Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Pelagii Dogmata Sub Critoboli Nomine Proferuntur, Et Ab Attico Catholicorum Causam Agente Discutiuntur.
Ex Hieronymi dialogo contra Pelagianos primo
.
Atticus. Dic mihi, Critobole, verum est quod a te scriptum audio, «Posse hominem sine peccato esse, si velit, et facilia Dei esse praecepta?»
Critobolus. Verum, etc. Dixi, hominem posse absque peccato esse, si velit: non ut quidam maledici calumniantur, absque Dei gratia, quod etiam cogitare sacrilegium est; sed simpliciter posse, si velit, ut subaudiatur, cum Dei gratia, etc. Qui Dei tollit gratiam, errat: quin potius arbitrandus est impius; cum Dei nutu omnia gubernentur, et hoc quod sumus et habemus appetitum propriae voluntatis, Dei conditoris sit beneficium. Ut enim liberum possideamus arbitrium, et vel ad bonam vel ad malam partem declinemus propria voluntate, ejus est gratiae, qui nos ad imaginem et similitudinem sui tales condidit.
Att. Sed quaero, hoc ipsum quod Dei asseris gratiae, utrum ad conditionis referas beneficium, an in singulis rebus putes esse quas gerimus, etc.
Crit. A me utrumque dicitur, ut et Dei gratiae sit quod tales conditi sumus, et per singula opera illius adminiculo fulciamur?
Att. Male ergo sentiunt, qui per singulas res quas agimus, Dei auferunt adjutorium, etc.
Crit. Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adjutorio: ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, jejunare, flere, ridere, et caetera istiusmodi, nisi Deus juverit, non poterimus, etc. In quo igitur liberum habemus arbitrium, et Dei in nos gratia custoditur, si ne hoc quidem absque Deo possumus facere.
Att. Numquid sic donata est liberi arbitrii gratia, ut Dei per singula tollatur adminiculum?
Crit. Non tollitur Dei adjutorium, cum creaturae haec semel dati liberi arbitrii gratia conservetur . Si enim absque Deo, et nisi per singula ille me juverit, nihil possum agere; nec pro bonis me juste operibus coronabit, nec affliget pro malis, sed in utroque suum vel recipiet vel damnabit auxilium, etc. Quomodo in caeteris creaturis conditionis ordo servatur: sic concessa semel liberi arbitrii potestate, nostrae voluntati omnia derelicta sunt, etc.
Att. Dic mihi, si tibi videtur, hoc quod cum Dei adjutorio paulo ante dicebas, posse hominem non peccare, si velit, in perpetuum dicas, an ad tempus breve.
Crit. Ego hoc assero, qui potest uno die abstinere a peccato, posse et altero; qui duobus, posse et tribus; qui tribus, posse et triginta, atque hoc ordine posse trecentis, et tribus millibus, et quamdiucumque se voluerit observare .
Att. Quomodo cum velim et satis cupiam non peccare delinquo?
Crit. Quia voluntas imperfecta est. Si enim vere velles, vere utique non peccares.
Att. Ergo qui me arguis non vere cupere, sine peccato es, quia vere cupis?
Crit. Quasi ego de me dicam quem peccatorem esse confiteor, et non de paucis et raris, si qui voluerint non peccare.
Att. Quomodo igitur quod uterque volumus, uterque non possumus?
Crit. Quia plene non volumus.
