IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Sed contra hoc. Hic Doctor arguit probando, quod si existentia permanens dum manet, mensuratur aevo, quod etiam quodlibet permanens mensurabitur aevo, et sic qualitas et quantitas, et hujuscemodi, dum actu permanent in esse quieto mensurantur aevo. Sed hoc videtur inconveniens propter duo. Primo, quia secundum Philosophum 4. Phys. text. com. 118. quies mensuratur tempore. Secundo, quia generationes et corruptiones omnium generabilium et corruptibilium mensurantur instanti temporis, cujus autem primum esse mensuratur instanti temporis ejus esse permanens mensuratur tempore.
(b) Ad primum dico. Hic Doctor primo declarat aliqua. Secundo solvit primam rationem. Primo ergo dicit, quod fluxus alicujus formae, puta quando acquiritur calor ut decem, mensuratur de necessitate tempore, dum successive acquiritur, nam fluxus ille est quaedam successio prioris et posterioris ; et talis successio dicitur motus formaliter, et motus proprie mensuratur tempore, et forma secundum quam est fluxus, ut puta, calor, qui continue acquiritur, dicitur forma, secundum quam est talis successio, et talis forma ut est sub tali actu vel successione dicitur actu motus et forma, secundum quam potest esse talis successio vel fluxus, non quod actu sit fluxus, puta ipse calor ut decem actu permanens, dicitur actu quies, quia nata acquiri per motum.
. Declaro tamen istam litteram : primo fluxus formae, talis fluxus est successio formaliter secundum prius et posterius, ita quod unum succedit alteri, et talis successio formaliter dicitur formaliter motus, qui essentialiter, sive per se, mensuratur tempore, ut supra expositum est in praesent. dist. 2. Secundo, forma secundum quam est actualiter fluxus, ut calor, ut decem, pro quanto aquiritur successive, prout una pars actu acquiritur post aliam, talis calor dicitur forma, secundum quam actu fluxus formae, vel successio formaliter, Tertio, forma secundum quam potest esse fluxus vel successio, et est omnis forma, quae est partibiliter acquisibilis, ut quantitas et qualitas corporalis, et licet habeat aliquando esse permanens, tamen sibi non repugnat acquiri partibiliter, cum sit divisibilis in plures partes. Hoc secundum et tertium est eadem forma, licet secundum diversam dispositionem accepta, nam secundum quod est forma, secundum quam est actu fluxus formae dicitur motus actu, sed secundum quod est actu accepta et habet esse permanens dicitur quies actu. Forte tamen forma secundo modo non dicitur motus formaliter, cum talis motus sit formaliter successio, qua una pars dicitur alteri succedere, sed erit motus materialiter, pro quanto est id secundum quod actu sit successio, et similiter forma.
Tertio,non erit quies formaliter, cumquies formaliter opponatur motui formaliter, sed poterit dici quies quasi materialiter, quia est forma, in qua nata est fundari quies, Quarto, est permanens, in quo non est natus esse fluxus partium, tamen necessario habet formam consequentem, in qua natus est esse fluxus. Istud quartum, forma substantialis corporalis, tenendum secundum aliquos, quod indivisibiliter acquiratur, in qua tamen est subjective forma, in qua natus est fluxus, puta quantitas vel qualitas corporalis. Hoc quartum non mensuratur tempore per se, nec per se secundum ipsum proprie est quies, cum non sit natum moveri, quiescit tamen per accidens, quia quies est secundum aliquam formam necessario consequentem ipsum, quae, supple forma, nata est acquiri per motum, et per consequens nata est proprie quiescere. Quinto est illud in quo non potest esse fluxus, nec in aliquo consequente ipsum naturaliter, ut sunt substantiae separatae et abstractae. Et hoc quintum omnino invariabiliter manet dum manet, et ideo nullo modo mensuratur tempore, nec secundum partem ejus, nec per accidens, cum in eo non sit aliquid natum partibffiter et successive acquiri ; tale vero mensuratur aevo, et etiam illa quae in eo subjectantur, cum sint omnino invariabilia dum manent,
cujusmodi sunt intellectiones et volitiones, ut supra patuit.
(c) De ista forma potest dici, etc. Dicit Doctor quod loquendo do forma secundo et tertio modo, id est, secundum quam actu est fluxus formae, et secundum quam potest esse fluxus formae, talis forma mensuratur tempore, quia licet ipsa forma tertio modo sumpta actu non habeat esse variatum, habet tamen esse variabile, et ideo non mensuratur aevo, quia aevum requirit in suo mensurato esse invariabile, cui repugnat successio partis post partem.
(d) Si tamen aliquis vellet concedere calorem. Sententia hujus litterae est, quod quamvis quies ipsius caloris mensuretur tempore, non tamen existentia caloris mensuratur tempore, sed aevo, nam quies ex hoc dicitur mensurari tempore, quia opponitur formaliter motui, qui per se mensuratur tempore. Sicut ergo motus unius horae mensuratur tanto tempore, ita quies opposita tanto tempore mensuratur, quia si talis motus calori non inesset per tantum tempus, et natus esset in esse, quies sibi opposita actu inesset per illud tempus, patet, quia quies formaliter non est nisi privatio alicujus successionis partis post partem, ut vult Philosophus quinto Physic. text. com. 52. et 53. ubi tractat de contrarietate motus et quietis, quod quies est privatio motus. Et addit Doctor quod licet Aristoteles dicat, quod quies non mensuretur nisi per accidens, potest tamen dici hoc modo, quod mensuratur per se, eo modo quo scilicet privatio mensuratur per se, quia hoc convenit privationi per se, quod convenit ei inquantum est talis natura ; hoc autem quod ipsa sit tanta vel tanta, convenit ei inquantum est tanti vel tanti positivi, quod scilicet tanto vel tanto tempore natum est acquiri, et per consequens tanto vel tanto motu. Et parum infra : Concedendum est inquit substantias generabiles et corruptibiles per se mensurari aevo, licet per accidens, hoc est secundum quantitatem naturalem consequentem eas mensurarentur tempore.
(e) Et tunc ad secundam instantiam, etc. Hanc litteram declaro, cum dicit quod accipiendo istarum substantiarum mutationem, sccundum quod loquitur Philosophus de ea in illa est indivisibilis, id est, quod mutatio substantiae est indivisibilis. Sequitur: tale vel est mutatio, vel indivisibile. Pro clariori cognitione pono exemplum : ignis cum agit in lignum, primo expellit dispositiones contrarias, puta frigiditatem et humiditatem, et inducit per motum, puta caliditatem et siccitatem facientes pro generatione ignis, ultimus gradus caliditatis, cum sit indivisibilis, indivisibiliter acquiritur, et tale indivisibile terminat motum, sive successionem ; forma ergo ignis qui acquiritur, in instanti concomitatur ipsum ultimum gradum caloris. Et hoc est quod dicit: tale vel est mutatio, vel indivisibile, id est, talis forma substantialis, vel acquiritur per mutationem vel est indivisibilis necessario concomitans indivisibile, scilicet ultimum gradum caloris terminantem motum. Sequitur in textu: ita quod mutari est aliter se habere nunc quam prius. Notat hic Doctor rationem propriae mutationis, et dicit, aliter se habere nunc accipitur pro indivisibili, et quam prius pro divisibili, id est, cum dicimus quod subjectum mutatur, puta ut non calido ad calidum, aut tunc illud subjectum dicitur mutari proprie, quia nunc aliter se habet, scilicet quando est sub ultimo gradu caloris, quia tunc ultimum gradum indivisibiliter habet, et totum calorem in esse quieto et permanenti ; et cum dicit quam prius, nam prius illud subjectum erat sub continuo fluxu, quia continue acquirebatur calor in ipso, ideo quando habet ultimum gradum caloris, aliter nunc se habet quam prius se habuit. Sequitur: Primum igitur esse formae per se terminans fluxum, id est, quod ultimus gradus caloris, qui per se terminat illum motum (ut dixi supra) mensuratur instanti. Sequitur : et ad illud proprie est mutatio, patet per definitionem mutationis prius dictam, quia subjectum existens nunc sub tali gradu, proprie mutatur, quia aliter se habet nunc quam prius se habuerit.
Sequitur : si ad primum esse formae, (id est, quod quando subjectum, puta, materia ipsius ligni, est sub forma substantiali ignis, quae forma non terminat per se fluxum sive motum, patet, quia ipsa acquiritur subito et indivisibiliter per se primo) se habet subjectum non mutatur, quia ut est sub tali forma non aliter se habet nunc quam prius se habuit, eo modo quo exposui de subjecto propriae mutationis. Sequitur : sed quasi secundario, inquantum illud primum, id est, quod illa forma substantialis potest dici mutatio secundario, quia concomitatur formam accidentalem, cujus ultimum esse est proprie mutatio, et hoc modo subjectum respectu formae substantialis potest dici mutari, quia in ipso forma substantialis concomitatur mutationem primo et per se, puta accidentis facientis pro generatione talis formae substantialis.
(f) Concedo igitur, etc. Vult dicere quod primum esse formae substantialis in se absolute non mensuratur instanti temporis, sed tantum dicitur mensurari instanti temporis quodammodo denominatione extrinseca, supple inquantum concomitatur ultimum esse formae accidentalis requisitae ad hanc generationem formae substantialis; et quia tale ultimum esse
mensuratur instanti temporis, ideo dicitur quod primum esse formae substantialis mensuratur instanti temporis.
(g) Et ex hoc patet argumentum, quod posset fieri de successione in aevo. Dicit Doctor, quod non omnis forma secundum quam est variatio vel mutatio, mensuratur tempore vel instanti temporis, ut patet de intellectione, nam intellectus transiit de privatione illius intellectionis ad illam, et sic dicitur mutatio, non tamen mensuratur instanti temporis, ut patet supra de intellectione Angeli. Sed sola ista mutatio mensuratur instanti temporis secundum quam mutabile aliter se habuit successive, quam nunc se habet indivisibiliter, ut declaravi supra de mutari proprie dicto. Vult ergo dicere Doctor, quod licet aliqua forma acquiratur post non esse ipsius, et sic subjectum ejus transeat de non esse illius formae ad esse, quia tamen illa forma non acquiritur successive et partibiliter, sed tota simul, ideo non mensuratur tempore, nec instanti temporis, sola vero illa forma, quae acquiritur partibiliter mensuratur tempore, esse vero illius ultimum mensuratur instanti temporis. Sequitur : hoc est, cujus termino ad quem indivisibiliter habito necessario praesupponitur terminus a quo divisibiliter et in termino habitus est indivisibiliter. Exemplum, nam calor ut octo sic se habet, quod ultimus gradus, ad quem terminatur totus motus caloris, dicitur terminus ad quem, et totus calor qui praecedit ipsum terminum ad quem, qui semper est sub motu, dicitur terminus a quo; et merito dicitur quod subjectum respectu caloris ut octo, habito ultimo gradu se habet aliter, supple in termino ad quem quam se haberet in successionem caloris sive in termino a quo. Sequitur : et in termino habitus est indivisibiliter, id est, quod calor ut octo, ut est in ultimo gradu, dicitur indivisibiliter, quia ille gradus ultimus acquiritur indivisibiliter. Sequitur :. et hoc vel secundum quem fuit motus mensuratus tempore, id est, quod illa forma secundum quam motus mensuratur tempore, terminus illius formae instanti temporis, ut exemplificavi prius de calore.
(h) Ad primum argumentum principale. Responsio stat in hoc, nam Avicenna voluit quod operatio intrinseca Intelligentiae sit intellectio et volitio, et sic eadem substantia cum ipsa. Hoc idem voluit A-ristoteles 3. de Anima, vel saltem imponitur ei. Et cum dicitur in argumento : operatio cujus substantia mensuratur aeternitate, vel aevo, ipsa mensuratur tempore, si intelligat de operatione intrinseca, non tenetur: si de extrinseca (ut ipse potius) posset concedi, quae operatio extrinseca est movere coelum, qui motus mensuratur tempore; sed quaestio tantum intelligitur de operatione intrinseca.
