Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus , Nomine Episcoporum Qui Pelagii Ac Coelestii Damnationi Subscribere Detrectantes Provocant Ad Plenariam Synodum.
1. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem.
2. Et in Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei vivi, per quem creata sunt omnia; non extrinsecus natum aut factum, sed de Patris substantia generatum, ex Deo vero verum Deum: ut hoc sit ille qui genitus est, quod est ille qui genuit. Et quia Pater Deus sine ullo sibi patre, idcirco Filius de hoc Patre progenitus Patre inferior esse non potuit; non habens initium Filius, quia nec Pater profectum.
3. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum, ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, operatione, perpetuitate, substantia. Et distinguentes personas in proprietatibus nominum, Deitatem tamen Trinitatis inseparabilem confitemur: nihilque esse in Trinitate credimus, quod superius inferiusve dicatur; quia tota Trinitas potestate Deitatis et substantiae unitate conjuncta est.
4. In plenitudine vero temporum missus Filius Dei, non majoris imperio potestatis, sed communione voluntatis, fit Verbum caro: non ut per conversionem Deus esse desineret, sed per assumptionem carnis inciperet homo esse, quod non erat; et ut ascenderet ad Deum homo, Deus descendit ad hominem. Nascitur ergo nobis ex Spiritu sancto et Maria semper virgine, qui secundum Divinitatem nunquam defuit Patri. Ex duabus igitur substantiis plenissimis atque perfectis, Dei et hominis, Jesum Christum Filium Dei accepimus, quem tam secundum Deitatem Patri, quam secundum humanitatem nobis confitemur fuisse conformem, absque sola peccati macula quae naturalis non est. Illa videlicet ratione, ut universum mundum a peccatis, et exemplo revocaret, et patiendo redimeret: dum peccatum, et quasi Deus ignoscendo aufert, et quasi homo per naturae similitudinem quemadmodum de caetero vinci possit, ostendit.
5. Incipiens a baptismate Joannis, quo baptizatus est, dandi exempli gratia, non sui, sicut quidam volunt, causa peccati, sicut ipse ait ad Joannem, Sine modo; sic enim oportet implere omnem justitiam (Matth. III, 15) : subjecit se omnibus passionibus carnis, ferendo esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi; factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8) . Secundum quod nos beatus Petrus edocuit dicens: Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 21, 22) .
6. Hunc igitur credimus ob nostram salutem secundum carnem passum et sepultum, tertia die resurrexisse, et ut mortem destrueret, et ut nobis viam resurrectionis aperiret. Ascendens in coelos sedet ad dexteram Patris, humanitatis manente substantia, quae non est exinanita, sed glorificata, et in aeternum 1733 cum Deitate mansura. Quem venturum credimus ad vivos et mortuos judicandos. Cujus virtute et exemplo omnem humanam carnem in eadem membrorum veritate, qua a Deo facta est, credimus suscitandam, ut et peccatores poenas, et justi gloriam consequantur. Unam vitam sanctorum omnium fore; sed praemia pro labore diversa, et e contrario pro modo delictorum peccantium quoque esse supplicia.
7. Baptisma secundum exemplum Ecclesiae et praeceptum Dei, unum fatemur, quod omnibus simul aetatibus necessarium veraciter et tradimus, et tenemus; et veniam peccatorum, ac regnum coelorum dicimus invenire neminem posse, nisi qui Baptismum fuerit consecutus. Eum qui post Baptismum peccaverit, per poenitentiam credimus posse salvari.
8. Novum et Vetus Testamentum recipimus in illo librorum numero, quem catholicae Ecclesiae tradit auctoritas.
9. Divinae legis mandata, ob Dei justitiam, possibilia dicimus; et fatemur universa posse compleri per gratiam Christi, quae omnibus bonis actibus adjutrix semper et comes est, et per liberum arbitrium hominis, quod et ipsum donum Dei est. Quam tamen gratiam Dei ita accipimus, ut nec sequatur nolentem, nec destituat obsequentem. Ut vero alter sit justus, alter injustus, hoc non divina voluntate, sed vitio fieri arbitramur humano. Diversitatem enim hanc negavit ex Deo esse, qui dixit, quia Deus omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4) . Si ergo Deus vult omnes salvare, et non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11) ; justissime per liberum arbitrium imputabitur unicuique peccatum, secundum quod scriptum est, Ante hominem bonum et malum, vita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi (Eccli. XV, 18) . Consequens ergo est, ut confiteamur quod peccatores ideo sumus, non quia non valemus, sed quia negligimus vitare peccatum. Ideoque statuta judicii dies est, ut et bonus de labore praemium capiat, et de contemptu malus supplicium non evadat.
