Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
LXVII. Jul. Sed jam pergamus ad caetera. De me itaque scribens, post illa quae supra texui verba tua, haec quae sequuntur adjungis: «Post haec illud nostrum posuit, ubi diximus: Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum. Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adjunxi, In corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus. Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud 1086A Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24 et 25) . Non enim erat corpus mortis hujus in paradiso ante peccatum, propter quod diximus, In corpore vitae illius, quae ibi erat, sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo in corpore mortis hujus fieri non potest» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 6) . Tenes tu quidem consuetudinem tuam, equidem in hoc potissimum opere consequenter, ut qui contra veritatem agis, nihil verum loquaris: sed numerosis eruditionis tuae peccatis correptionum multitudo vix sufficit. Ideo hic jam breviter annotabo, te fallere: me autem, vel post hoc opus intelliges, insolentem esse mendacii. Tibi ergo hujus vitii vindica totam possessionem, ut ab Evangelio, nec sane injuria , audire possis, quia ab initio mendax es, sicut et pater tuus (Joan. VIII, 44) , vel ille ad cujus te dicis dominum pertinuisse nascentem, vel alter secundarius, qui te elegantibus, quae tamen inter honestos nominari non queant, imbuit sacramentis. Totum ergo hoc protuli in opere meo priore, quod tu praetermissum esse confingis: quod quanta sit disputationis veritate ac luce convictum, si prope ultimas primi voluminis mei partes legas, etiam ipse poteris confiteri. Non ergo tua detruncata sententia, sed integra valenti est responsione destructa. Nunc autem audi breviter: Apostolus hoc quod ait, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: non ad mortalitatem nostri corporis retulit, quam caro animalium de naturae institutione suscepit, sed ad consuetudinem delinquendi; a quo reatu post incarnationem Christi, per Testamentum Novum, quisquis ad virtutis studia migraverit, liberatur. Ibi ergo sub persona Judaeorum loquens, illecebrarum cupiditate etiam post interdictum sacrae legis errantium, ostendit unicum esse in illa tempestate subsidium, si crederent Christo; qui sic indicebat cautiones de futuris, ut veniam condonaret peractis; nec insistebat reis intentatione supplicii, sed currentes liberalissimo gremio confovebat; non exanimans terrore depressos, sed reparans benignitate correctos: quam benignitatem ipse jam senserat, qui dicebat, Humanus sermo, quoniam Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15 et 16) . Quod ut intelligeres ad vitam malam, non ad naturam hominum pertinere; ne per adventus Christi causam, putares ab eo etiam parvulos peccatores pronuntiatos; ait, In me ostendit omnem patientiam. Patientia autem Dei illa est, de qua ad Romanos loquitur: An ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum 1087 autem duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in dic irae (Rom. II, 4 et 5) . Exercetur ergo patientia Dei, cum non exiguo tempore exspectatur humana conversio. In parvulis autem non potest apparere patientia. Si enim essent peccata naturae, quae eis Salvator adscriberet; patiens quidem falso, saevus vero certissime diceretur. Non potest autem Deus nisi pius et justus esse, quod est Deus meus Jesus Christus: cujus patientiam, vel Paulus diu persecutor, vel alii sub quorum persona loquitur, experti sunt; quia diu exspectati sunt, licet sero liberati. Ac per hoc ab Apostolo vita hominum, non natura damnatur. Commendans ergo hanc gratiam Judaeis, quia lex punit scelestos, nec habet illam efficientiam misericordiae, quam Baptisma, in quo confessione brevi actuum delicta purgantur, ostendit debere illos currere ad Christum, implorare opem hujus indulgentiae; et advertere quod lex morum vulneribus comminetur, gratia vero efficaciter celeriterque medeatur. Corpus itaque mortis, peccata dixit esse, non carnem: nam si de membrorum miseria pronuntiasset, quam peccato aestimas contigisse, rectius mortem corporis, quam corpus mortis vocasset. Verum ut scias, secundum consuetudinem Scripturarum peccata membra dici; lege ad Colossenses, ubi ipse Apostolus ait, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus; propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis, in quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis (Coloss. III, 5, 6) . Ecce quomodo membra appellat, quae peccata pronuntiat. Corpus autem peccati hic ipsum ad Romanos, Vetus homo noster, inquit, simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6) . Hoc itaque more et hic exclamavit sub persona, ut diximus, Judaeorum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? id est, Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quae commisi, cum vitare potuissem? quae legis severitas non donat, sed ulciscitur; quis me ab his membris, id est a vitiis, quae improborum imitatione collegi, ut peccati plenum corpus exstruerem, poterit vindicare? quis, inquam? Et respondit, quasi rerum ipsarum voce commonitus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Gratia Dei, quae acceptam fert justitiam fidelium sine operibus, secundum quod David dicit, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1 et 2) . Qui ergo facit hominem beatum, etiam ipse beatus est, justitia sempiterna, per quam non donat peccatum, nisi quod jure potuit imputare. Non autem jure potuit imputare, si non illud cui imputatur, potuit et cavere. Nemo autem potest cavere naturalia. Igitur nullus prorsus habere potest de naturae necessitate peccatum. Haec breviter dixisse sufficiat.
