in termino. Fundamentum est existentia Angeli, in qua fundatur talis relatio, puta ad Deum creantem, et ad Deum conservantem ; et terminus est ipse Deus, ad quem terminatur tam relatio creationis quam conservationis passivae.
Alio modo posset conclusio sustineri, etc. Hic Doctor dat alium modum sustinendi positionem Bonaventurae, quoad mensuram successivam, et dicit duo : Primum, quod tota existentia Angeli manet, secundum quod absoluta est per quantamcumque durationem duret, et ut sic existentia Angeli non mensuratur aliqua mensura successiva, cum sit simpliciter indivisibilis. Secundum quod eadem existentia Angeli potest considerari ut habet novum et novum respectum ad ipsam causam, ita quod ipsa tota existentia, ut considerata sub uno respectu terminato ad causam creantem succedit sibi ipsi, ut sub alio respectu terminato ad causam conservantem. Et quia in talibus respectibus ponitur successio, cum continue unus succedat alteri, ipsa tota existentia Angeli ut sic, considerata sub alio et alio respectu potest mensurari mensura successiva, licet ut absolute sumpta, nulla successiva mensurari possit.