(i) Ad secundum. Responsio est clara ex dictis supra. Concedit enim quod intellectio Angeli potest durare, et tamen mensurari aevo, quod potest correspondere tempori nostro. Potest etiam aliqua intellectio correspondere tantum instanti temporis nostri,et alia immediate sequens correspondere tempore immediato, ut supra dictum est,
Sed quidam novus expositor primae partis S. Thomae, q. 10. art. 5. dicit quod solutiones quas facit Doctor, tenendo quod potest esse successio in mensura aliqua, puta in aevo, absque novitate et successione in mensurato, non evacuant rationes praedictas ; et improbat specialiter exemplum Doctoris, qui sic dicit: Si poneretur caro non habens partem et partem sub quantitate, tunc in mensura essent paries, et non in eo cujus essent, et sic in proposito esse Angeli est absque innovatione, et
tamen mensura est successiva. Unde ad rationem factam directe contra, respondet, negando in sententia, quod transmutabilitas mensurati, sit ut praecise causa successionis in mensura.
Sed contra hoc responsio facile convincitur falsa, tum ad hominem, tum simpliciter. Ad hominem quidem, quia si successio in mensura stat cum mutatione et immutatione partis subjecti seu mensurati, ergo arguere a successione mensurae ad transmutationem subjecti non valet, sed est sophisma consequentis. Sed ipse Scotus ibidem fatetur, quod ille processus est bonus, et ab effectu ad causam, ergo, etc. Et confirmatur, quia Aristoteles usus est illo, nec processus litterae est alius ab illo; si enim successio est in mensura, dicimus ergo in mensurato, quia variatio mensurati est causa successionis in mensura. Mirum valde est de hoc homine, cum eamdemmet rationem, quam Aristoteles approbat, Thomas improbat, et propterea necesse est, ut aut approbationem aut improbationem propriam neget. Simpliciter autem, quoniam indivisibile impossibile est quod certificetur ex propriis per divisibile ; ergo impossibile quod mensuretur per illud, et tenet sequela, quia mensura est certificatio mensurati, antecedens vero patet in exemplo suo, nunquam enim sciretur quanta esset caro indivisibilis per quantitatem divisibilem, si ejus esset. Unde de facto per quantitatem specierum in Eucharistia non mensuratur corpus Christi, quia non est sub ea divisibiliter, et idem est judicium in quantitate durationis, si enim ipsa est extensa, nunquam mensurabitur indivisibili et inextenso secundum durationem. Quomodo enim scietur, si illius duratio naturalis etiam fingi non potest? oportet igitur mensurae extensae respondere mensuratum extensum, et indivisibili indivisibile, ut littera ex Aristotele deduxit.
In responsione ad primum adverte quod Scotus arguit contra quatuor propositiones. Prima est affirmativa : Operationes Angeli mensurantur tempore. Secunda est negativa, virtualiter inclusa in praecedenti: Operationes non mensurantur aevo. Tertia est affirmativa: Visio beata in Angelis mensuratur aeternitate participata. Et hae omnes habentur in hac responsione ad primum, ut patet in littera. Quarta vero etiam affirmativa est: Esse rerum generabilium mensuratur tempore ; hoc enim in responsione ad ultimum articuli praecedentis, et in corpore hujusmodi posita est, cum dictum est, quod tam id quod in transmutatione consistit, id est, motus quam id quod mutationi subjicitur, quod experimur esse nostrum esse substantiale, mensuratur tempore. Arguit ergo primo in secundo sent. d. 2. q. 4. contra secundam propositionem, probando illius contradictoriam, quam tenet ut veram, scilicet operationes Angeli mensurantur aevo tripliciter. Primo sic: esse et operatio Angeli habent uniformem modum manendi dum manent: ergo habent mensuram ejusdem rationis. Antecedens patet, quia utrumque est indivisibile, et tamen defectibile. Probatur, quia mensurae proportionantur diversis modis manendi, ut patet de successivis et permanentibus. Secundo sic: actus beatificus mensuratur aevo, ut per Augustinum patet, de fide ad Petrum c. 18. ergo, etc. Tertio, operatio Angeli non mensuratur aeternitate, nec tempore: ergo aevo.
Ad evidentiam hujus difficultatis adverte, quod Scotus ibidem tres mensuras durationis ponit, tempus, aevum et aeternitatem, ita quod tempus rem successivam, aevum permanentem, defectibilem tamen, aeternitas autem rem omnino indefectibilem mensuret. Et propterea tenet esse substantiale rerum, ad quas impossibile est esse motum et operationes Angelicas, etc. secundum se mensurari aevo ; et tota radix ejus est illa maxima: Quaecumque uniformem habent modum manendi, dum manent habent modum manendi, dum manent habent mensuram ejusdem rationis. In praesenti autem littera distinguuntur mensurae durationis penes mutabilitatem et immutabilitatem rerum. Et vere sic est, quoniam mensura durationis est certificativa naturalis durationis rei secundum se, alioquin frustra esset ; naturalis autem duratio rei ex mutabilitate aut immutabilitate nascitur. Loquor de mutabili vel immutabili proprie, id est, ex intrinseco, quoniam ex tali mutabilitate tantum pendet naturalis duratio rei ; nihil enim refert ad naturalem durationem rei, an in alio sit potentia destructiva ejus, an non ; sed solum an in ipsa sit, unde posset deficere, an non ; et in hoc erravit manifeste Scotus dicens: nec aliquando non esse, nec posse non esse per propriam potentiam, variat mensuram rei, et fundamentum ejus est valde debile, scilicet quia si Angelus annihilandus esset, nihilominus mensuraretur aevo. Liquet enim, quod naturaliter non fore aliquando, et similiter posse naturaliter non esse, variant naturam rei, quia corruptibile et incorruptibile, ut dicitur decimo Metaphys. sunt substantia, aut in substantia, variant, inquam, naturam generice, adeo ut nihil sit eis univocum ; ergo nec propria mensura est eadem. Et ex hoc provenit, quod annihilandus Angelus mensuratur aevo, quia scilicet annihilatio non provenit ex natura ejus, sed ab extraneo, ipse enim
quantum est de se semper esset ; dicimus ergo rem omnino immutabilem aeternitate, immutabilem autem simpliciter, et mutabilem secundum quid aevum, mutabilem autem simpliciter tempore. Et propterea cum Angelus sit immutabilis substantialiter, mutabilis tamen accidentaliter, aevo mensuratur ; operationes vero ejus naturales, quia naturaliter sunt mutabiles, aevo mensurari nequeunt, aevo namque mensuratum aeviternum est: aeviternum autem naturaliter perpetuum est, nullum autem naturaliter mutabile, est naturaliter perpetuum.
Ad fundamentum autem Scoti, distinguenda est primo propositio illa, quoniam si sit in sensu composito est falsissima, quoniam ut dicitur primo Periherm. Unumquodque necesse est esse dum est. Et sic omnia manentia dum manent habent uniformem modum essendi, quia sunt necessario, et tamen non habent eamdem mensuram. Nec ad hunc sensum arguens facit illam, sed absolute seu in sensu diviso, et tunc dicitur, quod modus manendi est multipliciter distinguibilis, scilicet vel penes necessarium et possibile, vel penes permanens et successivum ; vel penes defectibile et indefectibile ; et quocumque modo sumatur, semper est falsa, quoniam nec omne necessarium convenit in mensura, sed alia est mensura necessarii omnino ut Dei, et alia necessarii simpliciter, possibilis autem secundum quid, ut reliqua sunt incorruptibilia, et similiter omnia possibilia non mensurantur una mensura, quoniam quaedam tempore continuo, et quaedam tempore discreto, ut dicetur. Similiter non omne permanens convenit in mensura, ut patet de superioribus et inferioribus, nec omnia successiva, quoniam alia est mensura successivorum successione continua, et alia succedentium successione discreta, ut dicetur. De defectibili autem et indefectibili, jam patet defectibilitatem non esse modum rei, ut ab eis sumitur, sed dicere potentiam extraneam, et propterea non est ad propositum, et esset nihilominus falsa ex eo quod non omne defectibile unica mensura certificatur. Ex his autem simplicibus patet responsio ad modos compositos, puta permanetis, defectibile, et similes. Ad formam ergo propositionis dicendum est, quod habere uniformem modum manendi intrinsecum rei, ut per se respicientem talem durationem rei, est ratio uniformis, sive ejusdem mensurae durationis, et non absolute uniformem modum manendi, et ideo falsum est antecedens illius consequentiae, et jam exclusa est ejus probatio.
Ad secundum, negatur antecedens, ut patet in littera. Nec est verum, quod Augustinus dicat illud, nisi in sensu inferius manifestando, accipiendo scilicet aevum pro aeternitate participata.
Ad tertium, negatur antecedens pro secunda parte, quia operatio Angeli mensuratur nunc temporis, non continui, sed discreti.
Contra secundam propositionem, scilicet, operationes Angeli mensurantur tempore. Arguit Scotus ibidem. Sed quoniam argumenta sua militant contra tenentes eas mensurari tempore discreto, quod sit species Quantitatis, et haec propositio non est sancti Thomae, quoniam apud nos tempus discretum nihil aliud est, quam numerus prioris et posterioris in motu discreto, qui nihil aliud est quam successio operationis spiritualis ad aliam operationem spiritualem, quales sunt duae intellectiones sine phantasmatum vitio. Numerus autem de Praedicamento Quantitatis sequitur divisionem continui, oportet ut tempus hoc sit numerus transcendens, compositus ex unitatibus transcendentibus, quia inquantum sic, est unum tantum ex Scoto, motivum afferendum censui, scilicet quia ponuntar multa tempora sine necessitate. Oportet etiam multiplicari tempora, non solum in pluribus, sed in eodem respectu actus, intellectus et voluntatis, etc. haec autem videntur inconvenientia ; igitur.
Ad hoc breviter dicitur, quod necessitas magna est multiplicandi tempus in continuum et discretum, propter spirituales, coperationes substantiarum spiritualium, carerent enim aliter proportionatis mensuris. Illae enim cum sint immediate sibi invicem succedentes et instantaneae secundum se, quia quaelibet est tota simul elevantur manifeste supra tempus continuum, et ejus instantia, ad aevi autem excellentiam non attingunt, quia corruptibiles naturaliter sunt. Oportet ergo, aut sine propria mensura remaneant tam nobilia entia aut tempus discretum ponere, cujus instantibus operationes ipse in se mensurantur ; haec enim sunt ipse motus spiritualis Angelorum, cujus numerus est tempus, per quod dicit Augustinus movere Deum spiritualem creaturam. Multiplicatio autem temporis discreti in pluribus Angelis, aut in eodem, judicio meo, non est necessaria nisi materialiter, quemadmodum etiam continuum, quo nostra mensurantur, materialiter multiplicatur in omnibus mobilibus, et aevum in omnibus aeviternis. Consonum namque rationi videtur, ut sicut omnia aeviterna simplicissimo aevo mensurantur, quod solum est unum formaliter, ita omnis operatio hujusmodi simplicissima operatione seu simplicissimo nunc illius mensuretur ; et similiter omnis successio operationum simplicissima successione. Talis autem operatio et successio est ea, quae in primo operante temporale invenitur, quem constat esse supremum Angelum, in quo (ut dicetur) est etiam aevum. Et quia operationes intellectus sunt naturaliter priores et simpliciores operationibus voluntatis, erit unum tempus, objectum hujusmodi temporalium, quod est primo mensura operationum succedentium in intellectu primi Angeli, et ex consequenti et extrinsece mensura caeterarum operationum, tam suorum quam aliorum spiritualium, cum his tamen ut dictum est, stat quod quasi materialiter multiplicetur hujusmodi tempus, juxta numerum mensuratorum operum, eo quod unum et multa quae consequuntur ens, multiplicantur cum rebus istis. Dixi autem quasi materialiter, quia non oportet, quod omnino univoce salvetur proportio temporum nostrorum ad tempus, cujus objectum est primus motus, et proportio temporum ad simplicissimum tempus eorum, sed sat est si est quasi talis.
