IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Contra istud arguitur. Hic Doctor arguit contra istam opinionem secundam, non improbando realem identitatem inter existentiam Angeli, et ipsum nunc aevi. Sed specialiter arguit contra hoc, quod dicit opinio secunda, scilicet quod impossibile est existentiam Angeli esse sine propria mensura indivisibili, et e contra, et tamen existentia Angeli, et illa mensura realiter distinguuntur. Dicit Doctor quod hoc videtur impossibile ponere aliqua duo omnino inseparabilia, quorum unum sit in alio, et non esse idem realiter, et hoc probat, supponendo tamen aliqua.
Primo, quod si A et B sint ad invicem inseparabilia, quorum unum est prius, et aliud est posterius (quod dico propter correlativa, quae sunt ad invicem realiter distincta, et tamen unum non potest esse sine altero, sed hoc est propter simultatem naturalem illorum) sunt idem realiter, si tamen posterius fundetur in suo priori, ut supra exposui in isto secundo, dist. 1.q. 5. contra opinionem Occham.
Secundo praemitto, quod si A et B sunt inseparabilia, et A est prius B, et B fundatur in A, et hoc per intrinsecum ipsius A, sunt simpliciter idem realiter. Dixi per intrinsecum, quia si B inesset A. inseparabiliter a causa extrinseca necessario producente B in A, non sequeretur realis identitas inter A et B, ut diffuse exposui dist. 1. q. 5. hujus secundi.
Tertio praemitto, quod existentia Angeli est simpliciter prior sua mensura indivisibili, patet, quia talis mensura fundatur in ipsa existentia Angeli, et esse fundatum in alio est posterius eo.
Quarto supponit Doctor, quod si talis mensura est inseparabilis ab existentia Angeli, quod hoc est a causa intrinseca ipsius existentiae ; patet quia ista opinio habet dicere, quod talis mensura indivisibilis ex natura rei oritur a causa intrinseca existentiae Angeli, et per consequens non inhaeret sibi a causa extrinseca. His praemissis statim patet ratio Doctoris, quia si existentia Angeli, et mensura ipsius sunt ab invicem inseparabilia, et existentia Angeli est prior, et ipsa mensura inest illi a causa intrinseca ipsius Angeli, videtur simpliciter repugnantia, quod realiter distinguatur, et sic patet quomodo ista ratio Doctoris concludit, quae ut concludat intentum praesupponit omnia supradicta prius dicta in isto secundo, distinct. 1. quoestione 5. Declaro tamen litteram hujus rationis:
Cum dicit, illud quod si esset distinctum ab aliquo, esset posterius eo naturaliter, etc. Patet ista littera, quia si B esset naturaliter posterius A, et sit incompossibile A, esse sine B, sequitur quod ipsum A est idem realiter cum ipso B. Dicit ergo Doctor, quod si B, puta mensura indivisibilis, quod ponitur distinctum ab A, si naturaliter est posterius ipso A, et si incompossibile sit ipsum A, puta existentiam Angeli, esse sine B , necessario A, erit realiter idem B, et per consequens repugnat dicere quod B sit naturaliter distinctum ab A quod est posterius ipso A, et quod sit incompossibile A, esse sine B, et sic patet ista propositio Doctoris. Sequitur: igitur si impossibile est esse Angelum sine aliquo extrinseco, quod sit mensura actualis existentioe ejus, cum illud, supple extrinsecum, si esset aliud, videlicet ab ipsa existentia Angeli, esset posterius naturaliter ipsa actuali existentia Angeli, sequitur quod non est aliud ab existentia ejus, supple si ponatur talem existentiam non posse esse sine tali mensura. Sequitur: aut si est aliud, supple ipsa mensura,et per consequens posterius poterit actualis existentia Angeli absque contradictione esse sine eo, scilicet sine tali mensura, quae ponitur aevum, et ita non est necessarium ponere illud. Vult dicere Doctor, quod si ipsa mensura est alia ab existentia, sequitur quod talis existentia, cum sit prior, poterit esse sine tali mensura. Patet per illam propositionem Doctoris in primo dist, 1. q. 4. et in 2. dist. 10. q. 2. et alibi soepe ; absolutum prius alio, realiter distinctum ab illo potest esse sine illo, et sic existentia Angeli poterit esse sine tali mensura, et per consequens non est necesse ponere talem mensuram.
