In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Pro intellectu tituli quaestionis est notandum, quod motus continuus dicitur ille, cujus unum mutatum esse sic copulat duas partes motus, quod est finis partis praeteritae, et principium partis futurae, et inter quascumque duas partes semper mediat mutatum esse, ita quod aliud et aliud mutatum esse est inter alias et alias partes, sicut dicimus etiam de tempore continuo, quod illud est tempus continuum, quando est aliquod instans continuans duas partes temporis sic, quod est finis partis praeteritae, et principium partis futurae, et haec omnia prolixe exposita sunt quaestione 2. praesentis distinctionis. Cum ergo quaeritur : an Angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo, puta quod moveatur super spatium bicubitale, an talis motus dicatur continuus, sic quod successive transeat unam partem post aliam, ita quod sicut corpus movetur localiter super aliquod spatium in quocumque instanti temporis semper est sub alio et alio mutato esse, quae mutata esse mensurantur alio et alio instanti temporis, et continuant illum motum localem. Ita etiam Angelus, cum movetur super aliquod spatium, fiat semper sub alio et alio mutato esse, quae mutata esse mensurantur alio et alio instanti temporis, et continuant motum localem ipsius Angeli, et sic patet titulus quaestionis.