IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Et tunc potest poni tripliciter. Primo potest negari omnis mensura extrinseca, ponendo omnia oeviterna habere existentiam oeque invariabilem, non enim una est invariabilior alia, cum ibi nulla sit successio.
Secundo dico, quod loquendo de mensura quidditativa, una existentia potest esse mensura alterius, puta perfectior respectu imperfectioris, de qua mensura loquitur Philosophus decimo Metaphys. text. com. 27.
Sed loquendo de mensuratione durativa diceretur, quod cum aevum ponatur mensura alicujus, inquantum durans invariabiliter, et illud sic extrinsecum oporteret esse notius ex natura rei secundum rationem invariabilitatis, et cum non sit talis differentia inter existentias aeviternorum, nihil sic erit aevum.
(b) Vel alio modo potest dici. Doctor dat alium modum, quo una existentia Angeli possit dici mensurari. Et dicit primo, quod quaelibet superior, quia perfectior et simplicior potest dici mensura inferioris, qua ratione suae simplicitatis potest certificare de existentia inferioris, et sic existentia superior potest dici aevum respectu inferioris. Secundo dicit, quod hoc modo loquendo quot sunt aeviterna tot sunt aeva ; sic tamen intelligendo, quod non dentur plures existentiae Angelorum aeque simplices et aeque perfectae, quia si in eadem specie possint esse plures Angeli. ut infra patebit dist. 3. tunc existentia speciei superioris posset esse aevum respectu omnium speciei inferioris, et sic non essent tot aeva, quot aeviterna. Sed tenendo, quod quilibet differat specie ab alio, est facilis responsio, quia infimus Angelus mensuratur existentia Angeli propinquioris, et Angelus mensurans mensuratur existentia Angeli sibi superioris et propinquioris, et sic ascendendo. Tertio dicit, quod supremus Angelus non potest habere aliquod aevum, ut mensuram, patet, quia non datur existentia superior creata, quae sit perfectior et simplicior, et per consequens quae ex natura rei nata sit certificare de existentia inferiori ; et sic existentia supremi Angeli est tantum aevum respectu aliorum inferiorum, quia existentia ejus invariabiliter mensurat omnes alios.
(1) Vel potest dici tertio modo, etc. Nota cum dicit, quod existentia superioris Angeli mensurat existentiam inferioris, quia simplicior et certior, sic debet intelligi, quod sicut aliqua essentia perfecta, puta homo in genere animalis mensurat quidditative alia animalia, puta pro quanto unum animal magis appropinquat quidditati hominis, tanto ejus quidditas appa ret perfectior et nobilior. Sic cum existentia superioris Angeli sit perfectior et simplicior, et per consequens ut existentia inferioris pro quacumque duratione ei comparetur, redditur certior, et sic cum existentia superior ratione suae perfectionis videtur sibi competere certior duratio et perfectior, et sic patet esse mensura inferioris.
(d) Contra istud primo arguitur. Hic Doctor arguit contra secundum et tertium modum, ubi ponitur, quod prima existentia Angeli non mensuratur aevo, et deducit ad hoc inconveniens, quia si sic, videtur sequi quod nec etiam primus motus possit mensurari tempore, videtur enim similis comparatio hinc et inde.
(e) Sed ista ratio non valet. Hic Doctor intendit salvare quod dixit de prima existentia Angeli, et quod non mensuretur alia mensura, et quod dicatur mensura respectu inferiorum, et tamen quod motus primus mensuretur. Et littera satis est clara, tamen pro junioribus aliqualiter declaro ipsam. Ibi: Aliquid esse in tempore, est aliquid esse in numero, patet quarto Physic. text. com. 120. ubi habetur, quod tempus est numerus et mensura motus ; sicut enim per numerum certificantur res numeratae,ita per tempus certificatur quantitas motus. Sequitur : Non est de ratione existentis in numero, etc. sed de ratione numerati est, quod pars ejus excedatur a numero, quia ipsum scilicet numeratum adaequatum numero est majus sua parte,et ipsum totum scilicet numeratum primum est adoequatum numero, igitur pars ejus, scilicet numerati adaequati, exceditur a numero, qui adaequatur numerato adaequato. Sequitur : Ita dico de ente in tempore, etc.