(d) Confirmatur ratio ista. Confirmatio haec probat quod illud quod est prius et impossibile est esse sine posteriori, sit realiter idem cum eo, et non est idem realiter potest separari ab ista. Ista distinctio realis concluditur ex aliquo istorum trium, quorum duo patent in littera dist. 1. q. 5. hujus secundi et hic. Primum est actualis separatio aliquorum. Secundum est possibilis separatio. Tertium sic declaratur in littera: vel nisi sint talia, quoe sic se habeant ad invicem, sicut aliqua alia quorum unum est separabile ab alio. Posito enim, quod A et B non possint separari ab invicem, tamen C et D similiter se habeant, sicut A et B, et probatur quod C et D realiter distinguuntur,hoc idem concluditur de A et B, sic arguendo: Sicut se habet risibile ad hominem, ita hinnibile ad equum, sed si probatur, quod risibile distinguatur ab homine, statim concluditur de hinnibili ; et ponit exemplum de 1. Metaph. c. de partibus definitionis, text. com. 99. ubi sic habetur: Et parabola, inquit, de animali, quam consuevit Socrates junior dicere, non bene se habet, adducit enim a veritate, et facit suspicari, quasi contingens sit hominem esse sine partibus, sicut sine aere circulum, etc. Vide ibi, text. cum commento, et vocat Socratem Juniorem, Platonem, ex eo quod fuit discipulus Socratis. Ex ista littera dicit Doctor in sententia, quod si volo probare quod carnes non sint de definitione hominis, quamvis non possint ab homine separari, probabo per simile, supponendo quod circulus tantum sit in aere, et non possit separari ab ipso, arguendo sic : Sicut se habet aes respectu circuli, ita caro respectu hominis: sed aes non est de definitione circuli, ergo nec carnes de definitione hominis. Et dicit Doctor, quod dato quod esset incompossibilis separatio istorum ab invicem, puta hominis et carnis, si tamen ista sic se. habeant ad invicem sicut aliqua alia, quorum est possibilis separatio, concluditur ista esse distincta, puta si ex ratione propria circuli et trianguli, carnis et ligni concluditur circulum sic se habere ad lignum, sicut triangulum ad carnem; et probatur separabilitas ex una parte, concluditur distinctio ex alia parte, ut puta si volo probare quod circulus et lignum realiter distinguantur probabo per simile sic: Sicut se habet triangulus ad carnem, ita circulus ad lignum; sed triangulus potest separari a carne, ergo et circulus a ligno ; et posito quod circulus non possit separari a ligno, sequitur tamen quod realiter distinguatur a ligno, ex eo quod similiter se habet ad lignum, sicut triangulus ad carnem, et talis inseparabilitas non est ex propria ratione et ab intrinseco, sed ex aliquo extrinseco. His praesuppositis ostendit Doctor principale intentum, videlicet, quod ista non stant simul, quod existentia Angeli et ejus mensura sint inseparabilia, et quod realiter distinguantur, quia si realiter distinguuntur, erit aliquo trium modorum praecedentium, sed non est aliquo istorum trium modorum. De primo patet, et similiter de secundo, quia secundum istam opinionem existentia Angeli et ejus mensura, nec actu, nec potentia separantur. De tertio similiter patet, quia non se habent ad invicem, sicut aliqua distincta separabilia, quia nihil distinctum ab alio realiter, sine quo non potest esse sine contradictione, est prius eo, sed vel est posterius eo naturaliter, vel simul natura cum eo; istud autem quod ponitur aliud ab Angelo si esset, esset posterius naturaliter, et hoc satis supra patuit, in isto secundo, distinctione 1. quoest. 5.