In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Sententia D.Thom.Henric. et aliorum, operationes Angeli mensurari tempore discreto, id est, quantitate discreta, distincta a numero et oratione, quam non novit Arist. quia posuit Intelligentias esse parvos Deos, et sic non posuit specialem mensuram ipsorum operationibus.
(a)Hic dicitur, quod operatio Angeli intrinseca mensuratur tempore discreto, quod ponitur sic: Mensura, quae est durationis rei, est modus quo res mensuratur et ipsa proportionatur mensurato, sicut mensura permanentis est permanens , et fluentis est fluens; igitur talem proportionem oportet invenire inter cognitiones vel operationes intrinsecas Angeli, et mensuras eorum. Istae autem cognitiones sunt transeuntes,quia Angelus non omnino habet unam intellectionem sibi possibilem,sed multas,
quae fluunt et transeunt ordine quodam, ita quod una post aliam, et tamen absque connexione, ita quod Angelus non habet unam cognitionem connexe post aliam, vel ex alia,- quia non discurrit absque etiam successione. quia nulla istarum operationum est in continua acquisitione et deperditione, sed dum est, est tota simul et indivisibilis ; ergo correspondebit eis mensura proportionalis habens partes transeuntes ordinatas et indivisibiles ; tale est tempus discretum, igitur, etc.
Et confirmatur ista ratio per Augustinum super Genesim ad litteram, ubi vult quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus. Si autem quaeritur, quid sit illud discretum tempus.
Dicitur, quod est vere quantitas et quantitas discreta, distincta specie a continua, nec est species quantitatis discretae, quae est numerus aut oratio, quia partes hujus temporis non permanent; numeri quidem partes permanent, ita quod si non permaneant, hoc accidit numero: pars autem orationis necessario non permanet, et tamen non continuatur cum alia parte. Convenit ergo tempus discretum cum oratione per hoc, quod pars ejus non permanet ; sed differt ab oratione, quia quaelibet pars orationis vocalis continuatur cum vocali, vel consonantis cum consonante, et potest esse in tempore nostro vere, et mensurari ab aliqua parte temporis, licet non necessario continuetur alii parti, nulla autem cognitio Angeli potest in se mensurari tempore, quia indivisibile est, nec potest continuari cum alia.
Sed si quaeritur, quare istam quantitatem discretam non ponit Aristoteles inter species quantitatis ?
Respondetur, quod posuit Intelligentias esse quosdam Deos, et ideo non posuit aliquam mensuram correspondentem operationi tali eorum nisi simul totam.
Si quaeratur quomodo se habet istud tempus discretum ad tempus nostrum ?
Dicitur, quod nunc temporis discreti necessario coexistit alicui parti temporis nostri, et per consequens omnibus partibus,quae sunt simul cum illo instanti. Si enim Angelus cum aliquo instanti nostro, habeat aliquam cognitionem primo, non statim in proximo instanti habebit aliam; sed in tempore sequenti habet aliam cognitionem, et in ultimo instanti illius temporis sequentis potest habere aliam cognitionem continue cum tempore nostro.
Et additur quod instans istud non habet aliquam proportionem ad instans nostrum, quia idem nunc illius temporis discreti, potest coexistere cum quantocumque nostro tempore majori vel minori, secundum quod Angelus potest continuare eamdem intellectionem indivisibilem, cum majori vel minori parte temporis nostri, absque alia nova intellectione.