Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
1. Barbaricis hactenus dolebamus incursibus, maxime vicinas Urbi provincias, et bellorum saeva tempestate vastari: sed quantum inter ipsa recentium calamitatum ferventia pericula comperimus, perniciosiorem diabolus Christianorum mentibus labem, quam corporibus hostilis feritas irrogavit. Quod malum principaliter illarum regionum respicit sacerdotes, qui tanta segnitie, tantaque ministerii dissimulatione suscepti, commissarum sibi negligunt regimen animarum, ut eas etiam ab exiguis quibusque bestiolis lacerari sub conspectibus suis impune patiantur: quin imo subrepentes nequitias confovendo, et depravatoribus acquiescendo fidelium, non solum eas minime retrahant, sed ipsi magis praebeant propria nutrimenta perditionis exemplo. Quid autem tales essent acturi pontifices, si (quod absit) vel aliqua nova pestis et primitus ignorata prorumperet, vel ingeniis acrioribus sensibusque versutis aut aliqua saecularium doctrinarum peritia callidis, sacrilega blasphemiarum dicta promerentur, qui tam veteris erroris detrita commenta, tamque majoribus Ecclesiarum magistris, quam etiam nostra aetate convicta non recolunt, nec refutant, atque ab imperitis stultisque prolata non respuunt? Gratias omnipotenti Deo agimus, quoniam suorum corda per hujusmodi personas examinat; qui hoc ipsum virus nesciunt, quod loquantur. Nam quid facerent populorum praesules sub astutioribus inimicis, qui se subjiciunt libenter indoctis? Quando utique etiamsi tanta erat in rectoribus dominici gregis prorsus ignavia, ut ne tam vilem hebetemque personam possint vel intelligere vel frenare, potius pastorali cura debuerint a nobis cognoscenda perquirere quam suasionibus inconsideranter absurdis facilem submittere voluntatem.
2. Oblatus est enim nobis miserabilis senex Seneca nomine, qui non modo totius est eruditionis alienus, sed ipsius quoque intelligentiae communis prorsus extraneus, in Pelagianae voraginis coeno, sicut de quibusdam in Apocalypsi legimus, velut una ranarum impudenter immersus (Apoc. XVI, 13) , inque illa faece horribiliter volutatus, nullatenus inde qualiter emergere posset inveniens; quia puritatem relinquens catholicae veritatis, quanto se per lubricum falsitatis conatur attollere, tanto magis ejus lutosis foveis circumclusus obruitur: de illis unus existens, de quibus Petrus dicit apostolus, Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem, in his quae ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt, recipientes mercedem injustitiae (II Petr. II, 12, 13) . Revera enim sic ejus stolidus et obtunsus est animus, ut de his venenis, quae male hausit et vomuit, nullam rationem vel accipere valeat omnino, vel reddere: sed induratus obcaecatione diabolica, sibique jam traditus cordis sui funesta sit obstinatione damnatus; nihilque supersit ei, nisi ut Deus noster, qui dixit, quae hominibus impossibilia videntur, apud se esse facilia, hujusmodi mentem potenti compunctione transfigat; ut secundum beatum apostolum Paulum, resipiscat a diaboli laqueis, quibus captivus detinetur sententia divini judicii. Multa illi quae de Pelagianis sensibus nec in somnis omnino contigerant, nos magis patefacta prodidimus, eaque dudum convicta fuisse monstravimus. Haec etiam ipsa, quae idem proferre 1767 videbatur, olim et ab haereticis Pelagianis in medium producta docuimus, et a catholicis praedicatoribus competenter elisa: Pelagium, Coelestium, Julianum, caeterosque complures oratoriae facundiae viros in hac assertione probavimus fuisse convictos, et tam ecclesiasticis constitutis, quam imperialibus etiam percussos fuisse praeceptis: proinde istum ferre non posse firmavimus, in quibus illi tales tantique prostrati sunt, qui nec ipsa quae ab illis sunt disputata vel intellecta capere, vel eloquio simili possit astruere. Sed, ut dictum est, diabolica mens inspiratione possessa, in profundum veniens jam malorum, ad remedia nulla consentit.