10. Naturam hominis bonam et integram, utpote a bono Deo factam, esse testamur. Et omnem hominem a Deo fieri confitemur, dicente patriarcha, Numquid pro Deo ego sum, ut dem tibi filios (Gen. XXX, 2) ? et sic propheta nihilominus contestante, Et nunc, Domine, Abraham nescimus; tu enim es pater noster, et opera manuum tuarum nos omnes (Isai. LXIV, 8) . Unde et Deus ad Jeremiam dicit: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te (Jerem. I, 5) . Item in libro Machabaeorum: Nescio, inquit, qualiter in utero meo apparuistis; neque enim ego spiritum donavi vobis, sed et singulorum membraturam non ipsa compegi (II Machab. VII, 22) . Job quoque et ipsum concepti hominis exordium ad Deum refert, et sic ait: Nonne sicut lac me mulsisti, et sicut caseum me coagulasti, ossibus et nervis inseruisti me, cute desuper operuisti me, vitam et misericordiam dedisti mihi (Job X, 10-12) ? Sed et omnes divinae Scripturae hujusmodi testimoniis sunt refertae, quae nunc causa brevitatis omisimus. Ad imaginem quoque Dei non solum factum hominem, sed et fieri confitemur, dicente Domino ad Noe: Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine illius effundetur sanguis ejus, quia ad imaginem Dei fecit hominem (Gen. IX, 6) . Et Paulo apostolo similiter asserente: Vir autem non debet velare caput, quoniam imago et gloria Dei est (I Cor. XI, 7) . Jacobo quoque apostolo proclamante: In ipsa lingua benedicimus Deum, et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt (Jacobi III, 9) .
11. Nuptias Deo auctore dicimus esse conditas atque conjunctas, dicente Deo ad Noe: Vos autem crescite, et multiplicamini, et implete terram. Et ne quis allegoriae nebulis simplicem obumbrare velit historiam, adjecit: Et multi estote super eam (Gen. IX, 7) . Unde et Dominus in Evangelio Judaeis de repudio interrogantibus respondit: Moyses propter duritiem cordis vestri scripsit vobis praeceptum hoc: ab initio autem non fuit sic. Qui enim fecit, masculum et feminam fecit eos, 1734 et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Et ne quis errantium diceret, Usurpandum id praedixit potius, quam praecepit; addidit, Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 4-8, et Marc. X, 4-8) . Sanctus quoque Apostolus Christi magisterium sequens dicit: Honorabile connubium et thorus immaculatus; fornicatores autem et adulteros judicabit Dominus (Hebr. XIII, 4) . Et alibi: Qui dat virginem suam nuptum, bene facit; et qui non dat, melius facit (I Cor. VII, 38) . Hinc enim laudanda virginitas est, quia nuptiis, quae bonae sunt, praefertur: propria enim dignitate caret quidquid mali comparatione laudatur.
12. Quoniam igitur praemisimus de bono naturae, et benedictione, et honore conjugii, consequenter renuimus naturale peccatum, vel si quo alio vocabulo nuncupatur; ne creatori Deo omnium irrogemus injuriam, dum aliquid ab illo cum peccato fieri potuisse contendimus: et testimonia Scripturarum ejus falsitatis arguamus, quae dicunt in veteri Testamento: Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus; singuli pro suo delicto morientur (Jerem. XXXI, 30) . Et alius propheta: Quid vobis parabola ista in terra Israel, dicentibus, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel: quoniam omnes animae meae sunt; quemadmodum anima patris, ita et anima filii, omnes meae sunt; anima quae peccaverit, ipsa morietur. Item illic: Filius non accipiet injustitiam patris sui, nec pater accipiet injustitiam filii sui; justitia justi super ipsum erit. Item illic: Unumquemque secundum viam ipsius judicabo vos, domus Israel, dicit Dominus (Ezech. XVIII, 2-4, 20, 30) . Et Apostolus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) . Item idem: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo (Rom. XIV, 12) . Et alibi: Unusquisque nostrum suum onus portabit (Galat. VI, 5) .
