IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad argumenta pro prima opinione. Hic Doctor videtur solvere rationes D. Bonaventurae pro opinione Henrici.
Ad primum dixerat Henricus, quod illa actio, qua Angelus incepit esse, diceretur et creatio et conservatio ; creatio inquantum assistit primo instanti temporis, quo accipit esse; et diceretur conservatio, inquantum coassistit secundo instanti temporis in quo habet esse, et sic tantum una actio et non continua, et hoc est quod dicit in ista littera.
(b) Sed proeter intentionem Augustini, ratio ibi adducta, scilicet Bonaventurae, videtur habere difficultatem, etc.
Respondet Henricus ibi : Respondeo,
ista propositio est distinguenda, etc. Ista enim propositio scilicet: Illud non habetur aliqua causatione completive, cujus oppositum stat stante tali causatione, est vera in sensu compositionis. Et ut clarius intelligatur, pono exemplum, quod Angelus habeat esse, et in primo instanti et in secundo, et in tertio; nam in primo instanti accipit esse causatione A, de qua supra, existentia ergo Angeli in primo instanti non habetur completive ista causatione in secundo instanti, quia in secundo instanti oppositum stat, supple, quia in tali secundo instanti potuit non esse. Si intelligatur in sensu composito, sensus est verus, quia stante causatione illa non potest stare non esse ipsius Angeli, et sic in tali sensu, quod sit causatio terminata ad Angelum, et quod simul Angelus non sit, implicat ; est ergo vera ista in sensu composito : Angelus non habet completive esse causatione aliqua, cujus oppositum stat stante tali causatione. Sed in sensu diviso est falsa, et est sensus, quod Angelus habet esse in primo instanti, et tamen potest non esse, quia et talis causatio potest non esse in secundo instanti ; sic ergo in sensu diviso, haec est falsa : Angelus non habet esse completive causatione, supple A, cujus oppositum stat, quia certum est quod Angelus potest habere esse completive causatione A, et vere potest non esse, quia illa causatio potest non stare, et est simile illud non est vere album, cujus oppositum stat contrarie. Si intelligatur in sensu composito, haec est vera, quia stante nigredine non potest esse album ; in sensu vero diviso est falsa, quia illud quod est nigrum nunc, poterit perfecte esse album cras, et sic patet responsio. Et quod dicit infra ibi: Ita etiam licet posita sit creatio Angeli, potest tamen divisim hac posita stare, quod Angelus non sit, licet non conjunctim. Sententia hujus litterae est, scilicet quod in sensu composito, quod stante creatione Angeli, Angelus non est; et hic sensus est falsus, et hoc est quod dicit conjunctim alio modo, quod habita creatione Angeli post ipsam potest non esse, et hic sensus divisus est verus.
(c) Et per hoc patet ad simile argumentum. Hoc argumento probare videtur, quod creatio non sit conservatio, quia quando conservatur Angelus potest annihilari, et quando creatur non potest; ergo differunt conservatio et creatio.
(d) Respondeo, sicut non stant simul in sensu, etc. Ad hoc argumentum respondetur, quod conservari et annihilari in sensu compositionis non potest esse, quia sensus est, quod in eodem instanti, quo res conservatur, annihiletur, sensus tamen divisus est verus, et est sensus : Illud,
quod conservatur nunc, potest in alio instanti annihilari. Similiter dico de creari et conservari, non enim eadem res creatur et conservatur in sensu compositionis, quia sensus est, quod in eodem instanti quo res creatur, in eodem etiam conservatur, et hic sensus est falsus, quia creatio dicit respectum esse rei ad non esse immediate praecedens; conservatio vero dicit respectum esse rei ad esse ipsius rei creatae in primo instanti, et ad non esse ipsius rei creatae in primo instanti, et ad non esse mediate praecedens. Sed in sensu divisionis potest esse vera, et est sensus: res quae nunc creatur, postea conservatur, et hoc est quod dicit.
(e) Ad secundum. Nunc respondetur ad secundum argumentum principale D.Bonaventurae ubi dicebatur de esse aevi, si est simplex, et mutabile, etc.
Respondeo ad hoc argumentum stat, quia praeteritum et futurum, sive fuisse et fore proprie et formaliter sunt partes alicujus vere successivi, cujus una pars transit, et alia advenit ; quando ergo aliqua mensura est omnino indivisibilis, cujusmodi est aevum Angeli secundum Henricum nunc in re, et formaliter non sunt ibi fuisse et fore, quia fuisse esset una pars pertransita, et fore esset pars non pertransita, et si dicatur in eodem indivisibili est fuisse et fore, hoc non erit ratione sui, sed quia coassistit tempori praeterito vel futuro.