1702 Att. Da ergo qui majorum nostrorum plene voluerint, et potuerint.
Crit. Hoc quidem non facile est ostendere. Neque enim quando dico, posse hominem sine peccato esse si velit, aliquos fuisse contendo: sed simpliciter, posse esse si velit. Aliud namque est esse posse, quod graece dicitur δύναμις, aliud est esse, quod ipsi appellant ἐνέργειαν. Possum esse medicus, sed interim non sum: possum esse faber, sed necdum didici. Quidquid igitur possum, licet necdum sim, tamen ero si voluero, etc. Oro te, hoc mihi respondeas: Possibilia Deus mandata dederit, an impossibilia? etc. Quando dicit ((Dominus)), Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) , ostendit, hominem, si voluerit et fecerit quae praecepta sunt, posse esse perfectum, etc. Nonne in his duobus testimoniis tibi imponetur silentium, in quibus Job et Zacharias Elisabethque laudantur? etc. Si ((Job)) verus Dei cultor est, et immaculatus ac sine crimine (Job I, 1) ; et ((Zacharias et Elisabeth)) qui ambulant in cunctis justificationibus Domini, justi sunt in conspectu ejus (Luc. I, 6) ; puto quod peccato careant, et nulla re indigeant, quae justitiam pertinet, etc. Quid respondebis ad illud exemplum quod ponit evangelista Joannes? Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. V, 18) , etc. Moyses loquitur ad populum: Perfecti estote in conspectu Domini Dei vestri (Deut. XVIII, 13) . Et Salvator ad Apostolos: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48) . Aut enim possibile est audientibus facere quod Moyses et Dominus praeceperunt; aut si impossibile, non est culpa eorum qui obedire non possunt, sed ejus qui impossibilia praecepit, etc. Neque ego hominem Deo comparo, sed aliis hominibus, quorum collatione, qui studium dederit, potest esse perfectus. Ac per hoc, quando dicitur, Homo potest esse sine peccato, si voluerit; juxta mensuram hominis, non juxta Dei dicitur majestatem, cujus comparatione nulla creatura potest esse perfecta.
Att. Et ego hoc sentio, nullam creaturam, secundum veram consummatamque justitiam, posse esse perfectam. Caeterum alium differre alio , et diversas esse in hominibus justitias, nihil dubium est, etc.
Crit. Et quomodo, Attice, ad perfectionem divinus sermo provocat?
Att. Hac ratione qua dixi, ut secundum vires nostras unusquisque quantum valuerit extendatur; si quo modo possit pervenire et comprehendere bravium supernae vocationis, etc. Quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et fragili carne circumdamur, imo mortali et corruptibili, beatos esse nos credimus, si in singulis virtutibus partibusque virtutum Deo subjecti sumus. Cum autem mortale hoc indutum fuerit immortalitate, etc. 6, tunc Deus erit omnia in omnibus; ut non sit tantum in Salomone sapientia, in David animi mansuetudo, in Elia et Phinees zelus, in Abraham fides, in Petro cui dictum est, Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 15) ? perfecta dilectio, in electionis Vase studium praedicandi, et in caeteris vel bina, vel terna; sed ut totus in cunctis sit, et omni virtutum choro sanctorum numerus glorietur, et sit Deus omnia in omnibus.
Crit. Nullus ergo sanctorum, quamdiu in isto corpusculo est, cunctas potest habere virtutes? etc. Et quomodo legimus, Qui unam habuerit, omnes habere virtutes?
Att. Participatione, non proprietate. Necesse est enim ut singuli excellant in quibusdam. Et tamen hoc quod legisse te dicis, ubi scriptum sit nescio.
Crit. Ignoras hanc philosophorum esse sententiam?
1703A Att. Sed non Apostolorum. Neque enim curae mihi est quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat.
Crit. Obsecro te, nonne Jacobus apostolus scribit, Qui in uno offenderit, esse omnium reum (Jacobi II, 10) ? etc. Esto, ut nullus sanctorum omnes virtutes habeat: hoc certe dabis, in eo quod potest facere, si fecerit, esse perfectum.
Att. Non tenes quid supra dixerim?
Crit. Quidnam illud est?
Att. Perfectum esse in eo quod fecit, et imperfectum in eo quod facere non potuit.
Crit. Sed sicut perfectus est in eo quod fecit, quia facere voluit: ita et in eo per quod imperfectus est, quia non fecit, perfectum esse potuisse, si facere voluisset, etc. Nimius es in una atque eadem quaestione, ut persuadere coneris, hominem universa simul habere non posse, quasi aut inviderit, aut non potuerit Deus praestare imagini et similitudini suae, ut in omnibus suo respondeat Creatori, etc.
Att. Nisi fallor, de possibilibus mandatis dilata responsio est. Pone igitur ut volueris.
Crit. Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia. Si possibilia, in nostra est potestate ea facere si volumus: si impossibilia, nec in hoc rei sumus, si non facimus quod implere non possumus. Ac per hoc, sive possibilia dedit Deus mandata, sive impossibilia, potest homo sine peccato esse, si velit, etc. Si non potest homo esse sine peccato, quomodo Judas scribit apostolus, Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos (Judae 24) ? etc. Non dico, hominem esse sine peccato, quod tibi forsitan impossibile videatur; sed posse esse, si velit. Aliud est enim esse, aliud posse. Esse quaerit exemplum, posse ostendit imperii veritatem, etc.
