IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Instatur contra istud sic. Hic Doctor vult probare inseparabilitatem ipsius nunc aevi ab existentia Angeli simul, et distinctionem realem ad invicem. Primam, videlicet inseparabilitatem, supponit ut verum, secundum opinionem prius positam. Secundum vero scilicet realem distinctionem, probat per illud tertium membrum positum supra ex septimo Metaph. text. com. 39. et arguit sic : Sicut se habet nunc temporis ad substantiam mobilis, ita nunc aevi ad aeviternum ; sed nunc temporis distinguitur realiter a substantia mobilis, ergo et nunc aevi realiter distinguitur ab existentia aeviterni. Et addit in littera, quod tantum sit unum nunc in toto tempore idem secundum substantiam et diversum secundum esse, ut patet per Aristotelem 4. Physic. text. com. 103. secundum aliam translationem : Ipsius, inquit, esse insimul est idem, quoniam instans est idem cum fuerit, diversificatur secundum autem esse. Et ibi Commentator : Tempus, inquit, est idem illis, quoe sunt in tempore insimul, et causa in hoc, quod tempus est idem, quoniam instans, quod est agens tempus est idem in omni motu cum fuerit demonstratum, sed esse ejus diversificatur, scilicet per prioritatem et posterioritatem. Haec ille. Et quomodo diversificatur secundum prius et posterius, patet ubi supra text. com. 104. secundum aliam translationem : Et instans, inquit, mensurat tempus, secundum quod terminat illud per prius et posterius; et potest dicere quod instans quodammodo est idem, et quodammodo non, quoniam secundum quod est unum post aliud est diversum, et hoec est ratio instantis, secundum vero quod instans est in aliqua hora est idem. Haec ille. Et ibi Commentator : Instans, inquit, quodammodo est idem, et quodammodo est diversum, et paulo infra : Quoniam instans secundum quod accidit ei, ut sit idem in rebus diversis, ut unum individuum, quod invenitur in pluribus locis est diversum, ut Socratem esse in foro aliud est ab ipso esse in domo, etc. Ex his patet, quomodo sit unum instans tantum secundum substantiam, diversum tamen secundum esse, id est, quod illud instans secundum substantiam suam, quod est idem in toto tempore, potest considerari ut est prius tempore, et ut sic dicitur principium temporis, et illud idem ut est finis alicujus temporis, puta unius horae, sic dicitur terminus illius temporis.
(b) Istam instantiam excludendo. Hic Doctor primo intendit ostendere, quod nunc temporis sit aliud et aliud secundum substantiam, sive quod in tempore sit aliud et aliud instans secundum substantiam. Et hoc intendit ostendere secundum mentem Philosophi, 4. Physic. text. com. 104. Eo (inquit) quod fertur, cognoscimus prius et posterius in motu, secundum autem quod numerabile est prius et posterius ipsum nunc est, quare in his quod idem ens nunc est idem est. Prius autem et posterius est, quod in motu est, sed in ipso esse alterum, secundum enim quod numerabile prius et posterius est ipsum nunc. Haec ille. Et Commentator ubi supra, com. 204. sic dicit : Translatum, quod habet motum est causa inesse instantis, quod supple instans, agit tempus, quemadmodum tempus sequitur motum, scilicet quia motus est causa ejus, quia est subjectum illius, quemadmodum magnitudo est causa motus, quoniam est subjectum motus. Et parum infra: ex cognitione translati, supple localiter, moti, prioris et posterioris, cognoscitur prius et posterius in motu,el per hoc quod translatum prius et posterius est numeratum, erit instans numeratum, et esse translati est causa inesse instantis, et mutatio ejus, scilicet translati est causa in numeratione istius, scilicet instantis. Et parum infra: et jam posuimus, quod translatum est verum secundum subjectum, et plura secundum definitionem supple, ut consideratur secundum prius et posterius in ipso; ita etiam debet esse in instanti, quoniam secundum quod est in uno subjecto, semper est idem, quoniam ipsum est prius et posterius in motu, id est, quoniam instans prius et posterius in motu est idem, quia translatum est idem, et est numeratum, quia translatum numeratur. Haec ille.