Contra tertiam vero propositionem, scilicet, operatio beata mensuratur aeternitate participata. Arguit idem in quarto, dist. 49. quaest. 6. Operatio beata non est immutabilior aeviterno, ergo non mensuratur aeternitate, sed aevo. Consequentia nota, et antecedens probatur: tum, quia operatio beata est simpliciter minus nobilis quam objecta beati Angeli, quoniam substantia est nobilior accidente ; tum, quia perfectio ipsius operationis beatae, non est immutabilior objecto ejusdem operationis, quoniam id quod inest alicui per accidens, non est immutabilius eo quod inest per se. Constat autem, quod substantia operationis mensuratur aevo; ergo, etc. Praeterea aeternum ut distinguitur contra aeviternum non solum est totum simul,
sed est indefectibile carens potentia ad non esse, sed nullum creatum est hujusmodi ; ergo, etc.
Ad evidentiam hujusmodi difficultatis, scito, quod quamvis aevum nihil aliud sit quam aeternitatis participatio, distinguitur tamen a sancto Thoma, hoc, in tertio contra Gentiles, c. 16. et in 4. sent. dist. 49. quaest. 1. artic. 2. quaestio. 3. Aeternitas participata ab aevo, non sicut perfectum a minus perfecto in eadem specie, sed sicut perfectius a minus perfecto diversorum ordinum. Aeternitas quippe cum sit propria mensura divini esse, participata aeternitas, consequenter est propria mensura esse divini ordinis. Esse autem divini ordinis dico, quod impossibile est connaturale esse cuicumque creaturae factae, aut factibili, de quo in quaestione duodecima latior erit sermo. Aevum autem est mensura esse, immutabilis quidem, sed naturalis ordinis, et haec est per se primo differentia inter aeternitatem participatam et aevum. Ex hac enim, et aliae differentiae fluunt, et omnes difficultates solvuntur, quia enim operatio beata divini est ordinis, ideo aeternitate dicitur mensurari participative.
Hinc etiam oritur vis conclusionis impugnatae a Scoto, scilicet intellectus creatus non potest ex se in operationem beatam, ergo mensuratur aeternitate ; ex primo siquidem antecedente sequitur, ergo divini est ordinis, et post, ergo mensuratur aeternitate.
Unde ad primam rationem Scoti, negatur antecedens, quoniam operatio beata, dato quod ipsa in se non esset immutabilior aeviterno, est tamen immutabilioris ordinis, quia divini, et propterea dicitur, et est immutabilior secundum suum genus. Dixi autem: dato quod non sit, etc. quia minor mutatio sufficit ad non esse operationis beatae, quam substantiae Angeli, quia haec exigit ad annihilationem, illa non. Est et rursus immutabilior, quia plura mutabilia immutabilius continet: una siquidem visio beata absque omni immutatione continet visiones omnium spectantium ad universum eminenter: nullum autem aeviternum ad hanc immutabilitatem ascendere potest.
Ad probandum autem primum, dicitur quod sicut actus est simpliciter nobilior potentia, et tamen substantia est simpliciter nobilior accidente, et ratione primi actus intelligendi est nobilior materia prima, ratione secundi, e contra, ita in proposito, et haec est vera, quod substantia est nobilior accidente. Et similiter haec quod esse divini ordinis est nobilius esse naturali, et propterea utrumque est verum in diversis ordinibus. Substantia quippe Angeli est nobilior secundum esse naturae; operatio autem beata secundum excellentiam Deitatis, et si proprie loqui volumus aequivoce comparari videtur.
Ad secundam autem probationem negatur, quod substantia operationis beatae mensuretur aevo. Substantia enim operationis, et ejus perfectio una res numero sunt, et eadem mensurantur mensura, unde non solum beatitudo operationis, se ipsa operatio beata mensuratur aeternitate participata. Falsum quoque est, quod perfectio non sit immutabilior substantia operationis, eo modo quo distinguuntur, quoniam substantia operationis, si sine perfectione beatitudinis esset, in instanti temporis discreti mensuraretur. Perfectio autem deitatis mensuram deitatis adducit, non eo modo quo accidens superinducitur, sed eo potius modo quo differentia generi adveniens naturam affert specificam, et propter ea non valet probatio in oppositum de Deo quod inest per accidens: constat enim, quod natura generica, aut quasi generica secundum se non talis, aut tantae perfectionis sit ex perfectione differentiae advenientis, quae tamen generi accidere conceditur perfectionem tantum, ut talem assequitur, ita quod unum ens perfectum sit, et sic est in proposito.
Ad secundam autem objectionem principaliter dicitur, quod proprie loquendo, beatus, ut sic, caret potentia ad non esse beatum, sicut coelum caret potentia ad non esse rotundum. Quemadmodum enim materia prima, si reciperet formam unam aequivalentem omnibus formis generabilium et corruptibilium, careret potentia ad non esse illius formae, ita intellectus habens actum beatum, caret potentia ad non esse illius actus. Actus enim ille est omnium bonorum non aggregatione, sed elevatione perfectus, et ideo beat, ac immutabilem beatum reddit; extenso autem vocabulo, ut arguens utitur, vocando potentiam non esse potentiam Logicam vel objectivam, dicitur quod aeternum per essentiam oportet carere omni potentia ad non esse, non autem per participationem, sed sat est, ut distinguatur contra aeviternum diversitate ordinis, quia illud scilicet est ordinis aeterni per essentiam, istud vero naturae.
Contra quartam propositionem arguit Scotus in secundo ubi supra, non aliter quam contra primam, scilicet esse substantiale habet eumdem manendi modum quamdiu est, quem habet aeviternum, quia successione caret, etc. ergo. Sed ad hoc non oportet respondere aliter, quam superius. Non enim penes habere esse modo successivo vel permanenti, distinguuntur mensurae, sed penes mutabile et immutabile, ut dictum est. Sed adverte hic, quod Scotus ibidem nititur solvere rationem sancti Thomae ad hoc in responsione ad 3. inpraecedenti articulo factam, scilicet auia motus est mensura, non tantum motus, sed etiam quietis: ait enim, quod substantia bovis absolute mensuratur aevo, quies autem ejus tempore, nec aliud ex illa sequitur ratione. Sed haec responsio non est sufficiens evasio, quoniam tempus comprobatur in littera mensurare, non solum quietem, sed rem quiescentem, quoniam omne quiescens est mobile; omne autem mutabile, secundum quod mutabile, mensuratur tempore. Constat autem, quod secundum substantiam nos sumus mutabiles: ergo secundum substantiam temporales, et stat vis rationis in hoc: Motus et quies substantialiter accepti, id est, mutatio substantialis et quies sub esse substantiali, non solum in actu, sed in potentia mensurantur tempore ; ergo esse substantiale nostrum mensuratur tempore. Antecedens patet ex eo quod actus et potentia ad ejusdem ordinis mensuram spectat, ut ex primo Coeli et 4. Physic. habetur. Consequentia autem tenet ex eo quod potentia talis substantialis est, ut decimo Metaph. dicitur.
Respondeo, ostendendo quod rationes quas facit iste novus expositor, non evacuent rationes Doctoris. Et primo ad illa quae dicit de successione in mensura, et non in mensurato. Dico, quod si recte intelligeret Doctorem, non oporteret circa hoc laborare. Unde pro majori intelligentia, nota quod Doctor primo non videtur tenere expresse hanc opinionem, scilicet quod ponatur mensura successiva, sed sustinet utramque opinionem, scilicet quod sit mensura successiva, ut tenet S. Bonaventura, et quod sit mensura indivisibilis ut tenet Henricus,sustinendo tamen opinionem S. Bonaventurae, dicit respondendo ad rationes Henrici, quod aevum est mensura successiva mensurans existentiam Angeli, licet existentia Angeli sit indivisibilis, et nullo modo successiva.
Secundo nota, quod triplex est mensura pro nunc, scilicet permanens et intrinseca, et sic quantitas permanens dicitur mensura alicujus quanti. Secunda est successiva secundum partem et partem, ita quod componitur ex pluribus partibus divisibilibus, quarum una succedit alteri, et sic tempus est mensura motus, vel una pars motus per replicationem potest mensurare unum totum motum, ut patet infra dist. praesenti. q. 2. Tertia dicitur mensura successiva, constituta ex partibus tantum indivisibilibus sive instantibus aevi, ita quod non dantur plura instantia simul, sed semper unum succedit alteri, et talis mensura dicitur mensurare durationem existentiae Angeli, ita quod dicimus existentia tantum duravit et durat: sicut etiam dicimus, quod tempus mensurat motum, ita quod per tantum tempus cognoscimus motum tantum durasse. Et sic mensura isto tertio modo potest mensurare indivisibile quantum ad ejus existentiam tantum duraturam, ita quod primum instans aevi mensurat existentiam Angeli positam pro illo primo instanti, et secundum instans aevi succedens primo instanti ipsius aevi, mensurat eamdem existentiam ipsius Angeli posita pro illo secundo instanti, et sic deinceps.
Dicitur ergo aevum mensura indivisibilis, pro quanto mensurat indivisibiliter, sic intelligendo, quod illud quod actu mensurat, est tantum instans aevi, et transeunte illo succedit aliud mensurans indivisibiliter existentiam Angeli. Dicitur etiam aevum mensura divisibilis et successiva accipiendo pro quodam toto constituto ex pluribus instantibus, sibi invicem succedentibus, et sic est mensura divisibilis, mensurans existentiam Angeli divisibiliter, sic quod tota existentia Angeli posita in primo instanti, tantum mensuratur alio, et posita eadem in secundo instanti, mensuratur alio succedenti ; .et sic patet quomodo non est inconveniens esse mensuram aliquam divisibilem et successivam, et mensuratum in se esse omnino indivisibile, licet tamen eodem semper ponatur in esse pro alio et alio instanti aevi. Esset bene inconveniens dare unam mensuram successivam constitutam ex partibus divisibilibus, et per consequens successivis ad invicem, mensurare indivisibile, et nullo modo successivum, quia si mensurat intrinsece secundum unam partem, quae necessario est divisibilis, correspondet mensurato divisibili, ut patet de tempore, quia si una pars horae, puta centesima, mensurat unam partem motus, necessario illa pars erit divisibilis; et quia totus unus motus constat ex partibus divisibilibus, ideo habet mensuram divisibilem et successivam, et e converso.
Et cum dicit, quod Doctor adducit Aristotelem 4. Phys. text. com. 90. et 100: quod prius et posterius in tempore, sunt propter prius et posterius in motu, dico, quod bene in hoc concedit Aristoteles de tempore et motu, quia est impossibile mensuratum, quod est causa mensurae, esse successivum et divisibile, quin mensura sit successiva et divisibilis, nam cuilibet parti motus correspondet aliqua pars temporis, et utraque pars est divisibilis ; et sic una pars temporis non potest succedere alteri parti sine successione partis posterioris motus ad partem priorem, cum prius et posterius in motu sint causa prioris et posterioris in tempore. Et forte non est simpliciter necessarium esse tantam successionem in mensura, quanta est in mensurato, patet, quia si daretur successivum habens centum paries secundum quantitatem, et non secundum proportionem, et daretur aliquod tempus habens tantum quatuor partes secundum quantitatem, et posset mensurare lotum illum motum, et hoc per replicationem,
et tamen non esset tanta successio in tempore quanta in motu. Et similiter si daretur motus habens centum partes secundum quantitatem, una pars illius per replicationem mensuraret totum illum motum, et tamen esset major successio in mensurato quam in mensura.
