IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Duo principaliter quaeruntur a Doctore, primo : Utrum Angelus sit in loco ? Et hic non quaeritur de loco circumscriptivo, quia Angelus cura sit spiritualis et indivisibilis non potest circumscribi, sed de loco definitivo sive praesentiali; et est sensus an essentia Angeli sit praesens alicui loco, puta, an secundum se possit esse praesens Soli, vel Lunae, vel monti, vel lapidi. Secundo : Utrum Angelus requirat determinatum locum, ita quod nec in majori, nec in minori possit esse, sed praecise in tanto loco. Et includit : Utrum possit esse in loco punctuali, et utrum in quantocumque magno loco, et in quantocumque parvo.
(a) Ad primam quoestionem dicitur. Hic Doctor primo recitat duas opiniones, quas improbat. Secundo principaliter respondet ad quaestionem primam. Prima opinio est S. Thomae, 1. parte summ. quoestione 52. artic. 1. et 2. qui dicit quod Angelus praecise est in loco per operationem, et nullo modo per essentiam propriam, et probat per auctoritates Damasceni, quae postea solventur.
(b) Contra hanc positionem est articulus damnatus, et excommunicatus ab Episcopo Parisiensi. Nec valet dicere, quod excommunicatio non transeat mare, nec dioecesim ; si tamen fuit articulus condemnatus sicut haereticus, ubique est condemnatus, etc.
(c) Alii autem nolentes verbo suspecto uti, etc. Haec est opinio Goffredi quodl. 8. quoest. 13. Ista opinio dicit, quod Angelus est in loco, puta in aliquo monte, tantum per applicationem, et non per praesentiam sui. Sed haec opinio dicit idem quod prima opinio, ut patet, quia aut applicatio illa est actus primus aut secundus. Non primus, ut patet. Nec secundus immanens, cujusmodi est intellectio et volitio Angeli, quia sicut existentia Angeli abstrahit a loco, ita et operatio intrinseca ; aut talis applicatio est actio transiens, et sic dicit idem quod prima opinio quod est in loco, puta in monte, per actionem transeuntem circa montem.
(d) Contra conclusionem hujus opinionis. Hic Doctor probat, quod Angelus non dicatur esse in loco per operationem, puta, quod non dicatur ex hoc esse in monte, tanquam in loco definitivo, quia ibi operatur operatione transeunte. Et in probatione, quam facit Doctor reducit Thomam ad contradictionem, quia Thomas in quaestione illa : An Deus sit ubique, probat quod sic, per hoc, quia secundum Philosophum septimo Physicorum text. com. 46. movens est simul cum moto, et potest movere omne mobile ; ergo est in omnibus et praesens omnibus, quaero quid intendit per hoc concludere, aut esse praesentem omnibus, id est, moventem omnia, et tunc est petitio principii, patet quia idem est principium et conclusio, nam principium per quod intendit probare Deum esse praesentem omnibus, est quia movet omnia, et haec est conclusio. Et ultra, nihil est ad propositum, quia intendit probare immensitatem Dei, secundum quam Deus est praesens omnibus: aut intendit concludere illam praesentiam, quae competit Deo, inquantum immensus, et tunc ex operatione alicubi secundum ipsum, sequitur praesentia illa, quae pertinet ad immensitatem divinam, quae est Dei inquantum Dei, ita quod prius naturaliter erit praesens inquantum immensus, quam inquantum operans, quia immensitas illa competit Deo, inquantum Deus, et concluditur quod sit in omnibus per operationem tantum a posteriori: igitur a simili in proposito prius naturaliter Angelus est praesens alicui loco secundum essentiam, quam sit praesens secundum operationem. (e) Confirmatur ratio, quia minus videtur de Deo, etc. Haec ratio concludit contra Thomam, quia ponit Deum esse praesentem in se, ubi operatur. Et ratio stat in hoc : si Deus, cum sit virtutis infinitae non agit circa aliquod passum, nisi sit sibi praesens, a fortiori Angelus non poterit operari circa aliquod, si non sit praesens secundum essentiam. Sed an Deus possit operari circa aliquod passum ubi non esset praesens, est alia quaestio. Et de hoc vide Doctorem in 1. dist. 37. sed de facto sic est, quod non operatur circa aliquod, cui perfecte non sit praesens, cum sit in omni re per suam praesentiam.