Dicit ergo Doctor supponendo, quod nunc temporis sequitur illud quod fertur per hoc, quia eo quod fertur, cognoscimus prius et posterius in motu, et ipso nunc cognoscimus prius et posterius in tempore. Vult dicere, quod ad cognoscendum prius et posterius in motu, requiritur alia et alia mutatio, sive aliud et aliud mutatum esse, quae semper fiunt in instanti, nam per aliud et aliud mutatum esse, ipsius mobilis cognoscitur prius et posterius in motu. Et hoc patet, quia si lapis actu existat, et immobiliter non cognoscitur in eo neque prius neque posterius, sed cum lapis incipit moveri in tempore, ut est sub tali mutatione, in aliquo instanti acquirit mutationem, qua habet mutatum esse, quae mutatio est principium motus futuri et finis praeteriti ; et moveatur primo per spatium unius horae, tunc terminus illius motus est mutatum esse, et sic per aliud et aliud mutatum esse cognoscitur in ipso prius et posterius, in motu, ita quod per aliud et aliud mutatum esse cognoscitur prius et posterius in motu. Similiter dico de tempore, nam quod in tempore sit prius et posterius non cognoscitur nisi per aliud et aliud instans, quia instans, quod est principium temporis.est prius, et instans quod terminat tempus est posterius, et sic aliud instans est principium temporis sequentis, et sic prius, et aliud instans sequens, et terminans illud tempus est posterius, et sic successive ; ex istis ergo instantibus cognoscitur prius et posterius in tempore, et quod una pars temporis est prior alia. Cum ergo ipsum instans temporis sequatur illud quod fertur, scilicet ipsum mobile, puta lapidem, non absolute, sed ut est sub mutatione, sive sub mutato esse, quod mutatum esse mensuratur instanti temporis, sicut et motus mensuratur tempore, et ultra cum lapis per motum quo movetur habeat aliud et aliud mutatum esse, sequitur quod tempus mensurans ipsum motum, habebit aliud et aliud instans, cum instans in tempore sequatur mutatum esse; sicut ergo in motu sunt plura mutata esse, ita et in tempore mensurante motum, erunt plura instantia, secundum substantiam mensurantia ipsa mutata esse, et sic patet ratio Doctoris.
(c) Similiter Philosophus in tertia proprietate, etc. Hic Doctor intendit idem probare per Philosophum 4. Physicorum text. com. 105. Manifestum est, inquit, quod nisi tempus sit ipsum nunc non erit utique,siquidem ipsum nunc non erit, tempus non erit, simul enim sunt sicut id quod fertur, et loci mutatio, sic numerus qui est ejus quod fertur, et qui est loci mutationis, tempus quidem enim est loci mutationis numerus, id est, mensura ; ipsum autem nunc est, sicut quod fertur, et unitas est numeri, et continuum autem tempus est ipsi nunc, et dividitur secundum ipsum nunc. Vide ibi Commentatorem, et per hunc textum vult concedere Doctor esse diversa instantia secundum substantiam in ipso tempore, et arguitur sic : Sicut se habet motus ad mutatum esse, sive ad mobile sub mutatione, ita tempus ad nunc, sive ad instans: cum ergo tempus sit numerus et mensura ipsius motus, ita et instans temporis erit numerus sive mensura ipsius mutati esse. Patet consequentia auctoritate Philosophi ubi supra, quia ex quo dicimus, quod tempus non est sine nunc, nec e contra, quia motus non est sine mobili, sive mutato esse: sicut ergo tempus dependet a motu, ita et nunc temporis a mutato esse, nam prius et posterius in tempore causatur a priori et posteriori in motu, ut patet 4. Physic. text. com. 104. cum ergo mobile sit alterum et alterum in toto motu, supple secundum aliud et aliud mutatum esse; ergo et nunc temporis, sibi correspondens, erit aliud et aliud.
(d) Proeterea quomodo posset ipsum nunc. Hic Doctor probat eamdem conclusionem per argumentum ducens ad impossibile, quia si in toto tempore, esset tantum unum nunc secundum substantiam, diversum autem secundum esse totum, illud tempus esset compositum ex indivisibilibus ; quod est contra intentionem Philosophi, 6. Physic. text. com. 88. et quod hoc sequatur, probat, quia ex quo ipsum nunc, sive instans fluxu suo secundum aliud et aliud esse, scilicet prius et posterius, efficit tempus, tunc totum illud tempus quod est compositum ex alio et alio, esse ipsius nunc esset compositum ex indivisibilibus ; patet, quia illa esse essent indivisibilia, nam principium temporis est indivisibile, et similiter terminus, ut supra patuit. Et probat Doctor in simili, quod esset compositum ex indivisibilibus, auctoritate Philosophi, 6. Physic. text. com. 88. de indivisibili, qui sic ait: Quare non contingit impartibile moveri, neque omnino mutari : haec ille. Et rationem assignat, quia tunc motus ejus componeretur ex indivisibilibus, ut dicit in illo textu ; et quod componeretur ex indivisibilibus probat ubi supra text. cora. 89. Amplius autem ex his manifestum est, cum neque punctum, neque aliud indivisibile, nullum contingit moveri, omne enim quod movetur impossibile prius majus moveri ipsius, quam aut oequale
aut minus; si igitur hoc manifestum est, quod et punctum minus, aut oequale movebitur primum, quoniam autem indivisibile est impossibile, est minus moveri prius, oequale ergo ipsi, quare erit linea ex punctis. Si autem hoc impossibile est, et moveri indivisibile, impossibile est. Haec ille. Ut clarius intelligatur ista littera, pono quod indivisibile dicatur A , et moveatur super aliquod spatium, quod dicatur B, certum est quod A quando incipit moveri aut pertransit totum spatium, quod est falsum, aut minus spatium, aut majus, aut aequale ; patet quod non est dandum, nisi aequale, cum ergo A sit indivisibile, et spatium quod pertransit prius erit indivisibile, et sic motus ipsius A erit compositus ex indivisibilibus, et similiter spatium quod pertransit.