Et cum arguit ad hominem, dicens: Si successio in mensura stat cum immutatione in mensurato; ergo arguere a successione mensurae ad transmutationem mensurati, non valet, est sophisma consequentis ; et ipse Scotus ibidem fatetur quod iste processus est bonus et ab effectu ad causam. Dico concedendo esse sophisma consequentis, quia bene valet, si mensuratum est successivum, et mensura erit successiva, sed non e contra, ideo arguitur a positione consequentis ad positionem antecedentis. Et cum dicit: Scotus concedit hunc processum esse bonum, dico, quod si totam litteram Doctoris vidisset, non sic faciliter diceret, quae dicit, nam ibi tantum concedit de motu et tempore, unde sic dicit: Dico, inquit, quod bene sequitur, si partes temporis sunt aliae, partes motus erunt aliae, si est ab effectu ad causam;sed non est necesse, quod in quibuscumque paries durationis sunt aliae, quod aliqua distinctio partium priorum sit causa hujus distinctionis, quia illa quae alicui est secunda, potest in alio esse prima, exemplum, etc. Haec ille. Alia verba, quae dicit iste novus expositor, quia sunt minus honesta contra tantum Doctorem, silentio transeo, nec recurrere ad similia est solvere rationes. Et cum ultimo dicit, quod impossibile est indivisibile certificari per divisibile, et hoc ex propriis ipsius indivisibilis, dico, ut supra, quod non est inconveniens ; indivisibile enim in se quantum ad suum esse existentiae, non certificatur per divisibile, sed bene indivisibile tale potest certificari quantum ad ejus durationem, quia per aliud et aliud instans aevi certificatur, quod talis existentia indivisibilis durat per tot instantia, quae constituunt mensuram successivam et divisibilem in illa instantia, sicut si, per possibile vel impossibile, conservaretur una mutatio per diem, vel unus punctus, et daretur tempus constitutum ex instantibus, sibi invicem immediate succedentibus, mensuraretur mensura divisibili modo exposito. Errat enim iste, credendo quod aevum mensuret intrinseca Angeli, nam mensurat tantum existentiam ejus quoad suam durationem, et sicut nec aeternitas dicitur mensurare existentiam divinam in se et simpliciter, sed mensurat ejus infinitam durationem. Et cum ultra dicit, quod nunquam sciretur quanta esset caro indivisibilis per quantitatem indivisibilem, si ejus esset, dico, quod non est simile, quia aliud est loqui de mensura mensurante aliquod quantum in se, et de mensura mensurante aliquid quantum ad ejus durationem, ut dixi supra, quia forte indivisibile in se non posset certificari per aliquod divisibile, sicut nec divisibile per indivisibile. Et hoc exemplum Doctoris de carne et quantitate debet sane intelligi, non enim dicit, quod tunc talis quantitas permanens mensuraret carnem non habentem partem et partem, sed tantum dicit sic: Si poneretur caro non habens partem et partem sub eadem quantitate permanente, tunc esset ibi alietas partium in ipsa extensione, quae quantitas est absque extensione vel divisibilitate partium ejus, cui accidit talis extensio. Haec ille. Et per haec, quae dixi, patet quid dicendum est de corpore Christi in Eucharistia, et sic patet improbatio etc.
Respondeo, ostendendo quod solutiones hujus novi expositoris non evacuent rationes Doctoris. Et praemitto, quod imponat illi quae non dicit ; imponit enim quod ipse ponat tres mensuras secundum uniformitatem vel difformitatem mensuratorum, etc. Sed iste non bene forte vidit Doctorem originaliter. Doctor enim adducit haec contra Henricum qui posuit hanc triplicem mensuram correspondentem, etc. Secundo imponit Doctori quod esse substantiae rerum, et operationes intrinsecae Angelorum mensurentur aevo. Sed hoc non dicit Doctor sic simpliciter et absolute, ut iste imponit, imo forte tenet quod nulla mensura mensurentur, ut patet q. 3. dist. 2. secundi, ubi tandem videtur tenere, quod existentia superior Angeli, etc. et sic diceretur de existentia superioris intellectionis, imo in ista materia semper dubie loquitur, ut patet. Dicit ergo Doctor quod posito, quod operatio Angeli mensuretur aliqua alia mensura, de qua supra in q. 3. et posito quod existentia Angeli mensuratur aevo, dicit quod operatio intrinseca et substantia etiam corruptibilis mensurantur aevo, cum hujusmodi existentiae habeant similem modum, etc. non dicit ergo absolute, quod mensurentur aevo, oportet enim diligentius videre Doctorem Subtilem. Tamen posito, quod sic mensurentur aevo, adhuc ostendo, quod non recte improbat rationes Doctoris.
Cum ergo dicit, quod Scotus erravit manifeste dicens : nec aliquando non esse, nec posse non esse per propriam potentiam variat mensuram ejus, et fundamentum ejus est valde debile, quia si Angelus esset annihilatus , nihilominus mensuraretur aevo. Dico, quod hoc est verum, quod mensuraretur aevo, et quod non esse aliquando naturaliter, et non posse non esse naturaliter non variant modum mensurae, ut clarius intelligatur praemitto aliqua: Primo, quod gradus intrinsecus rei non variat rationem formalem rei, ut patet a Doctore in primo,
dist. 8. q. 2. in responsione ad primum argumentum principale, cum talis gradus, et si sit intrinsecus rei, est tamen posterior re, cujus est, et sic ponendo, quod necessitas et contingentia, finitas et infinitas sint gradus intrinseci, non variabunt rationem formalem rei, cujus erunt.
Secundo praemitto, quod nullus modus rei quicumque sit ille, sive intrinsecus, sive non (cum semper intelligatur posterior re, cujus est, patet, quia praesupponit eam) potest variare formalem rationem illius, et sic primo res est talis in se, quam intelligatur esse sub aliquo modo. Sicut etiam dicit Doctor in primo, dist. 3. q. 5. et in secundo, dist. 1. q. 2. et 5. quod ad absolutum in causa, sequitur absolutum in effectu, ita quod effectus prius intelligitur talis entitas in se, quam intelligatur sub isto modo, sive respectu quo formaliter dependet. Et per consequens nullus respectus ad causam variat rationem formalem illius, ut dicit Doctor in pluribus locis allegando pro se Augustinum, et sic quod Franciscus sit a Joanne vel a Sole immediate, talis respectus non variat esse formale ipsius, sive sit magis ab uno patre quam ab alio, ut notat Doctor tu secundo, d. 20. q. 2.
Tertio praemitto, quod sicut est entitas in se,ita ad talem entitatem nati sunt consequi tales vel tales modi, patet, quia homo formaliter est talis entitas, ideo sequitur concomitanter esse finitum et esse risibilem, et non hinnibilem. Similiter, quia talis entitas, ideo sequitur concomitanter Labere talem gradum intrinsecum: sicut quia Deus formaliter et quidditative est in se talis entitas,ideo habet talem modum, puta infinitatem, necessitatem, et sic de aliis. Et quia lapis est formaliter entitas, ideo repugnant sibi isti modi, scilicet infinitas et necessitas, et conveniunt ei contingentia et possibilitas, et similiter diceret Philosophus, quia coelum est talis natura, ideo concomitanter convenit ei incorruptibilitas, quia praecise talis entitas, et sic hujusmodi entitates non dicuntur variari per hujusmodi modos, licet tales modi de necessitate concomitentur.
Quarto praemitto, quod contingit dupliciter cognoscere res, vel convenire ad invicem, puta specie, genere, et hujusmodi, vel differre, puta specie, genere, etc. vel per intrinseca et rationes formales, vel per aliqua quae necessario concomitantur rationes formales. Primo modo cognoscimus, quod homo et asinus conveniunt genere, quia talis entitas in se, et differunt specie, quia tales entitates secundo modo, quia homo est risibilis, et asinus rudibilis et similiter per hujusmodi passiones quasi a posteriori argumentor, quod distinguuntur specie. Sic dico in proposito, quod corruptibile et incorruptibile differunt plusquam genere, scilicet Physico, licet non Logico, ut patet 10. Metaph. id est, quod illa entitas, ad quam sequitur incorruptibilitas differt genere ab illa entitate ad quam concomitatur corruptibilitas, non enim corruptibilitas et incorruptibilitas sunt rationes formales distinguendi genere Physico coelum a lapide, imo si per impossibile essent separata ab eis, adhuc genere Physico distinguerentur, sicut si risibilitas et hinnibilitas essent separatae ab homine et equo, adhuc distinguerentur specie, et sic intelligitur Philosophus. Similiter esse ens per se, et esse ens in alio, non variant rationem formalem, cum non sint de intrinseca formali ratione, ut alias patebit; bene tamen concomitantur de necessitate, puta esse in alio, concomitatur accidens, et esse ens per se concomitatur substantiam, et per esse ens per se, et ens in alio, cognoscuntur hujusmodi entia tantum a posteriori. Si dicatur, si isti modi non variant rationem formalem rei, ergo si lapidi adveniret incorruptibilitas, adhuc esset lapis, et similiter si esset necesse esse, esset lapis, dico, quod isti casus sunt simpliciter impossibiles.
Et si dicatur, ponatur hoc per impossibile, dico quod ex uno impossibili possunt plura impossibilia sequi. Sicut si ponatur per impossibile, quod Deus sit risibilis, sequuntur multa impossibilia, et sic posset concedi hoc impossibile, videlicet, quod Deus esset in se, et tamen esset risibilis, et similiter lapis esset in se, et tamen esset incorruptibilis et necesse esse. Sequeretur etiam, quod non esset lapis, non primo, sed tantum concomitanter, sicut si ponatur, quod homo sit rudibilis primo et per se, sequeretur hominem esse, stante rudibilitate, et concomitanter sequeretur hominem non esse, quia rudibilitas non est nata inesse homini, sed tantum asino.
Ex his patet improbatio dicti illius novi expositoris, et quomodo dictum Doctoris stat in suo robore,videlicet quod Angelum aliquando esse tantum, et ipsum non posse non esse, non variat existentiam formalem ipsius Angeli, quia aliquando esse et semper esse a parte post sive a parte ante, praesupponunt ipsum esse existentiae, et sic per hujusmodi posteriora non variatur, et sic sequitur quod si existentia Angeli tantum duraret per horam, ita mensuraretur aevo, sicut si perpetuo duraret, imo si ab aeterno fuisset. Si etiam naturaliter tantum esset pro aliquando, adhuc mensuraretur aevo, sicut etiam si ex natura sua non posset non esse, quia nunquam talis existentia variatur, cum posse esse naturaliter pro aliquando tantum, et naturaliter non posse non esse, consequatur talem entitatem, quae forte prius intelligitur esse talis in se, quam intelligatur sub illis modis, nisi dicatur, quod alius et alius modus ipsius rei, requirit aliam et aliam mensuram. Sed hoc non est ad propositum, imo est totaliter recedere a proposito, ut patet, tum etiam, quia ponitur mensuram mensurare existentiam rei, ut supra patuit ; nec dicitur eam mensurare, quia sub tali vel tali modo. Dicimus enim, quod aeternitas mensurat absolute existentiam Dei, et non sub illa ratione, qua est indefectibilis, ita quod indefectibilitas sit ratio formalis, quare existentiae divinae conveniat talis mensura, sed talis existentia est talis in se, quod sibi necessario competit indefectibilitas.
Ex his etiam apparet quomodo non sit verum quod dicit, scilicet quod ideo Angelus mensuratur aevo, quia annihilatio non competit Angelo ex natura sua, sed tantum ab extrinseco ; ipse enim quantum est de se, semper esset, quia ista semper esse et non semper esse, tantum concomitantur talem entitatem Angeli, nec, ut dixi, variant rationem formalem ipsius, ut patuit. Tum etiam, quia falsum assumit, videlicet, quod Angelus ex natura sua semper esset, quia ex natura sua est defectibilis et annihilabilis, et nisi conservaretur a Deo, statim annihilaretur, ut patuit supra praesenti distinctione; omnis creatura subjecta est varietati, (ut inquit Paulus) et de hoc alias erit sermo. Nec similiter verum est, quod dicit ista opinio, scilicet quod omne mensuratum aevo est naturaliter aeviternum,et aeviternum naturaliter est perpetuum, nullum autem naturaliter mutabile est perpetuum, hoc enim non probat. Tum etiam, quia quaero, aut naturalis perpetuitas est ratio formalis, quare conveniat Angelo talis mensura, aut talis existentia Angeli ? Non primo, quia tunc mensura illa conveniret naturae Angeli per rationem alicujus posterioris, tum etiam, quia illa perpetuitas, aut est ipsum aevum,
aut aliquid aliud. Si primo, tunc sequitur quod idem sit ratio formalis inhaerendi, et quod sit ipsum inhaerens respectu ejusdem, quod est impossibile. Si secundo, quaero de illo alio, aut est existentia Angeli praecise, et tunc habetur propositum, quia talis existentia, cum sit ratio formalis quare convenit talis mensura, ita mensuratur aevo, si tantum duret pro instanti sicut si perpetuo; sicut si rationale sit ratio formalis, quod risibile conveniat homini, ita erit ratio formalis inhaerendi, si homo duraret per horam, sicut si perpetuo. Si est aliud ab existentia Angeli, assignetur, non videtur posse assignari, et quodcumque assignetur, tunc talis mensura inerit Angelo tantum per aliquid posterius ipso Angelo, quia illud assignabile erit tantum posterius, ut supra patuit: tum etiam, quia oporteret ipsum probare omne aeviternum esse naturaliter perpetuum, cum nihil sit naturaliter, et ex natura sua perpetuum, secundum veram fidem, cum omnia alia a Deo sint mere contingentia, et possibilia ex natura propria, et repugnat Deum posse facere aliquid ex natura sua perpetuum et necessarium ; et de hoc satis patuit in primo, distinct. 2. parte prima, quaest, prima. distinct. 8. quaest, ultima, et specialiter, dist. 39. ubi improbavi opinionem Thomae, et ostendi quomodo responsiones istius novi expositoris non evacuant rationes Doctoris.