(f) Confirmatur etiam, quia si actio aliqua, etc. Haec ratio concludit contra Thomam, quia ponit quod movens est simul cum moto, et ideo si movet immediate est praesens, sive simul cum moto. Pro clariori notitia pono talem casum, quod Angelus moveat lapidem, quaero tunc, aut motio illa, quae recipitur in lapide, recipitur immediate ab ipso Angelo, et sic erit Angelus praesens ipsi lapidi; aut recipitur mediate, ita quod prius recipitur in alio corpore immediate a virtute Angeli, et tunc ipse Angelus erit praesens secundum essentiam illi alii corpori, aut erit processus in infinitum.
(g) Proeterea secundo sequitur. Hic Doctor deducit Thomam ad manifestum inconveniens, videlicet quod Angelus aliquando, imo frequenter nusquam erit, patet, quia in coelo empyreo non operatur operatione transeunte, cum tale corpus sit simpliciter immobile, et per consequens dum est in coelo empyreo, non est in aliquo loco, quia tantum est in loco, per te, per operationem ; imo Angelus nunquam erit in coelo empyreo, quia ibi non potest esse, nisi sit in loco, et tamen ad placitum suum est in coelo illo.
(h) Item si transeat de coelo ad terram, etc. Supponendo, quod Angelus, dum transit de coelo empyreo ad terram, non operetur in locis intermediis ; ergo transeundo illa media, et ibi non operando, erit praesens illis locis per suam essentiam, et non per operationem, cum ibi non operetur.
(i) Proeterea tertio, si Angelus est in loco per operationem. Per hanc rationem Doctor deducit opinantem ad hoc inconveniens, videlicet, quod Angelus primo esset in toto coelo, tanquam in loco, patet, quia simul movet totum coelum, primo enim totum movet; coelum enim est ita proportionatum illi, quod si adderetur una stella, moveret cum labore et poena, secundum Philosophum secundo Coeli et mundi, text. com. 71.
(k) Contra hoc, licet Philosophus imaginetur, etc. Hic Doctor intendit probare quod Angelus, qui movet coelum aliquod, non est primo in aliqua parte, ita quod primo moveat adaequate unam partem, ut puta quod sit in Oriente vel Occidente, quia cum coelum semper moveatur, sequitur quod quaelibet pars successive potest esse Oriens et Occidens. Exemplum, nam pars primi mobilis, quae in mane oritur nobis, in vespere occidit, et illa quae vespere occidit, mane oritur nobis: ergo non movet primo, id est, adaequate aliquam partem. Et si diceretur, quod quando movet partem Orientalem primo, movet etiam eamdem primo quando occidit, et sic sequeretur quod Angelus moveretur per accidens, patet quia moveretur ab Oriente in Occidentem ad motum illius partis, cui esset applicatus per operationem. Si etiam diceretur, quod primo movet partem dextram ipsius coeli, hoc patet esse falsum, quia ibi non est dextrum, neque sinistrum, nisi secundum imaginationem Philosophi, ubi supra de illo rustico Athlante; in nulla ergo parte potest poni Angelus, primo ex hoc quod primo illam partem moveat.
(1) Nec etiam potest poni quasi quiescens per se, patet, quia semper movet partem sibi praesentem, et sic non quiescit ibi, neque assignatur alius locus in quo quiescat, quia Angelus semper existit in aliquo, inquantum illud est motum ab ipso Angelo, nec per consequens potest dici per se quiescens.
(m) Proeterea illud, quod est ratio Angelo existendi in loco, est in eo formaliter, alioquin Angelus nullo modo erit formaliter in loco. Patet ista propositio, quia sicut ratio formalis locandi aliquid est in loco formaliter, sive in locante, sicut superficies est formaliter in corpore locante, quae est ratio formalis fundamentalis tantum locandi ipsi corpori, sic pariformiter erit de ratione formali, qua passive aliquid locatur, sicut superficies in corpore locato. Sed operatio Angeli transiens in corpus non est in Angelo formaliter, patet, quia est in illud corpus, puta quod movet, sive circa quod operatur.
(n) Proeterea illa operatio, etc. Adverte, quod cum dicit de operatione, quae est in loco commensurative, etc. Sic debet intelligi, quod cum Angelus movet lapidem de loco ad locum, quia acquirit locum circumscriptivum, et motio Angeli, quae est transiens in talem lapidem, et sic sicut lapis est circumscriptive in loco per se, ita omne quod est subjective in lapide erit circumscriptive in loco per accidens ; ergo si Angelus est in loco per talem motionem, sequitur quod erit in loco per accidens circumscriptive.