IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Allatis rationibus suadentibus plures Angelos naturaliter posse esse in eodem loco, id relinquit ut dubium, sed de potentia Dei ait esse certum, et solvit argumenta suadentia id fieri non posse naturaliter.
(a) In ista quaestione non est veritas ita clara, et certa de facto, sicut est in proecedenti quoestione, quia Richardus 4. de Trinit. videtur arguere daemones non habere corpora per hoc, quod legio fuit in corpore unius obsessi ; non enim potuisset legio fuisse in aliquo, si habuissent corpora, ideo videtur arguere, quod si habuissent corpora, fuissent corpora eorum simul in eodem loco: igitur modo quando non habent corpora, videtur dicendum quod simul fuerunt absque corporibus.
(b) Si etiam unus Angelus movens coelum sit in meridie, et alius bonus Angelus missus de coelo ad terram, debeat transire per illum locum, non videtur necessitas quod non transeat quasi per lineam rectam, vel quod alius cedat sibi.
Si etiam omnes Angeli fuissent creati ante creaturam corporalem, sicut videtur verum secundum Damascenum c. 17. et 21. non videtur facile assignare, quomodo tunc non fuissent simul, et si tunc non fuisset inconveniens eos esse simul, nec modo. Quidquid autem sit de facto et de possibili, de potentia dico naturali eorum, de possibili tamen respectu potentiae divinae, non videtur esse impossibile, quin per ipsum possent esse simul.
Et tunc ad argumenta prima, quae videntur probare oppositum, respondendum est. (c) Ad primum dico, quod falsum supponit, scilicet quod Angelus non sit in loco nisi per operationem, quod im probatum est in 1. quoest, hujus materioe.
Si etiam illud suppositum admitteretur, posset unus Angelus operari circa illud una operatione, et aliugalia operatione, et uterque secundum illos, posset poni per suam operationem in loco, videlicet illius corporis, ubi operarentur, et sic esse simul, quod est oppositum conclusionis argumenti. Et si dicas, quod non possunt operari nisi corporaliter movendo, nec hoc juvat, quia sicut Angelus movet libere, ita potest movere secundum ultimum potentiae suae, vel citra ultimum potentiae suae; et si movet citra ultimum potentiae suae, alius potest movere illud mobile secum, sicut apparet in homine, qui secundum ultimum potentiae suae potens portare quatuor lapides, potest citra terminum potentiae suae tantum portare duos, ita quod potentia sua motiva non habeat actum suum nisi circa duos, et tunc potest habere cooperantem portantem secum idem ; cum ergo Angelus sit substantia agens, libere potest aliud movere secum.
(d) Ad secundum dico quod illa major, quae est famosa in multis materiis non est rationabilis. Nam esse in nullam habitudinem essentialem dicit necessario ad illud in quo est; esse autem ab dicit dependentiam essentialem ad illud a quo est aliquod, quae igitur rationabilitas, quod plura possunt esse ab eodem et eodem modo, et non possunt plura esse in eodem, eodem modo essendi in? quare enim plus repugnat respectus accidentalis unius rationis quam dependentia essentialis unius rationis ? Similiter habent temporalia eumdem respectum ad tempus, sicut locata ad locum: ex hoc ergo videtur sequi, quod non possunt plura temporalia esse in eodem tempore, quod videtur absurdum. Quod autem adducitur de duobus corporibus gloriosis et de duobus diis, si simul essent, si verum esset, oporteret aliunde probare quam ex ratione ejus, quod est esse in loco, eodem modo essendi in, quia ex hoc non videtur esse repugnantia aliqua simultatis.