Cum respondet ad rationem Doctoris, (scilicet quaecumque habent uniformem modum manendi, dum manent habent mensuram ejusdem rationis) quod in sensu composito est manifeste falsa. Dico, quod forte non vidit diligenter quae Doctor dicit: vult enim Doctor, quod illa, quae habent eumdem modum existendi, scilicet permanenter vel successive habeant mensuram ejusdem rationis, patet, quia sucessive per se, ut omnes motus tantum mensurantur tempore, cum tempus sit mensura motus secundum prius et posterius, ut patet quarto Physicorum, et omnia permanentia habent eumdem modum existendi, et generalem, quia omnia sunt entia, quorum existentiae secundum se totas vere permanent, ita quod una pars non succedit alteri. Aliquae vero habent existentiam permanentem, ad quam ex necessitate naturae concomitatur indefectibilitas, et talis tantum ex natura mensuratur aeternitate, ut existentia divina, quae est ratio formalis, quare talis indefectibilitas conveniat ei, et similiter quare talis mensura conveniat ei. Aliqua vero habent existentiam, ad quam ex natura sua necessario concomitatur defectibilitas, et statim desinerent esse, nisi conservarentur a causa extrinseca: et sic omnia permanentia quaecumque sunt illa vel saltem illa, quae non per motum acquiruntur, ut sunt omnes substantiae, habent hunc eumdem modum specialem, scilicet quod sunt existentiae permanentes defectibiles, et sic mensura ejusdem rationis mensurarentur: dico ergo, quod si etiam propositio accipiatur in sensu composito, quod est vera, et est sensus : quaecumque habent similem modum existendi, dum existunt mensurantur mensura ejusdem rationis, quia ut sic, habent eamdem rationem formalem, propter quam convenit eis talis mensura.
Et quod dicit de Primo Periherm. conceditur propositio in sensu composito, eo modo quo exposita est in primo, dist. 39. et sic omnia entia dum sunt, necessario sunt, loquendo de necessitate secundum quid tantum, et non absoluta, ut ibi diffuse expositum est, sic dico in proposito de ista propositione. Sicut etiam dicimus de ista propositione : homo dum est, necessario est risibilis, quia dum est, habet rationem formalem quare risibilitas insit,
sic quae habent similem modum existendi, dum actu existunt tali mensura mensurantur. Et cum dicit, quod Doctor non loquitur, nec ponit ea ad hunc sensum, scilicet compositum, negatur, imo patet quod ponit eam absolute tam in sensu composito quam diviso, imo magis in sensu composito, ut patet intuenti. Et cum infert, quod nec etiam est vera in sensu diviso, distinguendo de modo manendi, vel penes necessarium et possibile, etc. Patet respondendo ex supradictis, scilicet quod mensura talis convenit enti ratione suae entitatis existentis, et non ratione necessarii, nec possibilis, nec ratione defectibilis vel indefectibilis, ita quod talia sint rationes formales, quare talis mensura competat eis; sed bene dicimus, quod aeternitas convenit divinae existentiae ratione talis entitatis, ad quam necessario concomitatur ex natura rei indefectibilitas, et sic patet quomodo non percipit recte mentem Doctoris: et si sic intelligit Doctor, apparet ex supradictis, quomodo ejus impugnatio nihil sit contra Doctorem. Et ex his patet, quomodo responsio hujus ad rationes Doctoris nihil concludant, nec oportet aliter eas impugnare.
Ad illa, quae dicit respondendo ad rationem factam contra secundam propositionem. Ista opinio multa dicit, quae non videntur vera. Primo cum dicit quod tale tempus discretum secundum S. Thomam non est de Praedicamento Quantitatis, sed transcendens, hoc videtur omnino irrationabile. Tum, quia mensurata, ut operationes Angelorum, non sunt transcendentes, cum sint de Praedicamento Qualitatis: ergo nec mensura earum, cum mensura et mensuratum sint unigenea ex decimo Metaph. text. 4. Tum, quia ipse expresse dicit, ideo tempus tale est discretum et transcendens,quia et motus mensuratus est transcendens, qui motus est successio operationis spiritualis ad aliam, quia quaero quomodo accipiat iste motum illum discretum. Aut accipit tantum pro illa successione, qua una operatio succedit alteri, sicut posterius succedit priori, et sic talis successio discreta mensuratur per se tempore discreto. Aut accipit illum motum pro illis operationibus sibi invicem succedentibus, alius modus non videtur posse dari. Non primo, tum quia illa successio aut nihil est, aut si est aliquid, est tantum ens rationis, cum ibi non sit aliquid ex natura rei continuans ipsam, modo si mensuratum est unigeneum mensurae, sequitur quod cum mensura sit realis, et mensuratum sit reale.
Si dicatur, quod talis successio est relatio prioris ad posterius succedens priori, et sic est realis: Sed hoc nihil est, quia talis relatio eodem modo mensuraretur, quo et aliae relationes: tum etiam, quia relatio realis actualis semper est inter extrema realia actu existentia, ut patet, sed talia extrema actu simul dari non possunt, patet, quia posterius succedit priori, sic quod quando posterius est, prius non est, aliter unum non proprie succederet alteri. Tum secundo, si accipitur successio formaliter, quae est inter priorem operationem et posteriorem mensurari tempore discreto, qua mensura mensuraretur existentia operationis in se, cum vere sit mensurabilis? aut aevo, aut tempore discreto. Si primo, habetur propositum. Si secundo, erunt duo tempora discreta alterius et alterius rationis, patet, quia operationis existentia habet esse permanens, et successio illa habet tantum esse successivum ; modo permanentis formaliter, et successivi formaliter est mensura alterius et alterius rationis. Si accipitur secundo, scilicet successio talis pro operationibus spiritualibus, sic quod una mensuretur uno instanti temporis discreti, et alia alio instanti ejusdem temporis, ex quibus instantibus constituitur tempus discretum, contra, tum, quia illae operationes non sunt transcendentes ; ergo nec mensura earum ut dixi supra ; tum quia si tales operationes mensurentur tempore discreto, quia una succedit alteri, ita videtur quod visiones nostrae (cum habeant similem existentiam ut patet ; non enim fiunt successive, sed sunt simul totae, cum sint indivisibiles) mensurentur tempore discreto, quia una succedit alteri. Et idem dico de aliis operationibus nostris.
Si vis dicere, quod operationes Angelorum spirituales sint alterius rationis, hoc parum valet. Tum, quia alterius et alterius objecti specie distincti est alia et alia intellectio specie distincta, et sic alterius rationis ; ergo darentur mensurae alterius rationis, quod est absurdum. Tum quia visiones nostrae habent similem modum existendi, et una immediate succedit alteri, et sunt aeque indivisibiles, nec acquiruntur per motum continuum, cum non sint formae acquisibiles per motum, quia nec quantae, sed spirituales, ut alias patebit. Item, arguo contra hunc modum, quia hujusmodi operationes mensurantur tempore discreto, quia una immediate succedit alteri, et habent esse permanens et indivisibile, etc. Quaero de formis substantialibus, quarum una immediate succedit alteri in eadem materia, ut patet, quia in eodem instanti quo corrumpitur una forma in materia succedit alia, et sunt formae permanentes, non habentes partem et partem in se, cum non sint nec compositae, nec quantae, nec acquirantur per motum, ut patet, qua igitur mensurabuntur? Non tempore continuo, quia illud mensurat per se continua successive, ut patet 4. Phys. Si tempore discreto, hoc est contra te, qui negas substantiam defectibilem mensurari tempore discreto, oportet ergo assignare aliam rationem quare videlicet operationes spirituales Angelorum mensurentur tempore discreto.
EI cum dicit, quod quia illae operationes sint instantaneae secundum se, quia quaelibet est tota simul, et una immediate succedit alteri, hoc idem patet de intellectionibus nostris. Nec valet recurrere ad phantasmata, quia si non possunt haberi immediate, nisi prius phantasia habuerit actum suum, tamen habet a specie intelligibili in intellectu possibili virtute intellectus agentis et phantasmatis, ut patuit in primo dist. 3. q. penult. tunc intellectio indivisibiliter causatur non concurrente phantasmate, ut supra probatum est in 1. dist. 3. q. 7. et alibi. Tum etiam, posito quod tales operationes haberentur virtute phantasmatum, adhuc sequitur quod eadem mensura, vel simul mensurentur, quod patet, quia in se et secundum suum esse sunt indivisibiles, et ex natura instantaneae et totae simul, et sibi succedentes; ergo sequitur propositum. Nec valet dicere, quod habeantur ministerio phantasmatum, quia respectus ad aliud, absolute non variant naturam rei; etiam multae intellectiones Angelorum causantur partialiter ab istis inferioribus, ut patet infra in isto 2. dist. 3. q. 11. sive ultima, et tamen non negaretur illas mensurari aevo, secundum Doctorem, et ipsi haberent concedere quod adhuc mensurarentur tempore discreto.
Item, cum dicit quod tales operationes habent ex natura sua tantum esse instantaneum, hoc parum valet ad propositum suum, quia etiam omnia permanentia quaecumque sint illa, ex sua natura habent esse instantaneum, et statim desinerent esse, nisi potenti manu Dei conservarentur pro quolibet instanti, ut alias patebit. Et multa alia possent adduci, quae brevitatis causa omitto.
Et quod addit, quod quia operationes intellectus sunt naturaliter priores et simpliciores operationibus voluntatis, erit unum tempus omnium hujusmodi temporalium, quod est primo mensura operationum succedentium in intellectu primi Angeli, et ex consequenti et extrinsece erit mensura aliarum operationum tam suarum quam aliorum spiritualium, etc. Certe miror, quod iste dicat hujusmodi ad mentem Thomae, cum Thomas talia non dicat, ut patet intuenti Thomam. Tum etiam oporteret eum probare, quod operationes intellectus Angelici sint simpliciores operationibus voluntatis, cum sint aeque indi visibiles, et nullo modo compositae. Nec iste respectus prioritatis facit ad propositum ejus, quia quaeritur tantum de operationibus in se absolute. Tum etiam mirum est, quod iste dicat, quod operationes voluntatis Angeli mensurentur extrinsece mensura, qua intrinsece mensurantur operationes intellectus Angelici, cum sint in se formaliter ita indivisibiles, et ad invicem succedentes, et ita spirituales, et forte, et sine forte perfectiores, ut probabitur, Domino Duce, in 4. distinct. 49. Mirum etiam est, quod non habeant formaliter et intrinsece mensuram, cum etiam omnes motus particulares, et si mensurentur tempore universali extrinsece, mensurantur tamen suo tempore particulari, et intrinsece, ut patet; multo fortius istae operationes mensurabuntur tempore discreto formaliter et intrinsece. Et ultra, si mensura perfectior mensurat alia imperfectiora extrinsece, magis erit dicendum quod mensura operationum voluntatis erit mensura extrinseca respectu operationum intellectus, quia si mensuratum perfectius, et mensura erit perfo -ctior et simplicior, etiam secundum istum novum expositorem, ut supra patuit. Cum ergo voluntas Angeli sit valde nobilior et excellentior intellectu ipsius Angeli, ut probabitur in quarto distinct. quadragesima nona, sequitur quod ejus operationes sint etiam perfectiores, et sic patet intentum.