3. Quapropter de innumeris blasphemiarum generibus, quas auctores Pelagianae haeresis ediderunt, tria, quae sibi praecipue hic senex lugendus ascivit, credidimus non tacenda; ut reserata manifestius panderentur, et Deo destruente facilius viderentur eversa: «In uteris,» inquiunt, «matrum opere divino creantur infantes; propterea justum videri non putant, quod factura Dei sine ullis propriis actionibus cuiquam peccato gignatur obstricta; injustumque Deum faciunt, si rei efficiantur, antequam nati.» Hoc velut acutissimum sui dogmatis exserunt argumentum, non advertentes quia primi illi parentes generis humani de nullis utique genitoribus, sed de innoxia limi materia procreati, et pure atque sincere potenter arte divina compacti, factique rationales, propria voluntate seductorem secuti diabolum, pravis cupiditatibus per excessum praevaricationis infecti sunt. In quibus utique humana natura peccavit, et humana est facta natura vitiosa, receptrix sine dubio mali, quod ante nescierat, quae a bono rectoque deficiens , in affectum mali pravique recidere, ipso rerum consequentium tramite manifestum est. Tales igitur effecti principes nostrae substantiae, semetipsos passibiles et corruptibiles reddiderunt; in tantum conditione divinae dona violantes, ut mortis fuerint ultione puniti. Hac enim die fuisse mortuos, qua mortales effecti sunt, ambiguum non habetur. Proinde quidquid isti genitores de suo germine protulerunt, opus quidem Dei est, secundum institutionem naturae; sed non absque contagio illius mali, quod sua praevaricatione traxerunt: et utique hoc idem ipsius mali contagium, certum est opus non esse divinum. Itaque non ex creatione Dei est vitium, quod voluntario motu natura collegit; sed etiam de vitiata per semetipsam natura Deus institutionem suam quidem suae creationis exsequitur: sed creatio profert vitium, quod non ex institutione Creatoris accepit, sed quod ipsa per lapsum transgressionis suae assumpsit. Nam si ipsi primi homines ex nullis, ut dictum est, parentibus nati, et sine ullo formati contagio, per ambitum praesumptionis illicitae semetipsos depravare potuerunt, et in opere Dei opus diabolicae fraudis annectere; quid mirum, si iidem depravati protulerunt sobolem depravatam? Nonne etiam cum Deus utique liberam condiderit humanam sua creatione substantiam, etiam apud humanas tamen leges extrinsecus accedens servitus naturaliter eam reddit obstrictam et obnoxiam? Origine generantur obnoxii, et ex conditione servili gignuntur addicti; et nascendo fiunt prius obligati, quam geniti. Si hoc agitur de rebus extra naturam positis, quanto magis de his provenire non mirum est, quibus ipsa humana substantia depravata cognoscitur? Ac per hoc, sicut se ipsa humana substantia de institutione sincera actuum reproborum rea fecit voluntate pollutam; sic edidit sobolem atque progeniem naturae suae ex actuum suorum rea voluntate maculosam; quia hujusmodi genuit prolem, cujusmodi se ipsa reddidit praevaricationis excessu. Ideo non solum de se profert quod bene Deus instituit, sed etiam quod male ipsa inconsequenter adjecit. Quemadmodum 1768 autem qualitas interior appetendi valet immutare naturam, divinae lectionis auctoritate firmatur: sic denique pascenti Jacob commissus ille grex ovium, supposita canalibus varietate virgarum dum potat, illectus affectionali delectatione, concepit quod non habuit in natura, et molitum sensibus transfudit in prolem, quod in creatione non sumpsit (Gen. XXX, 37-39) : quod tunc utique figuraliter gestum, et in ecclesiasticis significavit gregibus hoc futurum, et Pelagianorum Deus praevidens calumnias, et excitandas fidelibus suis decertationes, intelligentiam praeparavit.