(e) Ad hoc etiam duoe rationes Philosophi, quarum una, etc. Per quam deducit ad impossibile, quia si tantum esset unum instans in toto tempore, tunc omnia, quae mensurantur illo tempore, essent praesentia ; patet, quia illa dicuntur esse simul, quae sunt in eodem indivisibili ; patet 4. Physic. text. com. 92. Amplius, inquit, si simul esse secundum tempus, et neque prius neque posterius in eodem esse, et ipso nunc est, et si qua prius aut posterius in ipso nunc sunt, simul erunt, quoe in millesimo fuerunt anno cum his quoe sunt hodie. Haec ille. Unde Commentator ibi, commento 92. sic ait : Illa, quoe sunt insimul sunt in eodem instanti, et sua convertens, illa quoe sunt in eodem instanti sunt simul; hanc propositionem, scilicet quod idem instans est omnium entium, de quibus dicimus quoedam esse ente, et quoedam esse post, sequitur ubi illud quod fuit transacto millesimo, et illud quod est hodie, sunt insimul, quod est inopinabile, et Syllogismus categoricus concludens inconveniens in hoc sermone
componitur, sic in prima figura omnes res inveniuntur in eodem instanti, et omnia sunt simul, ergo omnia quoe sunt simul, quod est impossibile. Haec ille.
(f) Alia ratio est, quia cujuslibet, etc. Ut ista ratio clarius intelligatur, suppono quod cujuslibet continui sunt duo termini, scilicet terminus a quo et terminus ad quem; nam in linea sunt duo puncta, quae sunt termini lineae ; in motu vero, puta unius horae, sunt duo mutata esse, et in tempore, puta unius horae, sunt duo instantia, quorum unum est principium illius temporis, et aliud finis sive terminus. Secundo suppono, quod terminus continui per se, id est, ex sua ratione formali terminat continuum. Istis suppositis, accipio tempus unius horae, certum est quod principium illius temporis est aliquod instans, et similiter terminus illius est aliquod instans; sed impossibile est, quod unum instans respectu unius horae sit principium, et terminus illius, ut patet intuenti ; ergo erit aliud et aliud instans. Et dicit Doctor in ista littera, quod si ipsum nunc sit tantum ipsa substantia mobilis, non est contendere, nisi de verbis, quia prius factum fuit argumentum ibi: Instatur contra istud sic, quia nunc secundum substantiam se habet ad substantiam mobilis, etc. ubi fuit sic argumentatum ; sicut se habet nunc temporis ad substantiam mobilis, ita nunc aevi ad ipsum aeviternum; modo dicit Doctor: Si tu concedis, quod nunc temporis sit ipsa substantia mobilis, tunc contentio ista est tantum in verbis, et non in re, quia in re magis ex hoc probatur intentum, scilicet quod nunc aevi sit simpliciter idem cum aeviterno.
(g) Et si dicas, quod terminat secundum diversa esse, id est, quod ipsum instans temporis, secundum quod est prius et incipit fluere, est principium temporis, puta unius horae, et secundum quod est posterius vel finis illius horae, dicitur terminus.
Contra. Hic Doctor improbat hanc responsionem, et dicit ista duo esse accidunt ipsi instanti, patet, quia cum illud instans dicitur prius, non est sub esse posterioris ; et similiter cum est sub esse posterioris non est sub esse prioris, et sic hujusmodi prius et posterius accidunt sibi. Dicere ergo, quod est principium sub illa ratione, qua est prius et incipit fluere, et finis sive terminus sub illa ratione, qua posterius: ergo non terminat per se, quod est falsum, quia omne indivisibile de genere Quantitatis, vel per se terminat quantitatem, vel est pars alicujus discreti.