Aug. Conatus es quidem quod ait Apostolus, Quis 1088 me liberabit de corpore mortis hujus? in sensum vestrum disputando convertere: sed hoc te non posse, ille melius vidit, qui viro illustri chartulam misit; et ideo verba mea commemorans id praetermisit, ne tua rideretur exspectata et prolata responsio. Quis enim non rideat quod nescio utrum vobis persuadere potueritis, et tamen aliis persuadendum putastis, Judaei Apostolum induxisse personam, nondum sub Christi gratia constituti, atque dicentis, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Itane vero Judaeus, nondumque Christianus est, qui dicit, Dei gratia me liberabit per Jesum Christum Dominum nostrum? Verum hoc omitto: illud autem quis ferat, de praeteritis suis peccatis putare hominem dicere, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ut ei per ignoscentis Christi gratiam remittantur: cum dilucide appareat, unde ad ista verba pervenerit? Ecce verba ejus sunt in auribus nostris: videamus ergo, utrum ex eo quod egit volens, an ex eo quod agit nolens, miserum se esse fateatur. Clamat homo, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Clamat, Jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Non ait, Feci; sed, facio: non ait, Operatus sum; sed, operor: non ait, Egi; sed, ago: et hoc non quod volo , sed quod nolo, Postremo, condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem: videt autem aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae; qua lege utique compellitur, non quod vult, facere bonum, sed quod non vult malum, hoc agere. Propter hoc exclamat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 15-25) ? Et tu contra clarissimam veritatem oculos claudis, gemitumque ejus exponis, non ut omnibus patet, sed ut tibi placet, dicens, « Quis me liberabit de corpore mortis hujus? hoc est, Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quae commisi?» Ille dicit , Quod nolo malum, hoc ago: et tu dicis, «quae commisi.» Usque adeone desperas de hominibus qui haec legunt, ut non ipsum malint audire quam te, et ipsi potius quam tibi credere? Sine hominem gratiam Dei, non solum quia peccavit, ut absolvatur, verum etiam ne peccet, ut adjuvetur, exposcere: quod isto loco agitur. Qui enim dicit, Quod nolo malum, hoc ago, non est locus ut dicat, Dimitte nobis debita nostra; sed, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, et 13) . Unusquisque autem tentatur, sicut ait apostolus Jacobus, a concupiscentia sua attractus et illectus (Jacobi I, 14) . Hoc malum est de quo ait, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Hoc malum est in corpore 1089A mortis hujus. Hoc malum non fuit in paradiso ante peccatum; quia nondum erat haec caro corpus mortis hujus: cui dicetur in fine , Ubi est, mors, contentio tua? sed tunc dicetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53-55) : nunc autem corpus est mortis; quia idem ipse dixit apostolus, Corpus nortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10) . Audi catholicos intellectores Apostoli; accipe eorum verba, non mea, cum quibus accipio convicia tua: audi non Pelagium, sed Ambrosium. «Etiam Pauli caro,» inquit, «corpus mortis erat, sicut ipse ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus» (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3) ? «Audi non Coelestium, sed Gregorium: Intra nosmetipsos,» inquit, «propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis hujus et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam, provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium ille cebris, luto hoc faecis, cui inhaesimus, coeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante» (Gregorius Nazianz., Apolog. 1 de Fuga sua) . His tu luminibus coelestis civitatis oblatrans, «Corpus mortis,» inquis, «peccata dixit esse, non carnem:» negans Apostolum hoc ad mortalitatem nostri corporis retulisse; «quam caro,» inquis, «animalium de naturae institutione suscepit.» Hoc enim sapis, quod Pelagius in judicio Palaestino ficto corde damnavit, Adam scilicet mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset . Ac sic resistens his viris, et aliis eorum sociis fidei sanae, tot tantisque doctoribus, cogeris implere paradisum, etiamsi nemo peccasset, dolore parturientium, labore nascentium, gemitibus languentium, funeribus morientium, moerore lugentium. Quid igitur mirum, si et de isto paradiso, quod est Ecclesia, foras istis; qui paradisum illum, de quo foras ierunt, qui nos in istas miserias peccando miserunt, talem facitis, qualem non dico Christianorum nullus, sed nec hominum quisquam suspicari audet , si non sit insanus?