IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit certum esse, Angelum non posse naturaliter esse in duobus locis adaequatis, dubium tamen an in duobus locis inadaequatis, certissimum vero de potentia absoluta posse esse in pluribus locis, etiam adaequatis, de quo 4 d. 10. q. 2.
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap. 3. dicit quod de facto non est simul in duobus locis, quia secundum eum, cum sunt in coelo, non sunt in terra, nec e converso. Hoc est de facto,de possibilitate tamen eorum naturali, videtur probabile nuod non potest unus simul esse in duobus locis, quorum uterque sibi sit adaequatus secundum ultimum potentiae suae, puta si secundum ultimum potentiae suae posset esse in loco unius milliaris, non posset virtute propria esse in duobus locis talibus, quia tunc iste locus non videretur sibi esse adaequatus secundum virtutem suam naturalem.
Sed utrum in duobus locis discontinuis posset esse, quorum nec unus nec alius est sibi adaequatus, dubium est, nec videtur ratio necessaria pro, nec contra.
Sed quod in duobus locis sive adaequatis, sive non, posset esse per potentiam divinam, certum puto, quia nullam contradictionem includit, ut dicetur in quarto, in materia de Eucharistia.
Et ideo ad argumenta, ad primam partem, quae videntur probare non tantum impossibilitatem, de potentia Angeli naturali loquendo, verum etiam impossibilitatem simpliciter, quia contradictionem, respondendum est.
(b) Ad primum dico, quod non sequitur, sicut nec e converso, quando illud tertium, ad quod comparantur extrema, est illimitatum secundum illud, secundum quod extrema comparantur ad ipsum, sicut patet de anima in manu dextra et sinistra, quae anima non distat a se,et tamen manus distat a manu, ita Deus non distat a se,tamen distant inter se illa, quae cum illo sunt hic et Romae. Quodcumque autem ponitur idem in duobus ubi, quacumque virtute sit in eis, est aliquo modo illimitatum ad illa, et ideo neutra consequentia valet.
(c) Ad secundum dico, quod ex se limitatus est ad naturam et proprietates naturales, sed ad passionem accidentalem, sive ad respectum, qualem dicit ubi, (vel saltem non est sine respectu) non oportet ipsum esse limitatum ad unum adaequatum omnino, ita quod impossibile sit ipsum habere duo talia, licet forte virtute naturali sit limitatus ad unum adaequatum.
(d) Ad tertium quaere.
Potest dici, quod non est inconveniens contraria relativa inesse eidem, inconveniens tamen esset de absolutis. Patet de relationibus moventis et moli in eodem, patet in quarto, dist. 10. q. 2. ad primum argumentum, et similiter in hac quoestione ad ultimum argumentum.
Posset etiam dici, quod non est inconveniens, si illud cui insunt sit illimitatum ad plura ubi, qualis esset in proposito Angelus; patet ex proecedente solutione, sicut in essentia divina sunt relationes oppositae. (e) Ad quartum dico, quod sicut moveri est aliter se habere nunc quam prius, ita quiescere est nunc se habere sicut prius: non est autem inconveniens respectu ubi, aliquid se habere nunc ut prius, et respectu alterius ubi aliter se habere nunc quam prius, et ita non est inconveniens, quod hic possit quiescere et ibi moveri. Et ex hoc concedo absolute, quod quiescit simul et movetur, quia praedicata affirmativa simpliciter sumpta sequuntur ex seipsis sumptis cum determinatione non diminuente.
(f) Et cum infertur ulterius, igitur quiescit et non quiescit, ibi est ignorantia Elenchi, et fallacia secundum quid et simpliciter: nam quiescere non infert non moveri absolute, sed tantum cum illa determinatione, cum qua accipiebatur quiescere prout antecedebat ad quiescere simpliciter, et ideo non sequitur, nisi quod hoc movetur in hoc ubi, et non movetur in illo ubi, quae non sunt contradictoria.
Exemplum hujus est : Hoc est duplum ad A, et dimidium ad B, igitur est duplum et dimidium: sed non sequitur, ergo est duplum et non duplum, non enim sequitur ex primis antecedentibus, nisi cum ista determinatione, quod est duplum ad A, et non duplum ad B, et ex illis non sequitur ulterius,
ergo duplum et non duplum ; sed est ibi. ignorantia Elenchi, ita quod in omnibus talibus, in quibus contrahuntur praedicata, inferunt affirmativas,in quibus eadem praedicata simpliciter includuntur, sed non inferunt negativas, in quibus praedicata inferuntur simpliciter subjectis non convenire propter causas dictas.
(g) Ad ultimum dico, quod utroque modo est possibile. Et cum improbatur primus modus, dico quod non est incompossibilitas motuum, nisi propter incompossibilitatem formarum, secundum quas sunt motus, et ideo si duo ubi non sunt formaliter incompossibilia, nec ut habent esse in motu, nec ut habent esse in fluxu, nec duo motus ad duo ubi in eodem simul erunt incompossibiles. Est autem dictum Philosophi. 3. Phys. verum de motibus secundum formas incompossibiles, quales sunt forte formae absolutae, sed non ejusdem speciei, et de hoc .alias. Et cum improbatur secundus modus, dico quod sicut generatio et corruptio sunt duo motus distincti, et habent proprios terminos distinctos, licet frequenter concurrant, et tunc sunt quatuor termini, duo scilicet a quibus, una privatio et una forma, et duo termini ad quos, scilicet una privatio et una forma ; ita in motibus (h) est recessus a termino a quo, et accessus ad terminum ad quem, et tamen sicut generatio absque contradictione potest esse sine corruptione, vel e contrario, quia non sunt eadem mutatio, ita potest esse motus vel mutatio, inquantum est accessus ad terminum ad quem absque alio motu, qui est recessus a termino a quo. Et tunc cum dicitur, termini motus sunt incompossibiles, verum est de proximis terminis ejusdem motus, sed non est verum de terminis qui possunt esse quorumcumque motuum differentium.