(h) Proeterea, ista esse quoero, cujus generis sunt. Et ratio ista clara est, nam si ista esse sint indivisibilia de genere Quantitatis, ergo sufficiunt ad terminandum proprium continuum absque illo nunc secundum substantiam, quod est inconveniens, puta quod illa ratio, qua nunc dicitur posterius sit terminus ipsius continui, nam illa ratio, qua dicitur posterius non est ex natura rei, et sic aliquid, quod non est ex natura rei, esset per se terminus alicujus continui habentis verum esse ex natura rei. Si autem illa esse sint alterius generis, puta Qualitatis, sequitur inconveniens, videlicet quod qualitas erit per se ratio terminandi in genere Quantitatis.
(i) Et proeterea quomodo non mutaretur, etc. Vult dicere Doctor quod si ipsum nunc fit sub alio et alio esse; ergo tunc mutatur, sed cuicumque mutato esse correspondet nunc temporis pro mensura, et tunc quaero de illo nunc correspondente, aut potest esse aliud et aliud secundum substantiam, secundum quod correspondet alii et alii mutato esse, et tunc habetur intentum: aut est tantum aliud et aliud secundum diversa esse, quibus correspondet alii et alii mutato esse; ergo ipsum nunc, ut sub alio et alio esse mutatur, et sic erit processus in infinitum.
(k) Proeterea, aut istud nunc secundum substantiam idem est in quolibet mobili aut proecise in uno;non primo, quia tunc idem accidens numero esset in pluribus subjectis; non secundo, patet quia tunc non mensuraret aliud mobile, ut actu est sub aliqua mutatione sive sub aliquo mutato esse. Et ista littera potest sic exponi : Ponendo casum, scilicet quod mobile A, moveatur per horam in quo motu sunt centum mutata esse, ita quod mobile A, potest dici aliud et aliud mobile, pro quanto est sub alio et alio mutato esse. Hoc casu posito, quaero aut nunc temporis est totum simul in centum mutatis esse ; ergo idem accidens erit simul in pluribus subjectis, patet, quia instans temporis subjectatur in mutato esse, sicut et ipsum tempus immediate subjectatur in motu ; aut idem nunc numero est tantum in uno mutato esse, ergo tantum unum mutatum esse, mensuratur nunc temporis, et non alia mutata esse, quod est impossibile. Et ex his patet improbatio illius, quod tantum sit unum nunc secundum substantiam in toto tempore.
(1) Ad Philosophum dico. Dicit Doctor respondendo ad aliud Philosophi 4. Physic. text. com. 103. (videlicet quod in toto tempore sit tantum unum nunc secundum substantiam differens secundum esse) quod Philosophus intelligit de quocumque nunc, quia dato quocumque nunc illud secundum suam substantiam est simpliciter idem, ita quod in substantia illius nunc nulla est diversitas ex natura rei. Dicitur diversum secundum esse pro quanto aliter et aliter consideratur, quia ut consideratur sub illa ratione, qua est principium futuri temporis, et ut est finis praeteriti dicitur esse differens secundum esse. Et si dicatur, quod datur aliquod nunc, quod est principium alicujus temporis et non finis alterius, sicut expositum est supra, quod quando mobile movetur prius incipit esse sub mutato esse, cui correspondet proprium nunc, et tale mutatum esse, licet sit principium motus, non tamen est finis alterius. Et similiter posset dici, quod datur aliquod nunc, quod tantum est finis praeteriti temporis, et nullo modo principium alterius, patet, quia finis alicujus motus, sive terminus est aliquod mutatum esse, cui correspondet proprium nunc mensurans tale mutatum esse. Respondeo breviter, quod sicut omne moveri praecedit mutatum esse in infinitum, et e converso, scilicet omne mutatum esse praecedit moveri in infinitum, ut patet 6. Phys. text. com. 52. sic omne tempus praecedit nunc, et omne nunc praecedit tempus, ita quod sicut non potest dari aliqua prima pars temporis, antequam non sit alia, nec aliquod nunc temporis, ante quod non sit aliud,ita non potest dari aliqua pars temporis, quam non praecedat aliquod nunc, nec potest assignari aliquod nunc, quod non praecedat aliqua pars temporis, et sic sequitur, quod dato quocumque nunc, illud erit principium alicujus partis temporis et finis alterius. Idem dico de nunc mensurante mutatum esse, quod est terminus alicujus temporis. Sed de hoc infra patebit praesenti distinctione.
