IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Eamdem sententiam efficacissime impugnat. Primo, quia D. Thom. alibi ait ex operatione colligi Deum esse ubique secundum substantiam, ergo. Secundo, alias Angelus posset nusquam esse. Tertio, quod esset in toto coelo. Haec late confirmat et declarat. Quarto, id quod est in loco, est in eo formaliter, operatio transiens non est talis. Quinto, esset in loco commensurative. Sexto, ex Damascen. Nazian.Augustino.
Contra conclusionem (d) hujus opinionis arguitur primo, quod sic ponens contradicat sibi ipsi, quia in quaestione illa : an Deus sit ubique, probat quod sic per hoc, quia secundum Philosophum 7. Physic. Movens est simul cum moto, et Deus est primum efficiens, et ideo potens movere omne mobile ; ex hoc concludit quod est in omnibus et praesens omnibus.Quaero quid intendit per hoc concludere? Aut esse praesentem omnibus, hoc est moventem, et tunc est petitio principii, quia idem est praemissa et conclusio, et nihil ad propositum, quia ibi intendit concludere immensitatem Dei, secundum quam Deus est praesens omnibus.
Aut intendit concludere illam praesentiam, quae competit Deo, inquantum est immensus, et tunc ex operatione alicubi, secundum ipsum sequitur praesentia illa, quae pertinet ad immensitatem divinam, quae est Dei inquantum Dei, ita quod prius naturaliter erit praesens inquantum immensus, quam inquantum operans, et hoc concluditur ex hoc, quod est in omnibus per operationem, sicut ex posteriori: igitur a simili in proposito, prius naturaliter est
Angelus praesens alicui loco secundum essentiam, quam sit praesens secundum suam operationem.
Confirmatur ratio, (e) quia minus videtur de Deo, quod oporteat ipsum esse praesentem ei, in quod agat per praesentiam sive per essentiam, quam Angelus, quia illud quod est illimitatae potentiae videtur posse agere in quantumcumque distans: sed illud quod est determinatae et limitatae virtutis, requirit determinatam approximationem passi, ad hoc quod agat in ipsum. Nullam enim videtur agens virtutis limitatae et determinatae, cujus actio non possit impediri per nimiam distantiam ad passum, et ita magis videtur necessario ponere Angelum esse praesentem ad hoc quod agat.
Confirmatur etiam (f), quia si actio aliqua est in corpore ab Angelo, quaero quomodo se habet actio ista ad virtutem illam a qua procedit, aut mediate, aut immediate. Si est immediata illi a qua procedit, igitur immediate est Angelus in tali corpore vel juxta tale corpus. Si mediata, igitur est ab illa virtute per aliud medium, et de illo medio fiat eadem quaestio, et tunc oportebit stare ad hoc quod illud, quod primo est a tali virtute immediatum est tali virtuti, et per consequens illi, cujus est talis virtus, et ita e converso erit praesens ibi.
(g) Praeterea secundo sequitur quod Angelus aliquando, imo frequenter nusquam sit, nihil enim operatur in coelo empyreo, quia illud non est mutabile nec mobile: igitur nusquam Angelus est in coelo empyreo, ubi tamen est ut plurimum.
Item (h) si transeat de coelo ad terram, potest operari in locis extremis, nihil agendo in omnibus locis intermediis, quia potest esse aliquis Angelus, qui non est motor alicujus orbis intermedii; igitur nec ille tunc erit in coelo, nec in terra, nec in medio.
Praeterea (i) tertio, si Angelus est in loco per operationem; ergo ibi primo est, ubi primo operatur. Sed primo operatur in toto coelo, totum enim coelum est primo proportionatum virtuti Angeli, ita quod totum primo movet, et ita proportionatum secundum Philo sophum secundo de Coelo et Mundo. Quod si adderetur una stella, moveret cum poena et labore, et tamen non est primo in toto coelo ; ergo, etc.
Si dicas, quod primo movet aliquam unam partem, et ibi est, et per motum illius partis movet aliam partem, quasi impellendo vel trahendo.
Contra (k) hoc, licet Philosophus imaginetur illum rusticum habere pedes, et caput in polis, et brachia protensa et extensa ad Orientem et Occidentem,secundum veritatem tamen, si primum coelum ponatur mobile et non quiescens, nullus punctus est in coelo magis oriens quam alius, sed quilibet punctus est oriens successive. Nullus etiam punctus est magis capax motus quam alius secundum veritatem, et ideo non est in coelo ex natura rei dextrum et sinistrum, sicut in animali. Pars enim dextra, quae est in animali, magis capax estvirtutis animae quam pars sinistra, in nulla parte potest poni Angelus primo, ex hoc quod primo illam partem moveat.
Hoc etiam confirmatur, quia si esset in aliqua parte, quasi quiescens per se, motus tamen per accidens, sicut nauta in navi, ita quod semper circumferretur cum illo motu, videretur inconveniens talem motum attribuere Angelo moventi orbem. Nec etiam potest (1) poni quasi per se quiescens, et quod juxta illum sit fluens pars et pars ipsius coeli, et quod partem magis illi praesentem semper primo moveat ; non enim est assignare in quo quiescat ille Angelus, cum continue moveat partem praesentem, et existendo in aliquo inquantum est motum non erit quiescens in eo, ut videtur.
(m) Praeterea, illud quod est ratio Angelo existendi in loco, est in eo formaliter, alioquin Angelus nullo modo erit formaliter in loco: operatio autem transiens in corpus non est formaliter in Angelo: ergo, etc.
Praeterea, illa operatio (n) est commensurative in loco per accidens ; igitur si per eam Angelus est in loco, et nullo alio modo est ibi commensurative.
Praeterea Damascenus cui maxime innituntur, non est pro eis. Tum quia omnes auctoritates communiter semper copulant ad esse et operari, ubi esset superfluitas, nisi aliud esset formaliter Angelum esse in loco, quam ipsum operari in loco. Dicit enim in prima auctoritate, ubi adest et operatur, et in secunda auctoritate dicitur :
Angelum esse in loco propter adesse intellectualiter et operari, et in tertia : intellectualiter adesse et operari, ubi utique fuerunt missi; similiter idem Damascenus cap. 20. dicit, quod coelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum, et infra ipsum Angelorum virtutes includuntur. Ita igitur secundum ipsum, sunt modo Angeli in coelo, quod includuntur intra coelum, non sic autem includebantur in principio suae creationis, quia ipse cap. 17.* videtur assentire Gregorio Theologo, quod conditi fuerunt ante corporalem creaturam: tunc enim non erant in loco sicut modo sunt, quia modo continentur in loco, tunc autem non continebantur, et tamen tunc potuerunt intelligere creaturam * corporalem, secundum Augustinum super Gen. quia prius habuerunt cognitionem matutinam quam vespertinam, et potuerunt intelligere objectum ex parte objecti sub eadem ratione qua modo intelligunt illud; ergo per solam intellectionem objecti, non ponit eos Damascenus esse praesentes objecto.