Ad illa quae dicit respondendo ad rationes Doctoris contra tertium articulum, dico primo, quod multa dicit antequam solvat rationes ejus, quae non videntur vera. Primo de illa aeternitate participata, quae ponitur mensura operationis beatae, quae operatio pertinet ad esse divini Ordinis non videtur verum. Tum, quia sunt multa alia, quae hoc modo pertinent ad esse divini Ordinis, patet de cognitione Dei quam habuerunt Angeli sub ratione propria Deitatis, et hoc ante eorum beatitudinem, et tamen talis cognitio non mensurabatur aeternitate participata; patet, quia ipsi volunt quod operatio intrinseca Angeli non beata mensuratur tempore discreto, ut supra patuit, et quod talis cognitio sit, sive pertineat ad esse divini Ordinis. Patet, quia tale esse non est connaturale creaturae factae vel factibili (ut ipse exponit esse divini Ordinis) patet quia talis cognitio non potest haberi via naturali. Similiter quaerendum esset de cognitione, quam habuerunt vel habere potuerunt ante beatitudinem, de futuris contingentibus quae tantum cognosci potuerunt per divinam revelationem, quomodo mensurabatur, non aeternitate. Patet, quia talis cognitio ante beatitudinem non fuit beata, etiam posito quod illam habeant in beatitudine, adhuc talis non potest dici beata, ut patet in 4. distinct. 10. et 45. quaestione ultima, nec mensurabatur tempore discreto, quia talis cognitio nulli creaturae est connaturalis.
Secundo dicit, quod aevum est mensura esse immutabilis, scilicet naturalis ordinis, hoc improbatum est supra, ut patuit. Item videtur simpliciter quod operatio beata ita mensuretur aevo, sicut et non beata, et possent adduci rationes factae supra pro operatione intrinseca Angeli. Sed quidquid sit de istis, iste tamen expositor non evacuat rationes Doctoris contra Thomam, cum primo dicit, quod talis visio est immutabilior aeviterno, quia minor mutatio sufficit ad non esse operationis beatae, quam ad non esse substantiae Angeli, quia haec exigit annihilationem, illa non. Hoc non videtur, quia ita illa est Michaelis, sicut et substantia Angeli, quia ex quo dicit esse divini Ordinis, non desinit esse, nisi per annihilationem. Et etiam posito hoc, adhuc non sequitur quod sit immutabilior, quia hic immutabile accipitur pro eo quod ex natura tali est magis durativum, et sic ponitur ab istis esse Angeli immutabile, quia ex natura sua habet esse perpetuum, quale esse non habent alia inferiora ; et sic similiter esse participatum divini Ordinis dicetur magis immutabile ex hoc quod ex natura talis esse habet durare. Quaero modo a te quod est magis durabile, an esse Angeli, an esse talis operationis? Si dicis quod esse talis operationis, quaero a quo habent, ut possit sic immutabiliter inesse, aut ex natura sua, aut a Deo tantum. Si primo, ergo similiter et esse Angeli, quia ex natura sua habet esse immutabile et perpetuum secundum te. Si secundo, ergo sicut Angelus voluntate divina potest habere tale esse immutabile, sequitur quod mensuretur aeternitate participata. Ille enim respectus, quod scilicet dicatur beata, sive quod terminetur ad objectum beatificum, non videtur causa, quare magis mensuretur aeternitate, quam non terminaretur ad tale objectum in se, quia talis respectus non variat existentiam ipsius, cum prius sit talis in se quam terminetur ad objectum, ut patet a Doctore in quodlib. quaestione quarta decima. Similiter non videtur multum ad propositum quod dicit, quod ideo est immutabilior, quia plura immutabilia continet eminenter, etc. et per consequens debeat mensurari aeternitate participata, quia si sic, tunc sequeretur quod supremus Angelus esset immutabilior ex natura sua, quod ipsi non concederent, vel si concederent, oporteret ineo ponere aliam mensuram a mensura aevi, quod est omnino inconveniens secundum etiam eos. Et plura essent hic dicenda, quae transeo brevitatis causa.
Et cum dicit ad probationem, quod actus est simpliciter nobilior potentia, et tamen substantia est simpliciter nobilior accidente et ratione primi, actus intelligendi est nobilior materia prima et ratione secundi e contra, ita in proposito, etc. Ista propositio non videtur simpliciter vera, scilicet quod actus sit simpliciter nobilior potentia, loquendo de potentia subjectiva, quia tunc albedo esset nobilior objecto, cum sit ejus actus accidentalis. Et si actus sit nobilior, erit tantum secundum quid, pro quanto aliqualiter perficit: et si ponatur, quod sit simpliciter nobilior potentia, debet intelligi de potentia objectiva. Et quomodo actus dicatur prior potentia definitione, tempore et perfectione, vide 9. Metaph. text. com,13. usque ad text. com. 19. inclusive. Et cum concedit, quod substantia est nobilior accidente, et esse divini Ordinis nobilius esse naturali, hoc nihil est, quia substantia est simpliciter et absolute nobilior omni accidente, ut patet 7. Metaph,
text. com. 4. accidens autem non potest dici simpliciter et absolute perfectius aliqua substantia, sed tantum secundum quid, puta, quia aliqualiter perficit, vel quia unit objecto perfectissimo, sicut visio beata. Et ideo stat ratio Doctoris, quod cum esse aeviterni, ut esse Angeli sit simpliciter perfectius ipsa operatione beata, quod si ipsa mensuratur aeternitate, quod magis esse ipsius Angeli, vel si esse Angeli mensuretur aevo, quod etiam operatio beata.
Ad illud, quod dicit negando substantiam operationis beatae mensurari aevo, quod substantia operationis et ejus perfectio una res numero sunt, eadem mensurantur mensura, quaero quid accipit per substantiam operationis ? Aut accipit ipsam operationem absolute, aut ipsam cum illo respectu quo dicitur beata. Si primo, illa secundum te mensuratur instanti temporis discreti. Si secundo, tunc erit unum ens per accidens, et sic non erit ejus per se aliqua mensura. Deinde quaero de illa perfectione, qua dicitur beata, aut est aliquid intrinsecum et de essentia illius, aut extra essentiam illius, et tantum accidens ei. Non primum, patet, quia operatio ex hoc dicitur beata, quia terminatur ad objectum beatificum, et ut sic includit relationem ad illud, et relatio non est de essentia absoluti, ut patet, operatio autem est qualitas absoluta, ut probat Doctor in quodlibet. quaestione 13. Si secundo, ergo stat argumentum Doctoris, quod talis substantia operationis erit immutabilior tali accidente, sine tali perfectione adveniente sibi.
Nec valet dicere, quod talis perfectio non sit ei accidens, sed quaeritur differentia adveniens generi. Hoc est enim manifeste falsum, quia quaero cui generi advenit? Si operationi tali, ergo sub illa operatione constituitur aliqua species perfectior tali operatione, et sic operatio beata erit una per se species, quod non videtur ; tum etiam, quia ( ut dixi) talis perfectio, qua operatio dicitur actu beata, est relatio ( ut dixi),talis non advenit generi de genere absolutorum, ut differentia contrahens. Ex his patet ad alia quae sequuntur, et praecipue ad illa quae dicit respondendo ad rationes contra quartam propositionem, patet ex his quae dixi respondendo ad illam, quam ipse dixit secundam propositionem et ad primam.
Quidam novus expositor primae partis Sancti Thomae in prima parte, quaestione decima, articulo sexto, sive ultimo, reprehendit Scotum, ponentem primum aeviternum non mensurari aevo. Unde sic dicit: Ad evidentiam igitur hujus, scito quod aeviternum non mensuratur aevo, sive intrinsece, sive extrinsece, per modum quantitatis continuae, aut successivae, aut etiam discretae, sed per modum unitatis, quoniam aevum est indivisibile et lotum simul.
Cum enim aevum sit unitas immutabilis vitae immutabilitati conjunctae, quanto aliquod immutabile minus est immutabilitati conjunctum, tanto est immutabilius et minus compositum, ac per hoc simplicius, ac consequenter magis unum ; supponimus autem nunc, quod aeviternum quanto inferius tanto pluralitati majori conjunctius est, unde et habet species minus universales et operationes minus ambientes locorum aut corporum, et propterea supremum aeviternum tanquam maxime immutabile inter immutabilia sic, id est, immutationi juncta, est maxime unum, et consequenter ex natura sua habet unde per accessum, et recessum ab eo caetera aeviterna, ut sic, mensurantur extrinsece.
Ad Scotum ergo, negatur minor, scilicet nihil est notius ex natura rei primo aeviterno. Dico namque, quod aevum existens in primo aeviterno, sive sit ejus substantia, aut existentia, sive non, est notius in ratione mensurae ipsa aeviterni substantia, ut immutabilis, quoniam aevum nihil aliud est quam unitas, per modum mensurae talis immutabilitatis, ac per hoc ipsum aevum est ipsa unitas formaliter, cui primo debetur ratio mensurae, ut patet quarto, et decimo Metaphysicae. Substantia autem sic immutabilis est denominative una, et hanc denominationem importat ly oevitertium ; constat autem universaliter, quod id, quod est formaliter tale, est notius et certius ex natura rei eo quod est denominative tale. Quamvis igitur substantia Angeli sit simpliciter notissimum omnium, quae in eo sunt, aevum tamen in genere seu in ratione mensurae est notius illius substantia, sicut quamvis substantia corporea sit notior secundum se quantitate, in genere tamen mensurae quantitas est notior secundum se. Haec ille novus expositor.
Respondeo et dico primo, quod non bebe scrutatus est verba Doctoris Subtilis. Primo enim dicit distinct. 2. quaestione 2. art. ultimo, quod non apparet necessitas ponendi aliquam mensuram intrinsecam aliamrealiter ab existentia Angeli,quia talis mensura esset posterior existentia Angeli, ut patet ; et sic si Angelus non posset esse sine tali mensura intrinseca,tunc esset idem realiter, ut probat ubi supra articulo primo contra Henricum. Si vero potest esse sine tali mensura, ergo non est necesse ponere talem mensuram in existentia Angeli.
Nec valet dicere, quod talis mensura sit eadem realiter cum existentia Angeli, quia mensura est realiter cum existentia Angeli, quia mensura est realiter aliud a mensurato, cum sit certior ipso mensurato, ut dicit Doctor in quaestione tertia, et sic non apparet talis necessitas ponendi aevum mensuram intrinsecam existentiae Angeli,ut dicit Doctor in quaestione secunda et tertia, et sic negatur aevum,ut mensura non tantum a primo Angelo, sed etiam ab omni Angelo.
Et si iste novus expositor intendit improbare Doctorem de hujusmodi mensura, quasi Doctor neget eam a primo Angelo tantum, et non ab aliis Angelis ; patet quomodo non percipit nec verba, nec mentem Doctoris, cum ipse Doctor neget eam ab omni existentia Angelorum.
Si vero iste expositor intendat probare aevum esse mensuram intrinsecam respectu existentiae Angelorum sic, quod talis mensura necessario conveniat existentiae Angelorum, tunc habet solvere rationes Doctoris, quia aut ponitur eadem realiter, aut distincta realiter, et posterior existentia Angeli.Non primo, quia omnis mensura realiter distinguitur a mensurato. Non secundo, quia tunc existentia Angeli posset esse sine ipsa, et sic non esset simpliciter necessaria.
Si vero iste expositor intendat loqui de aevo prout Doctor loquitur dist. 2. quaestione 3. secundum secundum et tertium modum, scilicet quod aevum secundum secundum modum accipiatur, pro qualibet existentia superiori et simpliciori, et sic quaelibet existentia superior, cum sit perfectior, ut nata certificare de existentia inferiori, erit mensura extrinseca existentiae inferioris. Vel tertio modo, scilicet, quod aevum dicatur illa existentia simplicissima, quae ex ratione sua formali, et in se est certissima, et primo nota, nata certificare de aliis, et sic prima existentia supremi Angeli potest dici aevum, respectu aliarum existentiarum inferiorum Angelorum. Et sic utroque modo accipit Doctor aevum pro existentia simpliciori Angelorum.
