IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Aute solutionem quaestionis declarat locum corporeum, explicans sex circa hoc, scilicet esse in loco, actualiter, aequaliter, commensurative, determinate, naturaliter. Et subjungit explicationem definitionis loci ex Aristotele, de quibus agit 4. Physicorum, q. 1. 2. 3. et 4 et pulcherrime exponit immobilitatem et incorruptibilitatem loci.
Ad quaestionem (a) igitur illam solvendam, primo videndum est de loco corporis: cuilibet enim corpori praeter ultimum, cujus non est aliud extra continens, sex conveniunt. Primo esse in loco:
secundo esse in loco actuali: tertio esse in loco determinato, quia aequali; quarto esse in loco commensurative; quinto esse in loco determinate hoc vel illo; sexto esse in loco naturaliter vel violenter. Quatuor prima conveniunt corpori inquantum quantum, vel inquantum corpus. Quintum convenit sibi ab agente ; ultimum convenit sibi inquantum est corpus naturale. Licet enim nullum quantum existat, nisi ipsum sit quale, tamen existens, prius naturaliter est quantum quam quale, et secundum hoc prius naturaliter est Mathematicum quam quale, hoc est tale quale primo consideratur a Mathematico per se et primo. Et hoc intelligit Philosophus 4. Physic. cap. de vacuo, ubi vult quod si corpus cubum ponatur in aere vel aqua, licet nullam habeat passionem naturalem tantum, tamen facit distare latera corporis continentis quantum est ipsum corpus ibi positum, ita quod quantum est ipsum corpus, tantum facit distare, et hoc non convenit sibi inquantum est naturale tantum, sed inquantum est quantum praecise, et ita Mathematicum.
Exponendo (b) autem ista per ordinem, dico quod omne corpus tale, aliud a primo, primo est in loco, hoc est, in continente praecise, etiam immobili ; hoc enim intelligitur per illam definitionem Philosophi, quam ponit 4. Physic. de loco, scilicet, locus est ultimum corporis continentis immobile primum, etc. Divisibile enim secundum illam dimensionem, secundum quam est divisibile, non potest immediate esse applicatum alicui ut continens ipsum, sed praecisum continens alicujus est indivisibile. Nihil autem indivisibile de genere Quantitatis per se existit, sed in aliquo divisibili, et ideo sequitur illud praecisum continens esse ultimum alicujus divisibilis continentis: ista autem ultimitas non est de ratione loci, sicut est de ratione continentis praecise, quia si posset indivisibile per se esse, et nullius divisibilis ultimum, illud indivisibile vere manens per se posset esse praecisum continens.
Ultra autem istam continentiam praecisam, addit locus immobilitatem, qua distinguitur a vase, secundum Philosophum, 4. Physicor. quam immobilitatem * visi sunt diversi diversimode salvare per respectum ad polos et ad centrum.
Sed breviter dico (c) quod si subjectum non maneat idem, nullum accidens absolutum, vel respectivum manet idem, secundum Philosophum, et ideo cum manifestum sit omnem substantiam, quae continet hoc corpus, posse moveri localiter, et non manere idem numero: patet, omne accidens absolutum et respectivum, quod est in continente istud corpus, manere non posse idem numero, et ideo nec locum, sive locus ponatur esse aliquid absolutum in tali corpore, sive respectivum.
Et si dicatur, quod est (d) ultimum totius universi, et licet ut est ultimum continentis varietur, tamen ut est ultimum universi non variatur, nec hoc salvat, quia non est ultimum totius universi, nisi quia primo est ultimum alicujus partis ejus: et ideo si est aliud et aliud, ut est alterius et alterius partis, non est idem, ut est totius universi, licet enim in aliquo toto sint multae partes, tamen quod competit sibi per unam partem primo praecise, et post aliam praecise, non est idem numero.
Dico igitur (e) quod locus habet immobilitatem oppositam motui locali omnino, et incorruptibilitatem secundum aequivalentiam per comparationem ad motum localem. Primum patet, quia si est aliquo modo mobile localiter, quantumcumque accipiatur per accidens, posset dici esse in loco per accidens, et ei assignari alius et alius locus, sicut licet similitudo moveatur quasi accidentaliter per accidens, quia scilicet in quarto vel in quinto gradu, quia primo corpus, et per hoc superficies, et per hoc albedo, et per hoc similitudo; tamen superficies vel albedo, vel similitudo, vere est, quando movetur in toto corpore in alio et alio loco. Similiter tunc aliquid quiescens posset moveri localiter, nam quod habet alium et alium locum successive, localiter movetur ; fixum autem posset habere alium et alium locum continentem, si moveretur locus per accidens.