(m) Et ad hoc declarandum. Hic Doctor intendit declarare per simile ad mobile, quomodo idem nunc numero dicatur idem secundum substantiam et diversum secundum esse ; et sententia hujus litterae stat in hoc, scilicet quod mobile potest dupliciter considerari. Primo in se et absolute, et non ut est sub aliquo motu vel mutatione.
Secundo ut est sub motu vel mutatione. Primo modo, non mensuratur tempore, nec nunc temporis, patet, quia tempus est primo mensura motus, et nunc temporis est mensura mutati esse ; et si aliquando dicitur mensura alicujus mobilis, ex hoc solo dicitur mensura pro quanto ipsum mobile est sub motu vel mutatione, et ut sic substantia mobilis mensuratur tempore tantum per accidens. Et si quaeratur, qua ergo mensura mensuratur substantia mobilis, ut praecedit motum et mutationem, dico, quod mensuratur aevo, ut infra patebit praesenti quaestione. Secundo modo, ut mobile est sub motu vel mutatione, et tunc considerando ipsum ut est sub una mutatione, sive sub uno mutato esse, erit idem secundum substantiam et diversum secundum esse, patet, quia una mutatio numero, sive unum mutatum esse, est tantum unum: et idem secundum substantiam ; ut vero est principium unius partis motus, puta futurae et finis alterius, scilicet praeteritae, dicitur diversum secundum esse, quia secundum aliam et aliam rationem dicitur principium et finis ut supra exposui , pariformiter dicendum est de quocumque nunc temporis.
Expono tamen aliqualiter istam litteram ibi : Non quidem mobile, ut absolute proecedit mutationem, quia hoc modo nunc non est mensura ejus, non debet intelligi, quod mobile prius fiat sub mutatione quam sub motu, quia data quacumque mutatione, aliqua pars motus praecedit, et e contra data quacumque parte motus,aliqua mutatio praecedit, ut supra dixi, sequitur : sed mobile, ut est sub una mutatione est idem secundum substantiam. Cum dicit Doctor de mobili sub una mutatione, non debemus intelligere, quod praecise sit sub una mutatione, quia impossibile est mobile moveri, quin sit sub una mutatione,quia impossibile est mobile moveri, quin sit sub infinitis mutationibus, patet, quia dato quocumque motu, ille est divisibilis in infinitas partes motus, loquendo de divisione secundum proportionem, et data quacumque parte motus, illa erit inter duo mutata esse, quorum unum est principium illius partis, et aliud finis ejusdem. Debet ergo sic intelligi Doctor, quod quando mobile incipit moveri, consideratur sub aliqua una mutatione, quae est principium unius partis motus,et finis alterius, et sic talis mutatio secundum se considerata erit tantum una secundum substantiam ; ut vero consideratur sub alia et alia ratione, qua dicitur principium et finis, dicitur diversa secundum esse, id est, dicitur alia et alia secundum aliam et aliam rationem. Sequitur ibi: et secundum hoc dicitur alibi et alibi esse non quidem actu, sed in uno ubi medio inter extrema. Dicit Doctor, quod quando aliquod mobile localiter movetur, actu est in uno ubi medio, et sub extremis non actu, exempli gratia, si A movetur super aliqua magnitudine in quocumque instanti, semper est in alio et in alio ubi, et quando actu est in aliquo ubi praesenti, illud ubi praesens dicitur medium inter duo extrema, quae extrema sunt ubi praeteritum, et ubi futurum, et sic illud ubi medium dicitur principium ubi futuri, et finis ubi praeteriti ; pro quanto ergo unum mobile est in aliquo ubi medio, dicitur alibi et alibi esse, quia ut est in tali ubi medio est inter extrema, inquantum illud ubi medium terminat motum secundum prius ubi, et inchoat secundum posterius ubi. Et rationem assignat, quia mutari est aliquid utriusque extremi, ut patet per Philosophum sexto Physicorum, text. com. 32. ubi sic ait, secundum aliam translationem : Sequitur necessario, ut transmutatum secundum quamdam partem sit in hoc, et secundum aliam sit in hoc,quoniam impossibile est, ut in utroque sit, aut ut sit in neutro, et intelligo per hoc quod dico, in quo transmutatur primum in transmutationem, verbi gratia, ex albo in pallidum, non in nigrum, quoniam non est necessarium ut transmutatum sit, aut in hoc extremo, aut in hoc ;ergo manifestum est, quod illud quod transmutatur est divisibile. Et ibi vide Commentatorem diffuse exponentem. Vult ergo Philosophus,quod quamvis aliquid sit inuno medio, tamen illud est aliud secundum utrumque extremum, ut puta quando mobile localiter movetur, et actu sit in aliquo medio, puta in aliqua mutatione, quae est finis motus praeteriti et principium futuri, illud mobile est aliud secundum utrumque extremum, quia ut sic sub alia et alia ratione consideratur.