13. Sanctos autem veteris Testamenti a Deo justificatos, et ejus judicio saepe laudatos accusare non possumus, dicente Apostolo, Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, quis est qui condemnat (Rom. VIII, 33, 34) ? et Domino in Evangelio contestante, Exquiretur a vobis omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 25) . Unde et in alio loco ipse Dominus cum Prophetarum exemplo Apostolos ad patientiam roboraret: Gaudete, ait, et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis; sic enim persecuti sunt et Prophetas, qui fuerunt ante vos (Id., 5, 12) . Quodque his majus est, deos illos a David propheta dictos suo testimonio comprobavit, dicens: Ergo si illos dixit deos ad quos sermo fiebat Dei, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis, Blasphemas; quia dixi, Filius Dei sum (Joan. X, 15, 36) . Constat namque eos per laborem proprium et Christi fidem justificatos, siquidem praeviderunt Deum in carne esse venturum; sicut Dominus ipse asserit dicens: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est (Id. VIII, 56) . Et Apostolus ait: Et hi omnes testimonio fidei probati sunt. Et iterum: Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem; majores existimans divitias thesauro Aegyptiorum improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem (Hebr. XI, 39, 24-26) . Unde et alius apostolus: De qua, inquit, salute inquisierunt, qui ante nos fuerunt, quae Prophetae scrutantes, in quod vel quale tempus annuntiaret eis Spiritus Christi eas, quae in Christo sunt, passiones, et posteriores glorias (I Petr. I, 11) . Regnum quoque illos adepturos coelorum ipse Dominus probat, cum dicit: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno coelorum; filii autem regni hujus mittentur in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11, 12) . Igitur eligimus dicere cum propheta, Mihi autem nimis honorificati 1735 sunt amici tui, Deus, nimis confortati sunt principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17) : quam cum errantibus, et sanctorum meritis et testimonio Dei ore temerario derogare.
14. His omnibus secundum regulam fidei catholicae, et auctoritatem divinarum Scripturarum rite confessis, consequenter omnes haereticos condemnamus: et praecipue qui apud Latinos tam nomine proprio quam errore comperti sunt, quosque impietate suae assertionis horremus, id est, Arianos divinam substantiam impie dividentes: Sabellianos personarum proprietatem sceleratius confundentes: Eunomianos Filium Dei factum esse nullis exstantibus asserentes : Macedonianos Deitatem sancto Spiritui denegantes: Apollinaristas, eorumque similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid humanae suscepisse naturae: Novatianos lapsis poenitentiam denegantes: Jovinianistas, qui dicunt hominem post Baptismum nullo modo posse peccare: Manichaeos etiam duo principia asserentes, id est, boni et mali; quique ex bono dicunt esse animam, ex malo vero carnem, et ob hoc compugnantia semper esse in utramque naturam. Eorum quoque similes, qui sub assertione naturalis peccati asserunt, nuptias ab auctore diabolo exstitisse, et illarum filios diabolicae esse arboris fructus. Quique dicunt usque ad passionem Domini omnes, propter id, quod matrimonii voluptate suscepti sunt, a diabolo jure aequissimo esse possessos. Vel qui Filium Dei a tempore passionis tantummodo generi humano dicunt coepisse prodesse. Quique asserunt in Baptismo non penitus peccata deleri. Vel sanctos veteris Testamenti cum peccato de hac luce migrasse confirmant. Qui etiam dicunt, hominem in peccatum necessitate praecipitari. Sed et illud similiter exsecramur. Salvatorem necessitate carnis fuisse mentitum; et quod propter impedimentum carnis non omnia potuerit facere, quae volebat. Quique primas nuptias cum Manichaeis, secundas cum Cataphrygis damnant. Qui etiam, nec cum gratia Dei dicunt peccata posse vitari.
15. Sed et si quis dicit homines sine Dei gratia vel adjutorio posse peccata vitare, graviter detestamur. Vel qui negat parvulos Baptismo indigere, aut aliis Sacramenti verbis asserit, quam in majoribus, debere celebrari. Si quis etiam dicit de duobus baptizatis natum, vel de muliere baptizata pronatum Baptismatis gratia non egere. Vel quicumque asserit, quod neque per Adam omne genus bominum moriatur, neque per Christum omne genus resurgat. Vel si qua sunt alia, quae vel contra fidem catholicam veniant, vel ad indisciplinatas pertineant quaestiones, simili exsecratione damnamus. Haec autem omnia de quibus nunc agitur, id est, quae in fine damnavimus, ipsi etiam de quibus ista jactantur, falso sibi objecta testantes, libellis propriis damnaverunt.