4. Docent divina testimonia, et ipsa ecclesiastica sacramenta, et ab ipso Domino Salvatore catholicorum traditio magistrorum, humanae generationis decolorata primordia. Hinc est quod clamat propheta, Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum esse a peccatis (Prov. XX, 9) ? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX) . Hinc est quod item dicit Scriptura, Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es (Ibid. juxta Vulgatam) ? Et alibi, quia semen, inquit, erat maledictum (Sap. XII, 11) . Necnon etiam David propheta testatur, In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Et si hoc ille dicit, quis aliter se asserat procreatum? Beatus apostolus quoque Paulus asserit, Et nos aliquando eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3) . De qua ira in Evangelio dicit, Qui crediderit et baptizatus fuerit, habebit vitam aeternam; qui autem non crediderit, jam judicatus est, et ira Dei manet super eum (Joan. III, 36, 18) : illa utique, de qua dictum est, Morte morieris (Gen. II, 17) . Ipse Dominus Jesus Christus coelesti voce pronuntiat, Qui non manducaverit carnem Filii hominis et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso (Joan. VI, 54) : ubi utique neminem videmus exceptum; nec ausus est aliquis dicere, parvulum sine hoc Sacramento salutari ad aeternam vitam posse perduci: sine illa autem vita, in perpetua futurum morte non dubium est. Cur igitur infans hac sorte concluditur, si nullum habet omnino peccatum? Magisque videbitur (quod absit) injustus Deus, si illic infligatur poena, ubi nulla sit culpa. Unde cum de propriis actibus nullo reatu teneatur obstrictus; nihil restat, nisi ut sola sit vitiosa nativitate pollutus; et si non fuerit mysterii christiani participatione mundatus, ad vitam non potest pervenire perpetuam. Hinc est quod exsufflantur, et catechizantur infantes: et quia in opere Dei, quod in auctore suo bene sunt instituti, opus diabolicae malignitatis accessit, eruti de potestate tenebrarum, sicut docet Apostolus, ad filii Dei sortem purgationemque legitimam transferuntur (Coloss. I, 13 et 12) . Nisi autem prima generatio, quam bonam Deus instituit, praevaricatione venisset in culpam, et reprobabilis esset effecta; secunda generatio subroganda non fuerat. Propter quod dicit beatus Paulus apostolus, Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et paulo post, igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 12, 18) . Sicut autem omnes in condemnationem dicit, utique qui de Adam parente sunt geniti; sic omnes in justificationem vitae non nisi illos astruit, qui in Christi mysterio sunt renati. Innumeris talibus instrumentis haeresis Pelagianae doctrina mortifera, et a nostris est convicta majoribus, et nunc eorum copiosa potest eruditione convinci: nec debent simplices animos ista turbare, quibus, quae non intelligunt, secundum ecclesiasticam formam credidisse sufficiet, aut si quis nosse desiderat, interrogare conveniet.
5. De parvulis autem quod asserit, sine sacro Baptismate pro solo originali peccato non posse damnari, 1769 satis impia, satis profana propositio est. Quamvis enim recentes ab utero matrum, in remissionem peccatorum baptizari nullus christianus ignorat: quod utique non fallaciter, sed veraciter catholica celebrat Ecclesia, ne in sacramentis coelestibus (quod absit) mentita videatur: proinde quia propria non habeant ulla peccata, constat eis sola prorsus originalia relaxari. Itaque omnibus etiam solis remissis vitam per Baptismum consequuntur aeternam; consequens est ut solis etiam non remissis, ad aeternam vitam pervenire non possint. Unde et Dominus, sicut superius diximus, ait (quod utique nisi baptizatis non convenit), Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso. Sine vita autem esse perpetua quid est, nisi in sempiterna morte constitui? Quamvis idem sit regnum coelorum quod aeterna vita: tamen ut providentia Dei omnes Pelagianorum nequitias amputaret, non solum dictum est, Qui non fuerit renatus ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5) ; sed etiam pariter dictum est, Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso. De vita autem aeterna hoc dictum nullus addubitat, quoniam multi non manducantes hoc Sacramentum, vitam habere videantur praesentem. Nihil est ergo quod non renati infantes tantummodo in regnum coelorum ire non valeant, non autem perpetua damnatione puniantur; dum sine Baptismate corpus et sanguinem Christi nec edere valeant, nec potare: sine autem hoc, vitam in semetipsis habere non possint; sine vita vero nonnisi mortui sint futuri. Dicant igitur, in morte perpetua constituti, si non aestimentur esse damnati. Tollant ergo de medio nescio quem ipsi tertium, quem decipiendis parvulis faciunt locum. Et quia nonnisi dextram partem legimus et sinistram (Matth. XXV, 33) , non illos faciant in sinistra regione sine Baptismate remanere, sed baptizatos sinant ad dextram salutarem sacra regeneratione transferri.
