In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Hic dicitur ab Henrico quodl. 12. q. 8. Et haec opinio est satis clara littera, reduco tamen ipsam opinionem per aliqua dicta, ut clarius intelligatur. Primo dicit, quod una intellectio Angeli quantumcumque duret, mensuratur aliquo nunc, ita quod illud nunc poterit coassistere tempori nostro, puta unius diei vel unius anni, si illa intellectio tantum continuetur, et alia intellectio (prima transeunte) mensuratur alio nunc, quod quidem nunc tanto tempori nostro assistit, quanto illa intellectio continuatur, et sic de aliis intellectionibus. Et ex istis nunc redditur tempus discretum constans aliis et aliis nunc sibi invicem succedentibus ; tempus ergo discretum mensurat omnes operationes intrinsecas Angeli. Et dicitur tempus discretum ad differentiam temporis continui et successivi, nam illud dicitur tempus continuum et successivum, quando una pars succedit alteri, et continuatur illi parti, quod fit quando est ibi instans continuans partes,et dicitur tunc continuare quando est principium unius, puta futurae et finis alterius, scilicet praeteritae, ut supra patuit praesenti dist. quaestion. 2. Sed non est sic in tempore discreto, quia unum nunc non est principium nunc futuri, nec finis nunc praeteriti. Secundo dicit, quod talis intellectio Angeli est simpliciter indivisibilis, et nullo modo continua et successiva, et sic mensura illius erit indivisibilis, quae est nunc temporis discreti. Tertio dicit ut etiam patet supra praesenti dist. quaest, prima in additionibus, quae ponuntur in fine hujus secundi, quod sicut aliquod est in re, ita habet mensuram sibi correspondentem; et sic cum essentia divina sit indivisibilis et indefectibilis, habet aeternitatem indivisibilem et indefectibilem pro mensura. Et sicut Angelus est indivisibilis, et defectibilis habet aevum indivisibile, et defectibile; et sicut res temporalis est indivisibilis et defectibilis, ita habet tempus divisibile et defectibile pro mensura. Et multa habet in littera, quia ibi clara sunt, relinquo intuenti litteram, et similiter omitto quasdam rationes, quas ipse facit pro sua positione,et similiter omitto multa in suo modo ponendi, quae omnia vide, quia ibi clara sunt.