IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Docet aevum intrinsecum non esse proprie mensuram Angeli, quia cum sit ipsa existentia ejus, non est quid notius eo, nec habet alias conditiones mensurae, de quibus agit Philosophus, 10. Met. cap. 1. et 3. Si dicas cum aliis ex citatis, et cum ipso Scoto lalibi, esse mensuram, sumetur mensura latius, et erit contentio de voce.
Ad secundam partem (a) quaestionis, qua quaeritur, an debeat poni in Angelo existente aliquid mensurans ejus existentiam, dico quod mensurare est quantitatem ignotam certificare, per quantitatem magis notam. Certificatio autem aliquando potest fieri per quantitatem existentem in re vel imaginatione, sicut artifex expertus per aliquam quantitatem, quam habet in sua imaginatione mensurat quantitatem quamcumque sibi occurrentem. Aliquando autem po-, test fieri per quantitatem aliquam existentem in re, et hoc tripliciter: Vel excedentem, et tunc certificatur intellectus de quantitate minore, per accessum ejus ad quantitatem majorem, vel recessum ab ea: et hoc modo mensura ponitur in quidditatibus rerum, et mensura est perfectior ipso mensurato, quae dicitur esse notior naturaliter ipso mensurato, sicut albedo ponitur prima mensura in genere colorum, et Deus dicitur prima mensura omnium,
quae sunt in quocumque genere. Alio modo (b) mensuratur per quantitatem excessam, quia quantitas nota minor est, et pars quantitatis majoris, quae magis ignota est, et tunc illa quantitas minor per sui replicationem mensurat ipsum totum quantum majus, et hoc modo minor motus potest esse mensura majoris motus ex natura rei. Tertio modo (c) mensuratur quantitas ignota per aliam quantitatem notam et distinctam et aequalem sibi, et hoc fit per applicationem sive superpositionem., Et quia illud, quod est mensura ex natura rei, debet esse notius naturaliter ipso mensurato, ideo in isto modo, scilicet tertio, unum aequalium non est mensura aliorum, nisi illa aequalitas nota fuerit ex natura rei; et hoc modo tempus, si est alia quantitas a motu, et notior eo, potest esse mensura motus ex natura rei. Alicui tamen intellectui potest illud esse mensura, quod ex natura rei non est mensura, puta si alicui sit nota quantitas ulnae, et quantitas panni ignota, potest tunc quantitas ulnae esse mensura quantitatis panni, licet ex natura rei, neutra quantitas habeat majorem certitudinem alia.
Ad propositum (d) igitur applicando, dico quod in actuali existentia Angeli non oportet quaerere aliquam mensuram intrinsecam aliam a natura rei ipsius mensuratae, quia sicut probatum est, jam nihil est ibi aliud realiter a natura rei mensuratae; mensura autem ex natura rei aliud est a mensurato, et patet, quod si ponitur in Angelo aliqua mensura non poneretur in eo, nisi hoc tertio modo: nec enim est excedens, nec excessa, sed aequalis, nec illa existentia videtur posse esse mensura sui ipsius, sicut in aliis: quantitas enim, ut distincte cognita, potest esse mensura sui ipsius, secundum partes suas confuse cognitas. Non est ita hic, cum ista existentia sit indivisibilis, in qua non possunt concipi partes confuse, quia non habet in se partes simpliciter: ergo non est necesse in Angelo existente ponere aliquid aliud ab actuali ejus existentia quod sit mensura illius existentiae actualis, et si non est pluralitas ponenda sine necessitate, et hic non sit necessitas, non videtur esse hic ponenda pluralitas. Non solum autem, non est necessarium ponere aliquid absolutum pro mensura, sed nec relationem aliquam, quia non est necesse hic aliam relationem aliquam ponere quam illam, quae est ad causam efficientem vel conservantem, et illa non est aliud a fundamento, ex q. 5. 1. dist hujus secundi.
Ad primum (e) principale patet, quod consequentia non valet de tempore et motu, comparando ad existentiam Angeli. Et ratio prius dicta est, resp ondendo ad unum argumentum, quia illud, quod concludit differentiam motus et temporis, non concludit hic esse aliquid distinctum, et aliud ab existentia actuali Angeli, ideo nec mensura.
Ad secundum (f) patet, quod non conceditur aliquid esse in actuali existentia Angeli, quod sit proprie quantitas, nec indivisibile de genere Quantitatis, quia sola existentia videtur posse nosci, absque omni alio addito.