(f) Et cum dicitur in argumento, etc. Dicit Doctor quod si fuisse accipiatur formaliter pro eo quod dico fuisse, verum est ; si vero accipiatur fuisse pro re significata, puta pro Angelo, de quo dicitur fuisse, dicit non esse verum, quia Angelus habet illud idem esse, quod prius habuit.
(g) Et si dicatur, etc. Argumentum stat in hoc : praeteritum non potest non fuisse, Angelus est praeteritus, ergo non potest non fuisse.
Respondet negando minorem sic intelligendo, proeteritum potest capi dupliciter. . Uno modo formaliter pro hoc, quod dico praeteritura. Alio modo pro re, de qua praedicatur praeteritum denominatione extrinseca, quia praeteritum dicitur praedicari de Angelo pro quanto aevum ipsius Angeli coassistit praeterito temporis ; negatur ergo, quod Angelus in se, sive quoad mensuram sibi intrinsecam dicatur praeteritus, imo temper idem est, et immutabilis ; et sic patet littera. (h) Et sic arguatur proeteritum, etc.
Respondeo, quod est fallacia figuroe distinctionis, etc. Patet, quia non sequitur praeteritum non potest non coastitisse isti, puta Angelo ; ergo Angelus non potest non fuisse, non sequitur, quia praeteritum ut praeteritum dicit quando, et Angelus dicit quid, et sic commutatur quando in quid. (i) Ad confirmationem illius secundoe
rationis. Primo dicit Doctor quod sicut Deus potest velle Angelum creare, et ipsum annihilare,sicut ipsa objecta cognita, puta Angelum creari et Angelum annihilari sunt priora, quam ipsa nunc temporis mensurantia, in illo ergo priori oportet quaerere quare non est contradictio creari et annihilari ; et ex hoc improbat Henricum, ut etiam superius patet, qui dicebat quod hoc impossibile, puta Angelum creari et annihilari, sequitur ex alio impossibili, scilicet quod aevum possit esse sine tempore, et non est inconveniens unum impossibile formaliter sequi ex alio impossibili, et sic negando aevum posse separari a tempore, non invenitur ratio ad verificandum, quod aliquid potest creari et annihilari, Sed si aevum non potest separari a tempore, nunc possunt ve -rificari, quia tunc vult Deus Angelum creare pro A instanti temporis, cui aevum assistat, et annihilari pro B instanti temporis, cui aevum assistat. Sed supra probatum est contra Henricum. quod aevum potest separari a tempore, ideo non potest assignari, quod ista non contradicant pro alio et alio instanti temporis, cum sint priora tempore. Respondet ergo Doctor ad confirmationem Bonaventurae ibi : Primo quoerenda est possibilitas, quomodo velit Angelum esse et non esse, supple ut non contradicant ; et dicit primo (ponendo, quod aevum Angeli sit mensura instantanea, et propria ipsius, et dicatur nunc) quod Deus potest velle Angelum esse, et vult in isto nunc positive, quia vult ipsum Angelum esse, et vult ipsum non esse in isto nunc negative, quia vult ipsum, cum nunc, sibi proprio deficere, et ista non contradicunt; sed bene contradiceret, si vellet ipsum esse et non esse in nunc positive, sicut si dicamus quod instans A temporis sit proprium Francisco et intrinsecum sibi, Deus vult
Franciscum esse in isto instanti positivo. et vult ipsum non esse in ipso instanti negative: et non est contradictio, quia cum vult ipsum non esse in instanti negative, vult ipsum deficere cum instanti.
(k) Et tunc. Et quod addit ibi : et tunc si aliud oeviternum, etc. Pro clariori intelligentia hujus litterae pono, quod sit unus Angelus, qui dicatur A habens proprium aevum, et alius Angelus qui dicatur B, habeat esse in aevo ipsius A, et habeat non esse in tali aevo, quia hoc potest esse ponendo quod A duret in aeternum, et quod B si dici potest,duret per horam, nam in aliquo instanti habuit esse, et in alio instanti illius horae habeat non esse; ergo esse et non esse sunt in eodem nunc aevi ipsius A et in eodem nunc positive, cum illud nunc maneat in aeternum. Dicit Doctor quod B esse et non esse in aevo ipsius A, sive in nunc temporis aevi, accidit sibi illud nunc, cum sit mensura extrinseca ipsius esse et non esse B, sicut etiam de aeternitate ; nam B in instanti aeternitatis potest esse et non esse, et tamen non Contradicunt, cum aeternitas sit mensura intrinseca illius ; esset tamen contradictio, quod haberet esse et non esse in nunc sibi proprio et positivo.