(n) Sed quomodo ex hoc solvitur illa quoestio Philosophi, 4. Physicorum, ubi sic ait: Amplius autem ipsum nunc, quod videtur determinare proeteritum et futurum, utrum unum et idem semper permanet, aut aliud et aliud, non facile est scire, siquidem semper alterum et alterum est, etc.
Dico, quod sicut quoestionem illam, etc. quae habetur 4. Physic. text. com. 87. Conveniens, inquit, est aliquid de tempore, primum autem bene se habet opponere de ipso, et per extraneas rationes: Utrum sit eorum, quoe sunt, et text. com. 88. Quod igitur, inquit, omnino non sit, aut vix et obscure, ex hoc aliquis concipiet, etc. Dicit Doctor, quod hanc quaestionem non solvit expresse, sed aliqua dicit, ex quibus potest colligi ejus solutio, ita et in isto videlicet, an in toto tempore si tantum unum nunc secundum substantiam, diversum vero secundum esse, et ostendit quomodo sit aliud et aliud nunc secundum substantiam per comparationem ad mobile existens sub motu vel mutatione. Vult dicere Doctor quod sicut idem mobile, sive idem mutatum esse est unum et idem secundum substantiam, sed diversum secundum aliam et aliam comparationem, quia ut comparatur ad partem praeteritam motus, dicitur finis, ut vero comparatur ad partem futuram, dicitur principium, sic pariformiter dicendum est de nunc temporis, quod dato quocumque nunc erit idem secundum substantiam, sed diversum secundum aliam et aliam comparationem, ut supra exposui. Et tamen in illo toto tempore sunt plura nunc alia et alia secundum substantiam, sicut et in aliquo motu sunt plura mutata esse secundum substantiam, ut supra patuit.
Et hoc patet etiam per litteram sequentem, cum dicit : Et non est tanta identitas instantis in toto tempore, etc. Vult dicere Doctor, quod accipiendo instantia in aliquo tempore, puta unius horae in quo movetur A, quod instans accipitur in confuso, non dicit unum instans mensurans tantum unam mutationem, patet, quia instans in toto illo tempore includit plura et plura instantia ; instans autem unum respectu substantiae mobilis, id est, mensurans unam mutationem, per quam mobile tantum habet unum mutatum esse, est tantum unum numero. Ex his arguo sic : quaecumque sunt unum numero secundum substantiam, dicunt eamdem identitatem, sed instans temporis confuse acceptum, et unum instans numero, non dicunt eamdem identitatem ; ergo non sunt unum numero secundum substantiam. Adverte tamen, quod Doctor praesupponit pluralitatem instantium in toto tempore ut supra probatur, sic quod in toto tempore possit accipi instans in confuso, quod vere est commune pluribus instantibus.
Est etiam advertendum pro junioribus, quod cum dicitur instans idem seeundum substantiam, diversum secundum esse, accipitur ibi secundum substantiam, ut absolute in se consideratur, et accipitur secundum esse, ut dicit aliam et aliam comparationem, sicut dicimus quod mobile potest considerari secundum substantiam, supple in se, ut in se absolute conderetur, et secundum esse, secundum quod consideratur secundum aliam et aliam comparationem, ut cum fit sub alia et alia parte motus, vel sub alia et alia mutatione.
(o) Dico tunc ad instantiam. Nunc Doctor respondet ad instantiam superius factam, in qua probatur, quod sicut instans mensurans substantiam mobilis, realiter distinguitur ab ipsa, ita et nunc aevi realiter distinguitur ab ipso aeviterno ; et dicit, quod si aliquod nunc similiter se habeat ad substantiam mobilis, sicut nunc aevi se habet ad aeviternum, quod est idem realiter substantiae mobilis. Et addit quod tale nunc mensurans substantiam mobilis non erit aliud et aliud, sed tantum unum, et erit indivisibile non de genere Quantitatis, quia si esset de genere quantitatis, esset realiter distinctum a substantia mobilis, ut alias pertractabitur.
