IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo. Hic Doctor primo recitat duas opiniones, videlicet Henrici et
Bonaventurae. Et dicit quod prima opinio debuit concedere partem affirmativam, scilicet quod aevum quod ponitur mensura Angeli, et quantitas successiva, debet differre ab existentia Angeli. Patet quia existentia Angeli est simpliciter indivisibilis, aevum autem est divisibile in plura nunc, quorum unum succedit alteri, et sic indivisibile non identificatur realiter divisibili ; tunc etiam, quia existentia Angeli, ut est in primo nunc, actu potest esse sine secundo nunc, et per consequens realiter distinguitur ab illo, et ut sit sub secundo nunc aevi, annihilatur primum nunc, et hoc est quod dicit Doctor ibi : similiter in illa existentia succedunt secundum illam positionem sancti Bonaventurae.
(b) Similiter aliqui tenentes secundam opinionem in proecedenti quoestione, scilicet de indivisibilitate aevi. Hic Doctor dicit duo secundum opinionem Henrici. Primum, quod toti existentiae unius Angeli tantum ponitur unum nunc aevi indivisibile mensurans totam ejus existentiam, ita quod est impossibile in eadem existentia Angeli ponere plura nunc sibi invicem succedentia, sed tantum ponitur unum mensurans existentiam ejus pro quantacumque duratione, et desinente existentia illius desinit illud nunc, et posita illa, ponitur illud idem nunc, ut supra patuit in 1. hujus dist. Secundo dicit secundum istam opinionem quod plura nunc mensurantia plures existentias Angelorum, sunt ejusdem rationis et ejusdem speciei, et ex illis pluribus nunc potest componi quantitas discreta, quae sit numerus et mensura aeviternorum. Vult dicere ista opinio, posito quod sint mille Angeli, ponuntur mille nunc correspondentia illis, ita quod quilibet Angelus habet proprium nunc mensurans ejus totam existentiam, pro quacumque duratione ejus, et ex illis mille nunc componitur una quantitas discreta actu includens mille nunc, et talis quantitas discreta mensurat mille existentias Angelorum, non quod tota illa quantitas mensuret unam existentiam Angeli, sed sic intelligendo, quod unum nunc, quod est pars illius quantitatis discretae mensurat indivisibiliter existentiam unius Angeli, et aliud nunc, quod similiter est pars illius quantitatis mensurat existentiam alterius Angeli, et sic de aliis, et sic patet ista positio. Et dicit ista opinio quod nunc mensurans existentiam Angeli, realiter distinguitur ab ipsa existentia, et ex alia parte concedit quod est impossibile existentiam Angeli esse nunc non existente, et e contra.