6. Tertio capitulo jam toto mundo cognita atque convicta Pelagianorum deliramenta circumferre , quibus dicunt, quod homo per liberum arbitrium, quod corrupit, foedavit, ac perdidit, bono suffragante naturae beatus efficiatur: cum de beatitudine paradisi, ubi bona fuerat constituta substantia, nisi suo amisso bono nullatenus potuisset expelli; unde mortalis effecta, quia de bono utique praevaricatione transisset ad malum, et a participatione divina ad diabolica semet facinora contulisset; ideo deceptori suo, cui volens assenserat, competenter addictus; ideo de felicitatis suae charitate seclusus, atque ad spinas et tribulos miseriasque multiplices coelesti voce damnatus est (Gen. III, 18) : quae utique poena justi judicii tam gravis et aspera in bono perseveranti nullatenus esset inflicta, et nisi malo non convenienter illata probaretur. Ecce sine divino suffragio (quod in illa beatitudine positus nunquam legitur expetisse) non solum homini naturale bonum prodesse non potuit, non solum non effecit beatum; sed cum hoc solo confidit, atque ad ejus non revertitur largitorem, et beatitudinem potius amisit, et malorum omnium sumpsit exordium. Quod autem libero arbitrio beatitudinem consequatur, quo male usus in perpetuam recidit servitutem, sicut scriptum est, Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) ; A quo quis superatur, huic et servus addicitur (II Petr. II, 19) : nonne haec est illa praesumptio naturalis, quae ad detestandae captivitatis jura descendit; quam Scriptura sancta sic memorat: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccle. XL, 1) : de qua genus humanum nonnisi solus Dominus noster Jesus Christus commercio suae redemit passionis, et mutata nativitate nos eruit? Solus utique venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10) , ut libertas, quae per temerariam 1770 fuerat dejecta superbiam, instauretur reparata per gratiam; mutuaque vice, humanae voluntatis arbitrium, sicut sequendo diabolum, captivitatem meruerat sempiternam, sic reformatae subsequendo libertatis auctorem, amissum rediret ad praemium. Hinc est quod ipse Dominus ait, Cum vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36) . Et apostolus beatus Paulus exsequitur, Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae, id est, alieni a justitia: liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae (Rom. VI, 20, 18) . Et iterum idem ipse, Libertate, inquit, qua vos Christus liberavit (Galat. IV, 31) . Nonne ipse Vas electionis affirmat et dicit, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13) , ne etiam in mala voluntate et velle et perficere Deus putaretur operari?
7. Illud autem Pelagianorum peculiare virus est, olimque detritum, quo putant «gratiam Dei secundum merita hominum posse conferri:» quod absit a mentibus christianis, cum testetur Apostolus, Gratia est quae gratis datur: alioquin si ex operibus gratia, jam non est gratia (Rom. XI, 6) ; quia merces redditur, non gratis, unde gratia nomen accepit, impenditur. Quis autem audeat dicere christianus aliquid habere boni sine gratia; quando Magister Gentium clamat, cuncta breviter in se dona concludens, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit; ut ostenderet, quia donum gratiae non ipse praecesserit, sed fuerit subsecutus: utque monstraret cooperatorem se esse gratiae subsequendo, Sed plus omnibus, inquit, illis laboravi; ac rursus, veritus ne de se praesumere videretur, adjunxit, non ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10) ? Non dixit, Ego et gratia Dei mecum; sed praeposuit gratiam praecedentem se, atque subjunxit. Quid autem haberi possit sine gratia, cum sit fides ipsa per gratiam, eodem apostolo nos docente, Misericordiam consecutus sum ut fidelis essem (Id. VII, 25) ? Nec aliud est misericordia divina quam gratia. Audiamus etiam quemadmodum informat Ecclesiam: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem: ut principium salutis et fidei a gratia coepisse dissereret; sicut secutus annectit, Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne quis extollatur (Ephes. II, 8, 9) . Idem ipse alibi generaliter et absolute pronuntiat, dicens: Quid enim habes quod non accepisti? aut si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ? Quis sufficiet singula recensere? Quibus evidenter apparet, non naturalis libertatis arbitrium gratiam promereri, sed potius per gratiam recipere, ut a servitute, quam peccando meruerat, misericorditer absolutum esset, hujus sacramenti redemptione ante mundi principium sempiterna providentia praeparati, sive nondum prolata lege, seu sub observatione legali, figuralibus signis atque sacrificiis omnium sanctorum virorum feminarumque sanctarum vetus origo mundata est, universisque justis per gratiae spiritum hoc de longe adorando mysterio salutis aeternae remedia contigerunt, cujus in Christo manifestata gentibus plenitudo, mundum purgat, et renovat, beatitudinisque perpetuae vere facit esse participes.
