In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
An duo (a) Angeli sint simul in eodem loco?
Alensis 2. p. quaest. 32. membr. 3. D. Thom. 1. p. quaestione 52. art. 3. D. Bonavent. hic art. 2 quaestione 4.Rich. 1. distinct. 37. art. 2. quaestione 4. Capreo). hic quaest. 1. art. 1. Hervaeus 2. d. 9. q. 1. art. 2. Vasq. 1. p. d. 193. Mayron. d. 1. q. 7.
Octavo quaero : Utrum duo Angeli possint simul esse in eodem loco? Quod non, quia duae causae totales non possunt esse simul respectu ejusdem effectus ; Angelus autem existens in loco, est totalis causa respectu operationis in tali loco, propter quam dicitur esse ibi; igitur non potest esse causa cum eo alius Angelus propter aliquam operationem ibi exercitam.
Alia ratio ponitur ab aliis, quia quae habent eumdem modum essendi in non possunt esse simul, quod declaratur de duobus corporibus gloriosis, quae non possunt naturaliter simul esse in eodem loco, licet corpus gloriosum possit simul esse cum non glorioso ; ita de duobus Diis, si essent pares, neuter posset esse cum alio, secundum Damascenum cap. 5. et tamen Deus potest esse simul cum creatura propter alium modum essendi eorum in loco. Cum igitur Angeli habeant eumdem modum essendi in loco, non poterunt simul esse in eodem loco.