Et sic patet, quod loquendo de aevo istis modis, quod in supremo Angelo nullum sit aevum, patet, quia nulla existentia alterius Angeli est superior et simplicior, quia tunc existentia supremi Angeli non esset simpliciter suprema.
Et sic patet quomodo iste in vanum laboret in exponendo quae dicit, et in respondendo rationi Doctoris, quam certe non percipit, cum ignoret ad quem sensum faciat illam. Illa enim ratio ponitur a Doctore ubi supra, quaestione secunda, et probat quod non apparet necessitas ponendi aevum, ut mensuram intrinsecam respectu cujuscumque Angeli, et non facit praecise de supremo Angelo, ut patet intuenti litteram.
Adverte etiam quod iste novus expositor multa dicit, quae in se videntur omnino falsa.
Quod dicit de aevo, quod est unitas indivisibilis, habet probare et respondere ad rationes factas in prima quaestione pro opinione D. Bonaventurae, quas non solvit nec memoriam de eis facit.
Et similiter habet probare, quod aevum sit tantum unitas indivisibilis, et non aliquod ens, de quo verificetur unitas talis.
Et quod dicit secundum Philosophum 10. Metaph. quod mensura est tantum unitas. Legat diligentius textum Philosophi, et inveniet ibi quomodo non ponitur ipsa mensura tantum unitas, sed aliquid, cui convenit unitas. Et vide quae exposui in primo distinctione 8. quaest, 2. ubi ostenditur, et secundum verba et intentionem Aristotelis, quod mensura non accipitur tantum pro unitate.
In ista quaestione quarta occurrunt aliqua dubia, principaliter circa istas quatuor conclusiones.
Conclusio prima: Necesse est eumdem actum beatificum eadem mensura mensurari, et ut habet esse supernaturale ab agente primo et naturale a secunda causa.
Conclusio secunda : Operationes intrinsecae Angelorum nullo modo mensurantur tempore, sed tantum mensurantur aevo,posito quod mensurentur.
Conclusio tertia : Solum illa forma dicitur mensurari tempore, secundum quam nata est fieri proprie successio.
Conclusio quarta : Substantia generabilis et corruptibilis tantum pro primo instanti sui esse essentialiter dependet a generante, et per tempus sequens a Deo conservante.
Contra primam conclusionem arguitur primo ; aut ponitur aevum mensurare actum illum, ut absolute sumptum ; aut sub illis respectibus, sub quibus consideralur, ut est ab agente naturali, vel supernaturali. Non primo, quia ut sic non dicitur supernaturalis, quia supernaturalitas sumitur per comparationem ad agens supernaturale, ut patet a Doctore in quaest. 1. prologi. Non secundo, tum quia ut sic, est tantum unum per accidens, cujus non potest assignari mensura per se ; tum quia talis respetus primo mensuraretur aevo, patet, quia non dicitur beatificus, nisi ut supernaturalis.
Secundo arguitur, quia actus beatificus dicitur simpliciter supernaturalis, quia primo et principaliter ab agente supernaturali ; ergo, et sic primo et principaliter mensuratur aevo, non autem ut est ab agente naturali.
Respondeo, quod actus ille dicitur beatificus ex hoc quod terminatur ad objectum beatificum, non autem ex hoc quod est ab agente supernaturali, ut patet a Doctore in 1, dist. I. et ut sic mensuratur aevo. Quod modo ille actus sit ab agente supernaturali sive naturali, non refert, quia mensuratur aevo, ut praecise est talis actus, cui accidit sic vel sic produci, quia tamen in eodem instanti habet esse tam ab agente supernaturali quam naturali, ideo sequitur quod ita erit mensuratus aevo,ut est ab agente naturali,sicut a supernaturali, et sic respectus naturalitatis non tollit a tali respectu quin mensuretur aevo. Contra secundam arguitur sic primo: intellectio Angeli potest intendi et remitti ut patet a Doctore in 1. distinct. 3. quaest. 7. in 2. dist. 42. ergo potest acquiri continue secundum intensionem, ergo talis acquisitio intensive mensurabitur tempore.
Secundo, omnis forma mensuratur tempore continuo, quae continue et successive acquiritur: sed intellectio Angeli, quae intensive acquiritur est hujusmodi, quia ipsa producta in aliquo instanti per tempus immediate sequens potest intendi successive, ergo.
Tertio, pono quod intellectio lapidis fiat ab Angelo in instanti aevi, correspondente instanti temporis nostri, quod dicatur A,et in alio instanti aevi fiat intellectio ligni, quaero cui respondebit in tempore nostro ? aut instanti, cui correspondet primum instans aevi ; aut instanti immediato ; aut instanti temporis nostri immediato. Non primo, quia duo instantia aevi, quorum unum succedit alteri, non possunt correspondere uni instanti temporis nostri. Non secundo, quia tunc darentur duo instantia immediate in tempore nostro. Non tertio, quia tunc oporteret Angelum quiescere per aliquod tempus in intellectione lapidis, quod videtur inconveniens ; ergo correspondebit tempori immediato instanti temporis, cui correspondebat primum instans aevi; ergo intellectio ligni acquiritur successive, et per consequens in tempore. Respondeo ad primum, quod si gradus intensionis formae sint divisibiles in semper divisibilia, ut quidam tenent, quod talis intellectio poterit acquiri per motum et successive, et sic mensurari tempore, nisi dicatur supple, quod motus ille quo intensive acquiritur, sit vere successivus, et sic mensuretur tempore licet intellectio acquisita mensuretur aevo, cum habeat eumdem modum existendi, sicut existentia Angeli.
Dico tamen, quod motus proprie secundum Philosophum, fit, sive causatur ex divisibilitate, vel subjecti mobilis vel spatii alicujus, ut patet a Doctore infra q. 9. et in quodl. q. 11. ita quod partes talis divisibilis vere continuantur alio et alio indivisibili ; modo forma, ut praecise accepta secundum intensionem,et si habet gradus, non tamen partes, et posito etiam quod quilibet gradus sit divisibilis in infinitum, non tamen constat, quod unus continuetur alteri per aliquod indivisibile, quia tale non videtur posse assignari, et quomodo dicatur motus intensionis, patebit infra. Si vero dicatur, quod quilibet gradus intensionis sit indivisibilis intensive, si acquiritur in subjecto indivisibili, acquisitio secundum unum gradum mensurabitur instanti aevi, vel correspondente uni instanti temporis nostri vel alicui parti temporis nostri. Exemplum primi, si intellectus Angeli quiescat per horam sub privatione intellectionis lapidis, poterit in instanti aevi correspondente ultimo instanti illius horae esse sub intellectione lapidis. Exemplum secundi, si quiescat etiam in ultimo instanti illius horae, tunc in instanti aevi correspondente tempori immediato ad ultimum instans horae poterit esse sub intellectione lapidis unius gradus intensionis, et si post intendatur secundum alium gradum, adhuc in instanti aevi correspondente instanti temporis nostri, vel alicui parti temporis nostri poterit esse sub secundo gradu. Exemplum tertii: Si primus gradus acquiratur in instanti temporis nostri, secundus gradus non acquiritur in instanti immediato, sed vel in tempore immediato, et si acquiritur in instanti mediate oportet quiescere per tempus inter medium.
Si vero primus gradus acquiratur in instanti correspondente tempori nostro, secundus gradus poterit acquiri in ultimo instanti illius temporis, et tertius gradus poterit acquiri in tempore immediato vel in instanti ultimo illius temporis, et tunc oportet quiescere per illud tempus medium, et sic de aliis gradibus, si successive acquirantur. Sed numquid potest continue intendi, puta usque ad octo gradus, ita quod nulla quies media, vel quasi quies interponatur ? Dico quod si acquirantur octo gradus in octo instantibus aevi sibi invicem succedentibus, tunc oportet sic ponere, quod primum instans aevi correspondeat alicui instanti temporis nostri ; et secundum instans aevi alicui parti temporis immediate sequentis ; et tertium ultimo instanti illius partis temporis ; et quartum instans alii parti temporis immediate sequentis ultimum instans alterius partis, et sic deinceps. Si vero primum instans aevi correspondeat alicui parti temporis, secundum instans aevi correspondebit ultimo instanti illius temporis, et tertium instans aevi correspondebit tempori immediate sequenti, et sic deinceps. Et hoc modo aevum continuatur cum aliquo toto tempore nostro ; non enim quando instantia aevi continuantur tempori nostro, puta unius horae, correspondent praecise diversis instantibus illius horae, quia non immediatis, ut patet, nec mediatis, quia tunc in tempore medio esset quies, et sic inter duo instantia aevi esset quies media correspondens tempori nostro medio inter illa instantia, quibus correspondent instantia aevi ; unum ergo instans aevi correspondet praecise uni instanti temporis, et secundum instans aevi tempori immediato.
Nec valet dicere, quod quilibet gradus est acquisibilis in instanti, ergo non potest acquiri in tempore, quia, ut dicit Doctor in tertio distinct. 3. anima Virginis potuit esse in peccato praecise per instans, et in tempore immediato sub gratia, quae tamen est indivisibilis, aliter daretur instans immediatum instanti. Et quamvis quilibet gradus sit producibilis in instanti, ita quod agens circa passum dispositum potest in instanti producere gradum, si tamen producit plures gradus et non in eodem instanti ; si in tali productione nulla mediet quies, necessario habet producere primum in instanti, et secundum in tempore immediato, vel si primum in tempore, secundum producet in ultimo instanti illius temporis, et tertium in tempore immediato, ut dixi supra. Et hoc non est ex defectu agentis neque passi, quia sicut agens potest producere unum in instanti, ita alium in alio instanti ; et similiter sicut passum potest recipere unum in uno instanti, ita alium in alio instanti, sive mediato, sive immediato, sed repugnantia est, quia unum instans temporis nostri nullo modo potest esse immediatum alteri instanti. Si loquamur de intellectione nostra, et ponamus quod acquiratur intensive in tempore, pariformiter est dicendum, videlicet, vel quia oportebit quiescere per aliquod tempus, puta si in instanti acquiratur primus gradus indivisibiliter, et in tempore immediato acquireretur secundus gradus indivisibiliter, in ultimo instanti illius temporis acquireretur tertius gradus indivisibiliter, et sic continuatur talis successio, non tamen per motum aliquem, cum ibi nihil acquiratur partibiliter, nec ex parte subjecti est divisibilitas, nec ex parte formae, cum non sit ibi partium divisio, propter quam sit successio in motu, quia continuum divisibile habet partes copulatas per aliud et aliud indivisibile, ut patet de quanto molis. Modo, gradus formae si ponantur indivisibiles non continuantur ad invicem, quia non continuatur indivisibile continuans eos, ut patet.
Si ibi non est proprie motus, cum continue acquiritur intensive intellectio secundum alium et alium gradum, quomodo talis acquisitio continua mensuratur tempore, cum tempus sit mensura motus? Dico, quod proprie non mensuratur tempore intrinseco, licet fiat in tempore universali, sicut ponendo quod Deus in instanti A creet unam animam, et immediate post ipsam annihilet, talis annihilatio fit in tempore immediato ad instans creationis, et tamen non mensuratur tempore, licet correspondet tempori nostro. Sic in proposito, multa enim fiunt in tempore, id est, non in instanti, quae tamen non mensuratur tempore ; solus enim motus proprie mensuratur tempore. Si dicatur, si gradus secundus non mensuratur tempore proprie, ergo nec primus gradus sive productio illius non mensuratur instanti temporis, concedo, quod non per se mensuratur instanti temporis, quia omne tale est aliquod mutatum esse, quod vel est principium unius partis motus et finis alterius, vel est tantum finis, sicut est ultimum mutatum esse alicujus motus.