Att. Libet sententias tuas parumper discutere, ut intelligant sectatores tui, quam divinum in te mirentur ingenium. Dicis, «Sine peccato esse non posse, nisi qui scientiam legis habuerit:» per quod magnam partem Christianorum excludis a justitia; et qui praedicator es impeccantiae, omnes prope peccatores esse pronuntias, etc. Verum tu tantae es liberalitatis, ut favorem tibi apud Amazonas tuas concilies, ut in alio loco scripseris, «Scientiam legis etiam feminas habere debere:» cum Apostolus dicat, tacendum esse mulieribus in ecclesia (I Tim. II, 12) , etc. Nec sufficit tibi dedisse agmini tuo scientiam Scripturarum, nisi earum voce et canticis delecteris, Jungis enim et ponis in titulo, «Quod et feminae Deo psallere debeant.» Quis enim ignorat, psallendum esse feminis in cubiculis suis, et absque virorum frequentia et congregatione turbarum? etc. Addis praeterea, «Servum Dei nihil amarum de ore suo, sed semper quod dulce et suave est debere proferre.» Et quasi alius sit servus Dei, alius doctor et sacerdos Ecclesiae, oblitus prioris sententiae ponis in alio titulo , «Sacerdotem sive doctorem omnium actus speculari debere, et fiducialiter corripere peccantes; ne pro iisdem rationem reddat, et eorum sanguis de suis manibus requiratur.» Nec semel dixisse contentus, idipsum replicas et inculcas: «Sacerdotem sive doctorem nemini adulari debere, sed audenter omnes corripere, ne et se et eos qui eum audiunt perdat,» etc. Illud vero quod in alio ponis loco, «Omnes voluntate propria regi;» quis Christianorum possit audire? etc. Qua sententia temeritate aufers Dei omne praesidium: et quod in alio loco frustra conaris adjungere, «non absque Dei gratia,» quomodo sentire velis, ex hoc loco intelligitur, dum gratiam ejus non ad singula refers opera, sed ad conditionis ac 1704 legis et liberi arbitrii potestatem. Illud vero quod in consequenti ponis capitulo, «In die judicii iniquis et peccatoribus non parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos,» ferre quis possit, et interdicere te misericordiam Dei, et ante diem judicii de sententia judicis judicare, ut si voluerit iniquis et peccatoribus parcere, te praescribente non possit? Dicis enim: «Scriptum est in centesimo tertio Psalmo, Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint (Psal. CIII, 35) . Et in Isaia, Comburentur iniqui et peccatores simul, et qui reliquerunt Dominum consummabuntur» (Isai. I, 28) . Et non intelligis, comminationem Dei interdum sonare clementiam? Non enim dicit eos aeternis ignibus exurendos, sed a terra deficere et iniquos esse cessare, etc. Si autem Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et diabolo tribuit poenitentiam; quid ad nos, qui et diabolum et satellites ejus omnesque impios et praevaricatores dicimus perire perpetuo; et Christianos, si in peccato praeventi fuerint salvandos esse post poenas? Jungis praeterea duo capitula inter se discrepantia, quae si vera sunt, os aperire non poteris, «Sapientiam et intellectum Scripturarum, nisi qui didicerit, scire non posse:» Et iterum, «Scientiam legis non usurpare debere indoctum,» etc. Nec hoc sufficit: sed repente mutaris in Stoicum, et de Zenonis nobis tonas supercilio, «Christianum illius debere esse patientiae, ut si quis sua auferre voluerit, gratanter amittat,» etc. Adjungis, «Gloriam vestium et ornamentorum Deo esse contrariam.» Quae sunt, rogo, inimicitiae contra Deum, si tunicam habuero mundiorem? si episcopus, presbyter, diaconus, et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum candida veste processerint? etc. Audiamus et caetera. «Inimicos ut proximos diligendos:» statimque oppressus gravissimo lethargo ponis ac dicis, «Inimico nunquam esse credendum;» quod sibi esse contrarium, etiam me silente, perspicuum est: etc. Addis praeterea, «Regnum coelorum etiam in Testamento Veteri repromitti;» ponisque testimonia de apocryphis: cum perspicuum sit regnum coelorum primum in Evangelio praedicari per Joannem Baptistam, et Dominum Salvatorem, et Apostolos, etc. Tu autem nos Manichaeos vocas, quia legi Evangelium praeferentes, in illa umbram, in hoc veritatem esse dicamus, etc. Centesimus titulus est, «Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit» (de quo abunde dictum est): cumque se imitatorem, imo expletorem operis beati martyris Cypriani scribentis ad Quirinum esse fateatur, non intelligit in eo opere ei dixisse contraria. Ille enim in quinquagesimo quarto titulo tertii libri ponit, «Neminem sine sorde et sine peccato esse ,» etc. Tu e diverso asseris, «Posse hominem sine peccato esse,» etc. Atque ut hoc augeas, et magnitudinem tuae virtutis ostendas, quo scilicet de bono conscientiae thesauro eructuare credaris, ponis in titulo , «Ne leviter quidem esse peccandum.» Et quid sic hoc «leviter,» ne forte in opere te aliquis dixisse aestimaret, annectis, «Malum nec cogitandum.» Neque illius sententiae recordaris, Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14.) Cum Ecclesia etiam ea quae per ignorantiam delinquimus, et sola cogitatione peccamus, 1705 delicta esse fateatur, in tantum ut hostias pro errore jubeat offerri, etc.