Et adverte, quod cura dicit nunc mensurare substantiam mobilis, non accipitur hic substantia mobilis pro mutatione sive pro mutato esse, ut supra dixi, nec proprie ut sub mutatione, sed accipitur substantia mobilis pro substantia in se considerata, sive actu sit sub motu vel quiete, quia ut ipsa consideratur sub motu, saltem per accidens mensuratur tempore, ut vero consideratur sub mutatione per accidens mensuratur instanti temporis . Doctor tamen magis videtur declinare, quod quaelibet substantia, vel mensuretur aevo, dicente quantitatem successivam, tenendo positionem D. Bonaventurae, vel dicente tantum nunc indivisibile secundum positionem Henrici, et hoc infra patebit. Et addit Doctor in littera, quod si fingatur tale instans, mensurans substantiam mobilis pertinere ad genus Quantitatis, tale instans non est in actuali existentia Angeli, et hoc intendo, quod mensura existentiae Angeli sit tantum unum nunc indivisibile, et realiter idem existentiae Angeli, ut supra patuit. Si vero teneretur positio D. Bonaventurae, talia instantia sibi ad invicem succedentia essent de genere Quantitatis, ut supra patuit, proesenti dist. q. 1 (p) Sed contra istud arguitur sic. Hic Doctor intendit probare, quod substantiae mobilis correspondeat tantum nunc secundum substantiam, et illud nunc erit realiter distinctum a substantia mobilis ; et probat quod tale nunc sit mensura propria substantiae mobilis, quia substantia mobilis, vel consideratur sub medio mutationum, id est, inter terminos mutationum, et sic correspondent sibi diversa nunc secundum esse, patet, quia ut est sub alia et alia mutatione, sive sub alio et alio mutato esse mensuratur alio et alio nunc temporis, quia proprie mutatio mensuratur nunc temporis. Et cum dicit ut est sub uno medio mutationum, sic debet intelligi, quia mutatio est inter duos motus, quia est finis motus praeteriti, et principium motus futuri, ut supra exposui, qui motus dicuntur termini talis mutationis, videlicet terminus a quo, et terminus ad quem, nam cum mobile sit sub aliquo mutat o esse, transit amotu praeterito ad motum futurum ; ut ergo mobile actu est sub aliqua transmutatione, tunc est in medio inter terminos talis mutationis. Vel consideratur mobile ut est ter minis mutationum, puta sub distinctispartibus motus, quae sunt termini mutationis, quia pars praecedens mutationem dicitur terminus a quo, et pars sequens dicitur terminus ad quem, tunc tale mobile mensuratur tempore, patet, quia motus sub quo consideratur, tempore mensuratur.
Adverte tamen, quod ut est sub mutatione mensuratur instanti temporis, non ratione sui, sed ratione mutationis, et ut est sub motu, dicitur mensurari tempore tantum ratione motus, qui per se mensuratur tempore, vel consideratur ipsum mobile, ut est prius motu et mutatione, possibile tamen recipere ipsa, tunc mensuratur aliqua propria mensura alia a supradictis: et illa videtur esse instans, sive nunc secundum substantiam, id est, nunc absolute in se consideratum ; et hoc patet, quia ut tunc mensurat mutationem, quae ponitur medium inter terminos, videtur esse aliud et aliud tantum secundum esse, quia sicut talis mutatio est finis motus praeteriti, et principium motus futuri, ita et nunc mensurans talem mutationem, est finis temporis praeteriti, et principium temporis futuri, et sic erit aliud et aliud secundum esse; ergo ut mensurat substantiam mobilis in se, et absolute consideratam, erit tantum idem nunc secundum substantiam, sive illud nunc pertineat ad genus Quantitatis, sive non. His declaratis formatur sic ratio : Sicut se habet nunc mensurans mutationem ad ipsam mutationem, et tempus mensurans motum ad ipsum motum, ita se habet nunc mensurans substantiam mobilis in se ad ipsam substantiam ; ergo sicut nunc realiter distinguitur a mutatione, et tempus a motu, ita et nunc mensurans substantiam mobilis in se realiter distinguitur.