Hic nota, quod duplex est tempus, scilicet particulare et universale. Particulare est illud, quod intrinsece mensurat motum particularem, et hoc per se, et rem subjectam tali motui per accidens, ut exposui supra dist. proesent. q. 2. Universale est illud quod mensurat intrinsece motum universalem, ut motum primi mobilis extrinsece omnes alios motus particulares. Et sicut per accidens mensurat subjectum motus universalis, ita per accidens, et extrinsece mensurat subjecta aliorum motuum particularium, et ideo subjecta motuum particularium mensurantur tempore, quia aliter se habere possunt in alia et alia parte temporis, et ideo exceduntur a tempore, supple universali.
(f) Tunc ad argumentum, nego consequentiam, quia non est similis ratio hic et ibi, quia existentia primi Angeli non habet mensuram aliquam, quae saltem excedat mensuratum, secundum aliquam ejus partem, cum omnino sit indivisibilis, nec habet existentiam superiorem et simpliciorem, etc. Motus tamen primus, et si non excedatur secundum se totum a tempore, exceditur tamen secundum quamlibet ejus partem, et ideo non est simile.
(g) Similiter etiam primus motus. Hic Doctor assignat aliam causam dissimilitudinis, quia primus motus secundum se totum mensuratur. Si enim ponitur tempus aliud a primo motu per illam rationem Philosophi 4. Physic. text. com. 96. scilicet quia tempus non est velox, etc. Vel si ponitur tempus esse idem, quod motus adhuc primus motus mensuratur, quia motus ille potest mensurare se, non quidem primo,sed secundum partem,quae nota est, et nata mensurare totum, ut supra dictum est in proesenti dist. quoest. 2. Sicut etiam dicit Philosophus 4. Physic. text. com. 114. tempus mensurat ipsum motum in determinando quemdam motum, qui postea mensurabit totum motum, sicut longitudinem cubitus in determinando aliquam magnitudinem quae metietur totum.Neutra tamen ratio potest esse in proposito, quia non est aliquid in aeviterno primo aliud ab existentia sua, nec ipsa existentia sua est quanta, ut mensurare possit seipsam secundum aliquam partem notam in sibi.
(h) Ad primum argumentum. Respondet Doctor quod si aeviterna dependerent ab aevo in esse et conservari, quod destructo primo destruerentur aeviterna, sed quia tantum dependent in mensurari, ideo non sequitur quod destructo primo ipsa destruerentur. Nec etiam sequitur ipsa mutari ad se, sive quoad absolutum, sed tantum quoad aliquam relationem realem, quia mensuratum ex natura rei realiter refertur ad mensuram ex natura rei, et sic ad destructionem termini sive mensurae, sequitur destructio relationis fundatae in mensurato. Similiter quod dicitur, quod illud mutabitur destructis aeviternis,dicit Doctor, quod non sequitur, quia talis mensura non refertur relatione reali ad aeviterna sive mensurata, ut etiam patet 5. Metaphysic. c. Ad aliquid, text. com. 20. et de hoc magis patebit in quodlib. q. 13. Et si aliqua relatione refertur, illa erit tantum relatio rationis, se habet enim ad illa sicut excedens ad excessa, quia prima Intelligentia creata est perfectior et simplicior.
(i) Ad argumentum in oppositum. Hic Doctor dat modum sistendi, quod non sit tale aevum extrinsecum, et hoc sustinendo primum modum in corpore quaestionis. Dat etiam modum sustinendi, quod tantum sit unum aevum omnium aeviternorum, et hoc tenendo tertium modum in corpore quaestionis positum, vel quod sint plura aeva tenendo secundum modum.
(j) Et tunc si arguas, etc. Respondet Doctor sustinendo secundum modum de aevo, quod consequentia non valet, quia non omnis motus superior habet rationem mensurae ex natura rei respectu inferioris, nec habet conditiones mensurae ex natura rei, quia non omnis motus superior ex natura rei est simplicior et perfectior, nec habet illas conditiones mensurae, quae ponuntur in distinctione praesenti q. 2. sicut habet quaelibet existentia superior respectu inferioris ratione majoris perfectionis et simplicitatis, loquendo tamen de existentiis invariabilibus Angelorum, et ideo non est similis ratio hic et ibi, scilicet quod sicut ibi tantum est ultimum tempus omnium temporalium, quod ita sit hic tantum unum aevum omnium aeviternorum, ut patet ex supradictis.