(1) Aut si ponatur in aliquo oeviterno, etc. Doctor in ista littera adhuc salvat Deum velle creare Angelum, et velle ipsum annihilare, non esse contradictoria, quia si vult ipsum in aeternitate, sed non secundum totam praesentialitatem ipsius, sed secundum aliquam praesentialitatem; et sit A, et velit ipsum annihilare in aeternitate secundum aliam praesentialitatem, et dicatur B, tunc velle creare et velle annihilare non contradicunt, sed bene esset contradictio, si vellet hujusmodi ipsum Angelum creare et annihilare pro eadem simpliciter praesentialitate, et sic patet littera.
(m) Ad tertium dico. Hic respondet ad argumentum D. Bonaventurae factum in t ertia via, et dicit quod coexistere infinitis partibus temporis virtualiter, potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod de necessitate naturae, et ex sua propria ratione coexistat, et tale est infinitum actu. Alio modo, quod non necessario, sed a causa extrinseca faciente illud coexistere, et tale non est infinitum. Primo m odo aeternitas coexistit ; secundo modo ipsum aevum, nam ex quo aeviternum sive mensuratum ab ipso aevo, habet esse contingenter, et per consequens ipsum aevum, et in quolibet instanti potest non esse ; coexistit ergo omnibus partibus temporis, quia illa actio et ipsum aevum continue coexistunt 1 atione agentis extrinseci.
(n) Ad aliud simile de immensitate, Dicit, quod non est simile, et ratio est, quia per quod formaliter est in omni loco, puta Angelus esset in omni loco formaliter, et totum simul esset in Angelo, et sic Angelus esset immensus ; non sic est de aevo, quia aevum non habet in se formaliter, et totum simul, quod coexistat infinitis partibus temporis, quia illud aevum coexistit alii et alii parti tantum per actionem causae extrinsecae, et hoc est quod dicit, ibi :
(O) Contra, finitum non potest coexistere, etc. quia Henricus dicit, quod aevum potest coexistere infinitis partibus temporis, arguit quod non, quia aevum est finitum, et sic non potest coexistere infinito.
Respondeo, etc, Dicit Doctor, quod finitum formaliter habens, quod semper eadem actione habet, ita quod sine tali non potest coexistere infinito in successione: et patet, quia si Deus actione A creat Franciscum, et eadem actione qua Franciscus habet esse, ipse Franciscus coexistat infinitis partibus temporis, quia actione divina potest durare in infinitum, non sequitur ipsum Franciscum esse infinitum actu; sic dico de aevo Angeli, si vero haberet hoc actione propria, et nullo modo aliunde esset infinitum actu.
Ad aliud de negatione negationis, patet responsio ex supradictis, quia non est inconveniens aliquod finitum in se habere coexistentias infinitas actione divina, non tamen simul.
(p) Adquartum conceditur Nunc respondet ad argumentum quartae viae, concedendo quod unum aevum succedit alteri aevo, et existentia aeviterni succedit suo opposito, et unum est post alterum, sed ex hoc non concluditur aliqua successio in aliqua una existentia alicujus aeviterni, et hoc totum exponatur, sicut prius expositum est.
(q) Et per hoc patet ad omnia alia argumenta, concedendo, quod quamvis unus Angelus habeat esse prius, et alius habeat esse posterius, ita tamen quod ly prius acciperetur per coexistentiam ad prius in tempore, et si tertius Angelus coexisteret illis duobus Angelis, in ipso tertio Angelo esset tantum prius et posterius, comparando idem esse Angeli ad prius et posterius in tempore, non autem esset prius et posterius in existentia ipsius Angeli, et hoc est quod dicit.
(r) Similiter conceditur. Haec littera stat in hoc, quod quamvis in Angelo possit esse prius et posterius secundum existentiam alterius et alterius actus sibi invicem succedentis, ita quod existentia unius actus potest vere succedere existentiae alterius actus, non tamen sequitur quod in existentia ipsius Angeli in se sit successio prioris et posterioris, et hoc est quod dicit. Hanc tamen litteram aliqualiter expono. Cum dicit, quod prius est natura Angeli, quam ipsius culpa, etc. vult dicere quod existentia Angeli sub innocentia, esset cum opposito illius existentiae scilicet culpae ; patet, quia cum innocentia stat non esse culpae, et ita innocentia est cum opposito culpae, supple cum non esse culpae ; quod opponitur esse culpae, et addit, quod ex illa secunda existentia, scilicet culpae, sequitur oppositum sui, id est, quod esse ipsius culpae immediate sequitur ipsum non esse culpae. Et addit, quod ex ea, supple culpa, sequitur oppositum primi, scilicet non esse innocentiae, nam primum, sub quo ponitur Angelus est innocentia, et oppositum .ejus est non innocentia, et secundum sub quo ponitur Angelus est culpa, et oppositum ejus est non culpa, et sic ex illa secunda existentia, scilicet culpae sequitur oppositum sui, quod est non esse culpae, et oppositum primi, quod est non innocentia, quae opponitur innocentiae. Littera sequens clara est usque ad argumenta principalia.