8. Quapropter nimis incusamus fratres et coepiscopos nostros, maxime per Piceni provincias Ecclesiam Domini gubernantes, qui non solum ineptissimi senis abjectaeque personae pravum non deterruere colloquium, verum et suo nutrivere consensu. Quis audiat, quis ferat, passos esse pontifices, ut cadaver nescio quod indignum, presbyterum sibi non acquiescentem audire, communione privaret ? Quomodo talis vel susceptus ab aliquo, vel patienter auditus est? Qui insuper leges dedit, libenter exceptus, ut servi Dei cum puellis sacris congregatione dedecorissima miscerentur. Nam cum spirituales animi, etiam cum desint ista consortia, imaginariis infestentur illecebris; 1771A quemadmodum alterni sexus intuitu, qui illicite nolentes non vehementius incitentur? Adhuc majus scelus accrescit, ut sub conspectu et praesentia sacerdotum, beatae memoriae Hieronymum atque Augustinum, ecclesiasticorum lumina magistrorum, musca moritura, sicut scriptum est, exterminans oleum suavitatis (Eccle. X, 1) , lacerare contenderet. Sed quid miremur Ecclesiarum praesules ista negligere, quos, sicut a multis audivimus, contra canones omnia gerere, et contra apostolicam disciplinam passim cuncta miscere, manifestum est; non servatis regulis ordinare, liciteque non solum monachos, sed etiam ministros Ecclesiae cum feminis ad peregrina migrantes remeare rursus, et ab aliis episcopis in militiam provehi clericalem? Quae cum singula toleranda non sint, quis sustineat tot et talia facinora perpetrari, quibus spectaculum Gentilibus, Judaeis, et haereticis non immerito praebentes, in ipsum (quod absit) tendere videatur religionis excidium? Digneque ista facientibus aptabitur illa sententia dicentis Apostoli: Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus (Rom. II, 24) .
9. Sufficiat igitur hactenus fuisse haec commissa, et ut placetur Deus humanis rebus, sollicitius divina curentur. Nusquam loci prorsus inveniatur praefatae pestis assertor, nec accessum prorsus Ecclesiae, vel usquam participationem catholicae communionis inveniat, qui haereticorum mavult subsequi nefaria professione consortium; et hi cum quibus antea probabitur noxium miscuisse colloquium, nisi resipiscunt, et ab ejus societate discedunt, ab ecclesiastico remoti servitio, devota ultione plectantur, qua caeteris cavendi ministretur exemplum; nullum adeat, nec usquam loqui damnatae olim blasphemiae jam sinantur. Discreta suis habitationibus virorum atque feminarum sicut sanctum propositum decet, exerceatur circumspecta devotio. Contra canonum constituta nullus ad ecclesiasticum permittatur officium: non ignoraturis provinciae uniuscujusque rectoribus, nec de praeteritis se veniam reperturos erroribus, si deinceps dissimulaverint vitare patefactos: nec excusationis de caetero relinquetur occasio, si post praecepta praesentia, quae per Romulum diaconum, cujus solertiam pro fide catholica et pro religione vigilantiam gratissime comprobamus, duximus destinanda, quisquis super his omnibus aut contemptor aut negligens deprehendetur antistes. Sicut enim ad Sedis apostolicae moderamina pertinet, cunctis sollicitudinem debitam ministrare congruenter Ecclesiis: ita necesse est ut in contumaces et desides traditam sibi divinitus non dissimulet potestatem. Dat. kalendis novembris, Albino, viro clarissimo, consule .