Crit. Obsecro te, nonne legisti, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) ? Non ergo solus aspectus et incentiva vitiorum reputantur in peccatum; sed et quibus tribuimus assensum. Aut enim vitare possumus malam cogitationem, et consequenter possumus carere peccato: aut si vitare non possumus, non reputatur in peccatum quod caveri non potest.
Ex dialogo Hieronymi contra Pelagianos secundo.
Critobolus. Multa quidem de Scripturis sanctis memoriter copioseque dixisti, etc. Sed quid ad rem? His enim cunctis testimoniis videris hominum accusare naturam, ac per hoc invidiam referre ad Deum, si tales homines condidit, ut oblivione et ignorantia et peccato carere non possint. Ex quo perspicuum est, hominem posse, si voluerit, non peccare. Id enim fecit, quod vitare non potuit. Ubi autem aufertur possibilitas, aufertur et vitium. Nemo enim in eo condemnatur, quod facere non potuit, etc. Da testimonium novi Instrumenti ubi error et ignorantia et impossibilitas mandati teneatur in crimine.
Atticus. Vas electionis perspicue loquitur? Consentio enim legi Dei juxta interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
Crit. Protulisti testimonium quod pro me facit. Liberati ergo de corpore hujus mortis per gratiam Domini nostri Jesu Christi, nequaquam ultra peccare debemus.
Att. Liberati quidem sumus Baptismo Salvatoris : sed mihi edissere quare dixerit, Video aliam legem in membris meis, etc. Audi eumdem apostolum apertissime praedicantem: Quod enim operor non cognosco: non enim quod volo, hoc operor; sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 22-25, 15) , etc.
Crit. Miror te hominem prudentem sic intelligere Apostolum, ut eum ex persona sua, et non ex aliorum haec dicere sentias, etc. Ergo non ex sua persona haec dicit, sed ex persona generis humani, quae vitiis subjacet ob carnis fragilitatem, etc., ex persona peccatoris.
Att. Et quis tibi hoc concedet, ut ex persona peccatoris haec loquatur Apostolus? etc.
Crit. Saltem hoc mihi concedes, justos in Scripturis plurimos appellari.
Att. Non solum plurimos, sed et innumerabiles.
Crit. Si innumerabiles justi sunt, et hoc negari non potest; quid mali locutus sum, posse hominem sine peccato esse si velit? etc.