Ad secundum patet ex supradictis. Ad tertium similiter patet. Dico enim quod tale instans aevi correspondet tempori immediate sequenti. Posset etiam correspondere instanti mediate sequenti, si quiesceret per tempus intermedium, quae omnia bene nota et pondera.
Contra tertiam conclusionem arguitur sic: primo secundum qualitatem, puta secundum qualitatem, quae est caliditas, nata est fieri alteratio in tempore, et tamen ipsa caliditas non mensuratur tempore. Probatur, et pono quod punctus de genere Quantitatis possit in tempore alterari secundum caliditatem, ut patet a Doctore in distinct. 2. quaest. 9. et tamen ista alteratio non mensurabitur tempore, nec per consequens ipsa caliditas acquisita in puncto, nam omnis alteratio, quae tempore mensuratur est successio continua. Quaero unde sit ista successio ? Non a puncto, cum sit simpliciter indivisibilis, ideo non potest prius secundum unam partem alterari, et posterius secundum aliam. Non ratione caliditatis, quia ut acquiritur in puncto non habet partes et paries, quae continuentur ad invicem, cum hoc sit tantum ratione quantitatis continuae, et in puncto nullo modo est quantitas ; ergo successio erit praecise, quia nata est acquiri intensive in puncto et gradualiter. Et tunc quaero an illi gradus sint divisibiles aut indivisibiles ? Non primo, quia si unus gradus caliditatis intensionis fit divisibilis in infinitum, tunc quaelibet gradus esset infinitus intensive, quia includeret infinitas perfectiones, cum quilibet, in quos dividitur, dicat perfectionem aliquam. Nec valet dicere, (ut aliqui dicunt) quod si divideretur in infinitum, quorum quilibet esset aequalis perfectionis esset infinitus intensive, sed quilibet minor est minoris perfectionis ; et patet exemplum de quanto continuo, quod est divisibile in infinitas partes, quarum quaelibet dicit aliquam perfectionem, et tamen non est infinitum intensive.
Dico, quod non est simile de quanto extensivo, quia si ponatur intensum ut duo, ita erit in toto sicut in qualibet parte ; si ergo sit divisibile in infinitas partes extensive, tamen omnes illae partes praecise includunt unum gradum perfectionis, sicut etiam patet de albedine extensa, quae intensive est ita perfecta in minima parte, sicut in tota. Sed non esset sic de gradu perfectionali, quia si esset divisibilis secundum intensionem in infinitum, major perfectio esset in eo intensive quam in alio, in quo dividitur. Et sic non videtur, quod quilibet gradus caliditatis sit intensive divisibilis in infinitum, sed quod quilibet sit indivisibilis, et si hoc concedatur, ergo caliditas illa non est nata acquiri in puncto successione continua. Patet, quia illi gradus sunt indivisibiles, et non continuantur ad invicem, quia continua sunt, quorum ultima sunt simul. Indivisibile non habet ultimum, ut patet, et ultra oporteret invenire aliud indivisibile continuans, quod sit principium unius gradus et finis alterius; ergo calor in puncto non potest acquiri motu continuo et successivo, et si acquiritur, eodem modo acquiritur sicut intellectio intensive acquiritur, ut dixi supra , et tamen est forma secundum Doctorem, secundum quam nata est esse successio, et mensuratur tempore, ut in puncto acquiritur. Nec valet dicere, quod si punctus esset separatus a quantitate, non posset sic alterari, quia indivisibilis; patet, quia nec Angelus potest calefieri, quia hujusmodi qualitates natae sunt recipi in quanto. Dico, quod non non est simile, quia Angelo repugnat, quia spiritus, omnis forma corporalis, cujusmodi est omnis forma, cui non repugnat extensio quantitativa ; non sic repugnat puncto de genere Quantitatis, quod saltem in ipso acquiratur intensive, licet non extensive.
Secundo arguitur, quia quantitas est forma, secundum quam potest fieri successio, ut patet, quia divisibiliter potest acquiri, et tamen non mensuratur tempore, nec instanti temporis. Primum patet, quia talis ab agente perfecto potest in instanti induci in passum ; ergo sicut ejus inductio non mensuratur tempore, multo minus nec ejus esse, et tamen ponitur a Doctore mensurari tempore, quia in passo potest successive acquiri. Secundum patet, quia quod mensuratur per se instanti temporis, ponitur per se . terminus, et hoc vel ultimus vel intermedius alicujus successionis. Exemplum de ultimo mutato esse et de mutatis esse intermediis. Hoc patet a Doctore ubi supra, sed talis acquisitio non est per se terminus motus, ut patet, ergo non mensuratur instanti temporis, nec similiter quantitas acquisita subito mensuratur instanti temporis, quia non acquiritur per aliquod mutatum esse, quod sit per se terminus motus.
Respondeo ad primum, quod si teneatur, quod gradus formae intensibilis sit indivisibilis intensive, et quod punctus possit alterari secundum aliquam qualitatem, quod talis alteratio continua secundum alium et alium gradum non mensurabitur tempore proprie, nec per consequens qualitas acquisita. Et tunc dico, quod conclusio Doctoris debet intelligi de forma, quae per motum acquiritur, quod fit quando qualitas producitur ab agente naturali in aliquo quanto divisibili secundum partes, quia illud quantum prius secundum unam partem alteratur, et posterius secundum aliam, acquiritur enim extensive in illo quanto, et sic per motum ; quia ergo ejus motus mensuratur tempore, ita potest concedi, quod etiam talis qualitas mensuretur tempore, praecise enim dicitur mensurari tempore, quia motus, quo ipsa acquiritur, mensuratur tempore per se, quia vero in puncto non acquiritur per motum, ideo non mensuratur tempore proprie.
Dico secundo, quod omnis forma, quae quantum est ex parte sua nata est acquiri per motum, licet actu non acquiratur per motum, mensuratur tempore, saltem potentiali, quia tanto motu nata esset acquiri in aliquo quanto.
Si volumus etiam dicere, quod per se mensuratur tempore actuali, saltem extrinseco, potest concedi absolute quod omnis forma, quae nata est acquiri per motum, licet etiam in instanti acquiratur, mensuretur tempore, quia forte non videtur alia mensura posse assignari. Ex his patet responsio ad secundum argumentum.
Contra quartam conclusionem instatur. Primo, ignis generat ignem ; ergo potest ipsum conservare. Antecedens patet, consequentia probatur, quia non major virtus requiritur in conservando quam in generando. Patet, quia conservare rem est eamdem producere, vel eadem productione continuata, qua in primo instanti fuit producta, vel alia productione, ut supra patuit q. 1. praesentis distinctionis.
Secundo, quia minus videtur quod ignis producat ignem de non esse ad esse, quam quod eumdem ignem positum in esse in aliquo instanti ponat in tempore immediate sequenti. Patet hoc, quia in generando ipsum requiritur major virtus, cum transeat de non esse simpliciter ad esse simpliciter, sed in conservando non sic transit, ut patet. Tum etiam, quia transire a non esse simpliciter prius natura po -sitive, est majoris virtutis, quam transire a non esse tantum negative. Hoc patet, sed generando rem transitur a non esse simpliciter prius natura positive, et conservando tantum transitur a non esse prius natura tantum negative, quia talis negatio actu non inest, sed nisi praeveniretur a causa ponendo ipsam rem in esse, tunc actu inesset, ergo.
Tertio instatur, et pono quod Deus in tempore A, creet ignem, ita quod praecise creet ipsum in tempore immediato ad aliquod instans, et in instanti immediate sequenti ipsum conservet, certum est, quod in tempore illo dicitur tantum creari, quia ut sic transit immediate a non esse ad esse, et in instanti immediate sequenti dicitur conservari, ut patet. Hoc casu posito, arguo sic : sit ignis approximatus perfecte igni creato, potest illum eumdem ponere in illo instanti sequente immediate illud tempus, ergo et conservare. Consequentia patet, antecedens probatur, quia si in illo instanti ignis ille non esset, et ignis generans esset perfecte approximatus materiae, posset illum generare ; ergo et nunc conservare.
Quarto instatur sic, aliquod agens creatum potest aliquem effectum corrumpere in isto instanti vel tempore, in quo conservatur, ergo praecise in illo instanti vel tempore potest ipsum conservare. Consequentia cum antecedente videntur nota.
Quinto instatur, quia conservare rem, est ipsam post primum instans, in quo primo accipit esse, ponere in esse, et hoc vel actione continuata vel alia et alia actione, ut patet supra praesenti distinct. quaest. 12. quodiib. sed sunt multa agentia, quae sic se habent: patet de intellectu, qui continuat intellectionem circa objectum per horam, ita quod illa posita in aliquo instanti continuatur per tempus immediate sequens. Hoc idem patet de voluntate, quae continuat volitionem; hoc idem de Sole, qui continuat lumen ; ergo ista non tantum dependent ab agente naturali tantum pro illo instanti, in quo primo accipiunt esse.
Sexto instatur, probando quod non tantum post primum instans, in quo res generatur dependeat a Deo, et conservatur ab ipso. Patet, quia agens naturale in illo tempore, quo dicitur immediate conservari a Deo potest illam destruere. Et pono casum, quod ignis in instanti A generetur, et in tempore immediate sequenti sit aqua (ut incompossibilis saltem virtualiter) perfecte praesens igni genito ; ergo in illo tempore poterit aqua ipsum immediate corrumpere ; si sic, ergo immediate conservatur a Deo.
Septimo, patet per Doctorem in 4. distinct. 12. ubi vult, quod ignis non tantum causat in se aliquos gradus caloris, sed etiam conservat eos, vide ibi.
Respondeo ad omnes istas instantias, praemittendo aliqua. Primo, quod aliud est loqui de substantia genita, quae habet esse per se existens extra suam causam, et aliud est loqui de re genita non habente per se esse existens, ut accidens, quia primo modo talis res nata est praecise dependere a causa particulari pro illo instanti quo accipit esse, ut patet de Francisco genito a Joanne, qui praecise dependet a Joanne, pro illo instanti in quo generatur a Joanne. Sed secundo modo sunt aliqua accidentia, quae praecise habent esse, quamdiu continuantur in esse a causa particulari, ut patet de illuminatione et intellectione et volitione, quae dum causantur a causa particulari sunt, dum non causantur non sunt. Et loquor de communi lege, quia bene Deus posset conservare aliquam intellectionem causatam a particulari, puta ab aliquo intellectu creato, ipsa causa particulari amplius non concausante.
Secundo praemitto, quod conclusio Doctoris tantum intelligitur de substantia perfecta habente esse per se existens, quia talis tantum dependet a causa particulari pro illo instanti quo generatur a tali causa. Unde sic dicit: Concedo igitur quod primum esse substantiae generabilis inquantum concomitatur mutationem proprie dictam mensuratur instanti, sed non sequitur ultra, ergo esse habitum post illud instans mensuratur tempore, quia in primo instanti comparatur illud esse ad causam particularem generantem a qua est, et post illud instans non habet dependentiam ad illam causam particularem generantem, sed
tantum ad primam causam conservantem, et tunc habet habitudinem uniformem ad illam causam conservantem sicut esse Angeli. Haec ille.
Ex his patet responsio ad instantias. Ad primam negatur consequentia. Ad probationem dico, quod in conservando substantiam requiritur major virtus quam in generando tantum, patet, quia in conservando est simpliciter major dependentia ipsius conservati ad causam conservantem. Et licet causa particularis pro quocumque instanti posset eamdem substantiam generare, si esset approximata eidem passo et omni impedimento amoto, tamen postquam genita est, non potest eadem prius genitam ponere in esse, nec actione continuata, nec alia et alia actione. Et licet etiam possit eam corrumpere in aliquo instanti, non tamen sequitur ultra, quod possit conservare, sed si aliquid sequitur, forte tantum sequitur quod potest eam generare, sed postquam genita est non habet ultra influentiam aliquam circa eam, quantum ad suum esse. Et per haec patet responsio ad quatuor primas instantias, et similiter ad sextam.
Ad alias de intellectione, volitione, illuminatione, et de calore ignis, concedo quod conservantur a causa particulari, eo tamen modo, quo causa secunda nata est conservare suum effectum continue, scilicet causando illum.