In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Alensis 2. part. quaest 20. Memb. 3. D. Thom. 1. part. quaest. 75. art. 7. et quaest. 58. art. 3. et hic d. 3. quaest. 1. art. 6. D. Bonavent. hic art. 3. quaest. 1. Gabr. quaest. 6. Henric. quodlib. 12. quaest. 8. Vide Scot. 5. Metaph. quaest. 5. 6. 7. et Tartaret. hic. Bacon. 2. d. 3. q. 2. Mayron. 2. d. 1. q. 6.
Quinto circa secundam partem hujus distinctionis in qua tractat
Magister, ubi fuerint Angeli creati, quaeritur de loco Angeli. Ubi quaero primo circa hoc : Utrum Angelus sit in loco? Videtur primo quod non. Boetius de Hebdomadibus: Communis animi conceptio est incorporalia non esse in loco.
Secundo sic, Augustinus 83. q. q. 20. videtur probare ex intentione, quod Deus non est in loco per hoc medium, quod non est corpus: praemissa est vera de Angelo, ergo et conclusio. Item super Gen. dicit de Deo, quod movet creaturam corporalem per locum et tempus, spiritualem per tempus tantum: ergo negat a spirituali motionem per locum, et ita negat eam esse in loco.
Tertio Aristoteles 4. Physicorum : Locus est ultimum corporis continentis immobile primum, etc. Sed nullum corpus continet Angelum, quia continens est actualius contento ; nullum autem corpus est actualius Angelo, ergo, etc.
Quarto sic : Omne locatum habet situm: sed situs non convenit nisi quanto, quod patet, quia positio uno modo est differentia quantitatis, et illo modo non convenit nisi quantitati. Alio modo, ut est Praedicamentum, est passio fundata in quantitate; ergo nullo modo convenit Angelo: ergo nec locus.