Att. Justos esse concedo; sine omni autem omnino peccato, non assentior. Etenim absque vitio, quod graece dicitur κακία, hominem posse esse aio: ἀναμάρτητον, id est, sine peccato esse nego. Id enim soli Deo competit , omnisque creatura peccato subjacet, et indiget misericordia Dei, Scriptura dicente, Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII, 5) , etc. Ridiculam illam expositionem Demosthenis vestri, «non dixisse Job, Quis erit mundus a peccato? sed, Quis mundus a sorde» (Job XIV, 4, sec. LXX) ? praetereo: qua probare conatur, «sordes pannorum significari in infantia, non vitia peccatorum.» Aut certe si non sic intelligit, dicite vos quid sentiat. Tam enim involutus dictor est, et nimio verborum squalore coopertus, ut suspicionem magis quam intelligentiam lectori praebeat, etc. Responde, quaeso, ubi sunt facilia mandata? Nolite, inquit, esse solliciti 1706 de crastino, etc. (Matth. VI, 34) . Vos de crastino non cogitatis, et instar avium praesentibus contenti estis? quorum epistolae biblinae volitant trans flumina Aethiopiae, ut inter simias et pavos nova de Ophir Salomoni dona mittantur, etc. Jesus filius Josedech, quod interpretatur Justus Domini, sacerdos magnus, indutus describitur vestibus sordidis, etc.; diciturque ad eum post pugnam atque victoriam, Auferte vestimenta sordida ab eo; et, Ecce abstuli a te iniquitatem tuam (Zach. III, 3, 4) . Et haeres Joviniani loquitur: «Sine omni omnino peccato sum, sordida vestimenta non habeo, proprio regor arbitrio, major Apostolo sum. Ille facit quod non vult, et quod vult non facit: ego facio quod volo, et quod nolo non facio. Praeparata sunt mihi regna coelorum: imo ipse ea mihi meis virtutibus praeparavi. In quo Adam tenetur obnoxius, et alii qui reos se putant in similitudinem praevaricationis Adae, ego solus cum mea caterva non teneor. Alii clausis cellulis et feminas non videntes, quia miseri sunt et verba mea non audiunt, torquentur desideriis: ego etiamsi mulierum valler agminibus, nullam habeo concupiscentiam. De me enim dictum est, Lapides sancti volvuntur super terram (Id. IX, 16, sec. LXX) . Et idcirco non sentio, quia liberi arbitrii potestate Christi tropaea circumfero,» etc. Illud autem quod Daniel in oratione sua loquitur, Peccavimus, inique egimus, injuste gessimus, et recessimus a mandatis et justitiis tuis, et caetera istiusmodi, soletis dicere, «quod et Daniel et omnes prophetae, non pro se qui sancti erant, sed ex persona populi sint locuti.» Adversus quam opinionem ipse respondebit et dicet, Cum adhuc orarem, et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel (Dan. IX, 5, 20) , etc. Quaeris «ubi Abel, ubi Enoch, ubi Jesus filius Nave, ubi Elisaeus caeterique sanctorum peccaverint.» Non necesse est nodum in scirpo quaerere: utinam possem et manifesta reticere peccata, etc.
Ex dialogo ejusdem tertio.
Critobolus. Certe hoc fateberis, eos qui Christi Baptisma consecuti sunt, non habere peccatum: et si absque peccato sunt, justos esse: cumque semel justi fuerint, si egerint sollicite, posse in sempiternum justitiam custodire, ac per hoc omne vitare peccatum.
Atticus. Non erubescis, explosam atque damnatam Joviniani sententiam loqui? Et ille enim bis testimoniis tuisque nititur argumentis: imo tu illius inventa sectaris, in Oriente docere desiderans, quae olim Romae, et dudum in Africa condemnata sunt, etc.
Crit. Frustra ergo dantur praecepta, si ea implere non possumus, etc. Argumentare ut libet, nunquam mihi liberum extorquebis arbitrium, quod semel concessit Deus; nec valebis auferre, quod mihi tribuit posse si voluero, etc. Omnis disputatio tua illuc delabitur, ut naturam accuses, et culpam referas ad Deum, qui talem condidit, etc. Hoc doleo, cur viri ecclesiastici, et qui magistrorum sibi usurpant vocabulum, tollant liberum arbitrium, quo sublato Manichaei secta construitur, etc.
Att. Hoc longa disputatione conclusum est, ut gratia sua Dominus, qua nobis liberum concessit arbitrium, in singulis operibus juvet atque sustentet, etc.
Crit. Ergo si non fecimus quod praecepit, aut voluit nos adjuvare Deus, aut noluit. Si voluit et adjuvit, et tamen fecimus quod noluimus, non nos, sed ille superatus est. Sin autem noluit adjuvare, non est culpa ejus qui voluit facere, sed illius qui adjuvare potuit, et noluit facere.
Att. Non intelligis dilemma tuum in grande blasphemiarum decidere barathrum, ut ex utraque parte aut invalidus sit Deus aut invidus, et non tantum ei laudis sit quod bonorum auctor est et adjutor, quantum vituperationis quod mala non coercuit? etc.
Crit. Tota argumentatio tua huc tendit, ut quod 1707 Graeci dicunt αὐτεξούσιον, et nos liberum appellamus arbitrium, vocabulo tribuas, re auferas. Tu enim auctorem peccatorum facis Deum, dum asseris nihil hominem per se posse facere, sed adminiculo Dei, cui imputetur omne quod facimus, etc.
Att. Hoc modo etiamsi ipse non adjuvat, tamen juxta te auctor erit malorum; quia potuit prohibere, et non prohibuit, etc.