16. Haec, ut nobis secundum catholicam regulam visum est, vestrae Sanctitati conscripta transmisimus: quae si aliter putatis tenenda, rescribite; sin autem contradici istis non potest, et tamen aliquis voluerit contra nos scandalum concitare, certa sit Sanctitas vestra nos ad audientiam plenariae synodi provocare.
17. Illud autem Sanctitatem vestram specialiter admonemus, ne ad vestram reprehensionem factum putetis, quod sic absentum damnationem ob Dei timorem subscribere non audemus, docti per Scripturas, humanam voluntatem praeceptis Dei non debere praeferri, dicentis: Non credes auditui vano, nec consenties cum iniquo fieri testis injustus. Et ne, multitudini quis credendum putaret adjunxit: Non eris cum pluribus in malitia (Exod. XXIII, 1, 2, sec. LXX) . Et iterum: 1736A Priusquam interroges, ne vituperes quemquam (Eccli. XI, 7) . Et iterum: Quae viderunt oculi tui, loquere (Prov. XXV, 8, sec. LXX) . Item in Evangelio: Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 1, 2) . Item in alio, evangelista etiam Judaei fatentur, quod lex nostra non judicet hominem, nisi ab ipso audierit et cognoverit quid faciat (Joan. VII, 51) . Et in Actibus Apostolorum per gentiles Festi similes prolata sententia est, quod non sit consuetudo Romanis damnare aliquem, priusquam qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluendum crimina (Act. XXV, 16) . Unde et sanctus apostolus Paulus judicandi regulam episcopis sanciens ait: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus (I Tim. V, 19) . His igitur et caeteris testimoniis confirmati metuimus in absentum et nobis inauditorum capita dictare sententiam, nisi cum praesentes fuerint confutati. Quamvis igitur sacerdotalis officii sit, et christianae charitatis, eos qui se libellis purgant, catholicos confitentur, et damnabilia sibi objecta condemnant, libera auctoritate defendere, et in dubiis rebus de unoquoque meliora sentire: tamen dudum promissam aequalitatis libram mediam inter utrumque servantes, nec damnamus inauditos, nec defensamus absentes. Certum sit igitur apud Sanctitatem vestram, quia quantumlibet hoc mare ventis flantibus intumescat, et amaris in nos fluctibus efferatur, nunquam integri judicii domum, quae supra justitiam Christi fundata est, poterit commovere.
18. Illud etiam, sancte ac venerabilis frater et pater Augustine , necessario repetendum putavimus, quod beatae memoriae episcopum Joannem in epistola Sanctitatis tuae rectissime collaudasti, non solum non destruxisse Ecclesias, sed etiam confirmasse. Is namque ad Neophytos in libello quid de Baptismate infantium sentiret, ipsius verbis subdidimus; ut etiam vos, o sancte frater , praedicti viri super hac re sententiam cognoscatis. «Benedictus Deus,» inquit, «iterum dicamus, qui fecit mirabilia solus; qui fecit universa et convertit universa. Ecce libertatis serenitate perfruuntur, qui tenebantur paulo ante captivi; et cives Ecclesiae sunt, qui fuerant in peregrinationis errore; et justitiae in sorte versantur, qui fuerant in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancti; non tantum sancti, sed et justi; non solum justi, sed et filii; non solum filii, sed et haeredes; non solum haeredes, sed et fratres Christi; non tantum fratres Christi, sed et cohaeredes; non tantum cohaeredes, sed et membra; non membra tantum, sed et templum; non tantum templum, sed et organa Spiritus. Benedictus Deus, qui fecit mirabilia solus. Vides quot sint Baptismatis largitates. Et nonnullis quidem videtur coelestem gratiam in peccatorum tantum remissione consistere: nos autem honores computamus decem. Hac de causa etiam infantulos baptizamus, cum non sint coinquinati peccatis; ut eis addatur sanctitas, justitia, adoptio, haereditas, fraternitas Christi, ut ejus membra sint, ut Spiritus inhabitatio fiant» ( Joan. Chrysost. Homil. ad Neophytos).
19. Haec igitur divinis et sacerdotalibus exemplis edocti, vestrae suggessimus Sanctitati. Vestrum est, considerato judicio Dei, omnia diligenti examinatione perpendere: ut pax, quam nos a Christo Domino commendatam servare suscepimus, ullo scandalo interveniente solvatur.