Secundum probo (f), quia licet locus corrumpatur moto ejus subjecto localiter, ita quod moto aere localiter non manet in eo eadem ratio loci, quae prius, sicut patet ex jam probato. Nec eadem ratio loci potest manere in * aqua succedente, quia idem accidens numero non potest manere in duobus subjectis, tamen illa ratio Loci succedens, quae est alia a ratione praecedenti secundum veritatem, est eadem praecedenti per aequivalentiam, quantum ad motum localem, nam ita incompossibile est localem motum esse ab hoc loco in hunc locum, sicut si esset omnino idem locus numero.
Nullus autem idem motus localis potest esse ab uno ubi ad aliud ubi, quae duo ubi non correspondeant duobus locis differentibus specie propter spatium interceptum, quia habentibus alium respectum non tantum numero, sed etiam specie ad totum universum: ex hoc illi respectus, qui sunt tantum numero alii, videntur unus numero, quia ita sunt indistincti respectu motus localis, sicut si tantum esset unus respectus.
Exemplum hujus patet aliqualiter in nominibus significativis, quia haec vox homo, quotiescumque prolata dicitur una vox numero, et distingui ab hac voce lapis numero, cum tamen non possit eadem vox numero bis proferri, ita quod quot sunt prolationes, tot sunt voces distinctae numero: et haec vox homo, et haec vox lapis non tantum numero, sed etiam specie distinguuntur, tamen quia ad finem vocis, scilicet ad exprimendum conceptum per aequivalentiam, sunt idem numero homo et homo, lapis et lapis quotiescumque prolata, ideo dicuntur esse una vox numero respectu illius finis.
Sic dico in proposito, quod locus est immobilis per se, et per accidens localiter, est tamen corruptibilis moto subjecto localiter, quia tunc amplius non manet in eo illa relatio, et tamen non est corruptibilis in se et secundum aequivalentiam, quia necessario succedit illi corpori, in quo fuit ista ratio loci aliud corpus, in quo est alia ratio loci numero a praecedenti, et tamen eadem praecedenti secundum aequivalentiam per comparationem ad motum localem.
(g) Sed numquid omne corpus aliud a primo corpore, necessario est in loco, quia quantum? Philosophus diceret quod sic, quia diceret non posse esse aliquod corpus aliud a corpore coelesti, quin sit in sphaera activorum et passivorum, et diceret illud necessario contineri sub aliquo praecise continente.
Tamen oppositum videtur verum secundum Catholicos, quia Deus posset facere lapidem, non existente aliquo alio corpore locante, et lapidem existentem separatum ab omni alio corpore, quia posset illum facere extra universum, et utroque modo esset non in loco, et tamen esset idem secundum omne absolutum in se. Per nihil igitur absolutum in se necessario requirit esse in loco, sed tantum habet necessario potentiam passivam, qua possit esse in loco, et hoc, posito loco in existentia actuali, et posita praesentia ejus respectu alicujus corporis locantis.
(h) De secundo dico, quod (supposito primo) corpus quantum est in loco in actu, quia in praeciso continente actualiter, non enim potest esse in loco, quin istud ultimum, quod est proximum continens, faciat illud esse actu, quia facit latera corporis continentis distare: secus est de parte in toto, quae non facit superficiem in potentia continentem ipsam esse in actu, et ideo non est pars in toto, sicut locatum in loco 4. Physic.
De tertio dico, (i) quod propter eamdem quantitatem necessario exigit corpus locum sibi coaequalem. De quarto dico, (j) quod propter hoc idem, est in loco commensurative, ita quod pars superficiei contenti correspondet parti superficiei continentis, et totum toti. Quintum (k) competit corpori ex determinato loco locante.
(1) Sextum competit sibi inquantum est corpus naturale, ex hoc scilicet quod inquantum habet formam substantialem determinatam et qualitates determinatas, natum est ab aliquo locante conservari et salvari, et ab aliquo corrumpi. Et quando continetur ab ultimo illius, quod natum est ipsum salvare, dicitur esse in loco naturali, licet naturalitas multum accidat rationi loci: pro tanto igitur est in loco naturali, quia est in locante naturaliter, id est, est in ultimo alicujus continentis, quod natum est salvare contentum.