(d) Respondeo, si oportet tempus differre, etc. Doctor dubitative loquitur, an tempus realiter differat a motu, instans a mutatione, quia in ista materia sunt diversae opiniones, videtur tamen probabiliter dici per rationem Doctoris quod realiter distinguantur, quae ratio est satis clara in littera. Et addit Doctor, quod posito, quod tempus realiter distinguatur a motu, et instans a mutatione, non est simile de nunc mensurante substantiam mobilis in se, quia illud poterit esse idem realiter, et hoc est quod intendit in ista littera, quam tamen propter juniores declaro de particula in particulam ; quod dicit ibi de partibus ejusdem Quantitatis proportionis. Continuum enim potest dividi semper in partes ejusdem proportionis, vel in partes ejusdem quantitatis. Cum dividitur in partes ejusdem proportionis, semper dividitur per medietates, puta quantitas pedalis dividitur in duas partes aequales, et illa medietas dividitur in partes aequales, et illa alia medietas dividitur in partes aequales, et sic in infinitum, quia data quacumque parte, semper est divisibilis in duas medietates, et sic continuum est divisibile in infinitas partes, semper loquendo de partibus ejusdem proportionis, quia sicut aliquod continuum est in proportione dupla ad quamlibet medietatem seorsum sumpta, ita et illa medietas, ut dividitur in duas partes aequales, est.in proportione dupla ad unam medietatem, et sic in infinitum. Sed partes ejusdem quantitatis aliter considerantur, quia si dividitur, puta linea cubitalis per partes digitales, ita quod primo auferatur una pars digitalis, et secundo alia, et sic deinceps, in tantum poterit dividi, quod amplius non poterit dividi in partes digitales, et tales partes dicuntur partes ejusdem quantitatis, et loquendo de hujusmodi partibus continuum non est divisibile in infinitas partes. (r) Nulla autem. Sequitur : Nulla quantitan est eadem alteri quantitati, etc. Haec propositio est satis evidens, quia quando duo continua sunt simpliciter idem realiter dicunt praecise easdem partes, tam in numero quam in magnitudine, aliter non essent idem realiter. Dicit, tam in numero quam in magnitudine, quia si in continuo A sunt infinitae partes secundum proportionem tot erunt in continuo B, et si sunt centum partes ejusdem quantitatis, puta pedalis, tot erunt in continuo B et si in continuo B essent centum partes digitales tantum, et in continuo A centum partes pedales, licet continuum A non excederet continuum B in numero, excederet tamen in quantitate, sive in magnitudine, quia una pars esset major alia.
(f) Loquendo autem. Sequitur ibi : Loquendo autem de quantitate, quoe est in motu, etc. et exemplum sequens est satis clarum in littera. Pono enim casum, quod A moveatur super magnitudine bicubitali a virtute ut quatuor, et motus super tali magnitudine habeat centum partes digitales, loquendo de partibus motus respectu magnitudinis, tali motui correspondebit tempus habens tantum centum partes digitales. Deinde pono, quod sit virtus ut octo, quae moveat idem mobile super magnitudine quatricubitali, ille motus habebit ducentas partes digitales, et tamen movebit in aequali tempore, et sic tale tempus habebit tantum centum partes digitales, et ex hoc sequitur, quod realiter distinguitur a tali motu habente ducentas partes. Sequitur etiam, quod instantia talis temporis realiter distinguantur a mutationibus in tali motu existentibus, patet, quia ut consideratur tempus habere centum partes digitales, considerantur quinquaginta instantia, quia unum instans erit principium unius partis, et finis alterius, et sic de aliis. Sed in motu habente ducentas partes erunt centum mutationes, patet, quia inter duas partes motus est mutatio media, quae est finis partis praeteritae, et principium partis futurae, et sic patet quomodo instans temporis realiter distinguitur a mutatione. Et hoc est quod dicit ibi.
(t) Si hoc est verum, ex hoc concluderetur, quod indivisibile unius quantitatis, puta alicujus motus, non est indivisibile alterius quantitatis, puta temporis, id est, quod mutatio non est realiter idem, quod instans temporis.
Sequitur in littera ibi : Sed ex hoc non sequitur, quod in aliquo permanente, etc. Dicit Doctor, quod non est simile de permanenti et de successivo, quia successiva possunt habere mensuram aliam propter difformitatem partium mensurae et mensurati, ut supra patuit, sed in permanenti et mensura ejus non apparet talis difformitas; ideo est fallacia consequentis, arguendo per locum a majori ad minus affirmative, quia non sequitur : Rex potest debellare castrum, ergo et miles : sic in proposito, motus et mutatio realiter distinguuntur a mensura ; ergo et substantia mobilis ; est fallacia consequentis, quia apparet major ratio, quod motus et mutatio realiter distinguantur a mensura propter causam superius dictam, quam de permanenti. Sequitur si tamen placeat dare aliquam aliam mensuram substantioe mobilis. Doctor videtur tenere, quod substantia mobilis mensuretur aevo, ut patebit infra d. 4.
(u) Et si quoeras aliam mensuram ejus, etc. Est intelligendum, quod substantia mobilis, ut tantum in se consideratur, tantum mensuratur aevo, ut infra patebit. Si etiam consideratur sub ista passione, qua dicitur apta nata suscipere motum et mutationem,adhuc tantum mensuratur aevo. Si tertio consideretur, ut actu est sub motu et mutatione, tantum per accidens mensuratur tempore ut est sub motu et instanti temporis, ut est sub mutatione, per se tamen mensuratur aevo, etiam ut actu est sub motu et mutatione.