Crit. Apparet disputationem tuam non ex fontibus veritatis et christiana simplicitate, sed ex philosophorum minutiis et arte descendere.
Att. Vis igitur me Scripturarum uti rursum testimoniis? Et quomodo jactant discipuli tui, nullum argumentationi tuae posse et problematibus respondere? etc.
Crit. Esto, ut nullus potuerit omne vitare peccatum in pueritia, adolescentia, juventute: numquid negare potes plurimos justos et sanctos viros post vitia omni se ad virtutes animo contulisse, et per has caruisse peccato? etc. Et quare in Scripturis sanctis ad perfectam justitiam provocamur? etc.
Att. Si immaculatus est ille atque perfectus qui adhuc ambulat in via et graditur in lege, quid plus habebit ille qui ad terminum viae legisque pervenerit? etc. Audire meremini cum Corinthiis: Jam perfecti estis, jam divites facti estis, etc. De hoc superbiae tumore et illa orandi prorumpit audacia, qua scribens ad viduam quomodo sancti debeant orare pronuntias. «Ille enim,» inquis, «ad Deum merito extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere, Tu enim nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude et injuria et rapina, quas ad te expando manus; quam justa, quam immaculata labia et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo.» Christiani haec est, an Pharisaei superbientis oratio? etc. Eidem adulans viduae non erubescis dicere, pietatem quae nusquam reperiatur in terra, et veritatem quae ubique peregrina sit, in illa potissimum commorari, etc. Laudasque eam Dei vocibus, et dicis: «O te felicem nimium, o beatam, si justitia quae esse jam nonnisi in coelo creditur apud te solam inveniatur in terris!» Docere est hoc, an occidere? etc. Quae duo capitula orationis et laudis, soles cum tuis jurare discipulis, non esse tua: cum perspicue in eis stili tui splendor eluceat, et tanta sit venustas eloquii Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae secreto doces, mittisque venalia, publice non audeas profiteri. O te felicem, cujus praeter discipulos nemo describit libros, ut quidquid videris displicere, non tuum, sed alienum esse contendas! Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem sermonis tui possit imitari? etc.
Crit. Oro te, quid infantuli peccaverunt? Nec conscientia eis delicti imputari potest, nec ignorantia; qui juxta Jonam prophetam, manum dexteram nesciunt et sinistram (Jonae IV, 11) . Peccare non possunt, et possunt perire? Genua labant, vagitus verba non explicant, balbutiens lingua videtur, et aeterni cruciatus miseris praeparantur!
Att. Nimium disertus esse coepisti, ut non dicam eloquens, postquam discipuli tui versi sunt in magistros, etc. Noli igitur mihi oratorum et non tuis floribus ludere, etc.
Crit. Concede mihi, saltem eos esse absque peccato, qui peccare non possunt.
Att. Concedam, si in Christo fuerint baptizati, etc.
Crit. Cogis me ut ad invidiosum illud veniam, et dicam tibi, Quid enim peccaverunt? ut statim in me populorum lapides conjicias, et quem viribus non potes, voluntate interficias, etc. Si nos scitis haereticos, cur non accusatis?
Att. Quia Apostolus me docet, haereticum post unam et secundam correptionem devitare (Tit. III, 10) , non accusare, etc.
Crit. Dic, quaeso, et me omni libera quaestione, quare infantuli baptizentur.
Att. Ut eis peccata in Baptismate dimittantur, etc. Scripsit dudum vir sanctus et eloquens episcopus 1708 Augustinus ad Marcellinum, qui postea sub invidia tyrannidis Heraclianae ab haereticis innocens caesus est, duos libros de infantibus baptizandis contra haeresem vestram, per quam vultis asserere, «Baptizari infantes, non in remissionem peccatorum, sed in regna coelorum; juxta illud quod scriptum est in Evangelio, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regna coelorum.» Tertium quoque ad eumdem Marcellinum, contra eos qui dicunt (id est vos), «Posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia .» Et quartum nuper ad Hilarium contra doctrinam tuam multa perversa fingentem. Alios quoque specialiter tuo nomine cudere dicitur, qui nondum in nostras venere manus. Unde supersedendum huic labori censeo, ne dicatur mihi illud Horatii, «In silvam ne ligna feras» (Satirarum libro 1, sat. 10, vers. 34) . Aut enim eadem diceremus ex superfluo: aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio occupata sunt meliora.