IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Arguit Angelum non posse moveri continuo motu, et hoc duplici via. Prima, quia continuum videtur componi ex indivisibilibus. Secunda, quia videtur componi ex minimis, pro quibus varia loca Philosophi expendit.
Secundo quod non possit moveri motu continuo arguitur, et primo in communi, quod nullum successivum sit continuum, et hoc duplici via probatur. Prima ex hoc quod omne tale componitur ex indivisibilibus. Secunda, quia componitur ex minimis. Pri mam consequentiam probat Philosophus, 6. Physic. quia indivisibile non potest continuari indivisibili, cum non habeat ultimum. Antecedens illud, scilicet quod successivum componatur ex indivisibilibus, probo dupliciter : Primo, quia dividitur in indivisibilia ; igitur componitur ex eis. Probatio hujus antecedentis possibile est ipsum dividi in illa omnia, in quae est divisibile ; subjectum videtur includere praedicatum hujus propositionis ; et ex hoc videtur ulterius possibile ipsum esse divisum in omnibus, in quibus ipsum possibile est dividi. Ista consequentia probatur per illud 6. Physic. Quod impossibile est factum esse, impossibile est fieri, et tertio Metaph. et 2. de Generatione dicit Philosophus idem.
Ulterius ista de possibili ponatur in esse et sequetur, igitur est actu divisum in illa omnia, in quae possibile est ipsum dividi, et ex hoc sequitur quod est divisum in indivisibilia, quia si non, non est divisum in omnibus, in quibus posset dividi, quia adhuc posset ulterius dividi in partes illorum divisibilium.
Secundo probo idem, quia successivi nihil est actu nisi indivisibile, quia si aliquid ejus divisibile esset actu, tunc simul esset successivum et non esset successivum: illo igitur indivisibili non existente actu, sed raptim transeunte, quaero quid succedit sibi? Si aliquod indivisibile succedit sibi in continuo, habetur propositum, quod indivisibile sit immediatum indivisibili, et sic continuum erit compositum ex indivisibilibus. Si non succedit sibi aliud indivisibile, igitur tunc non erit actu, nam indivisibile ejus non est actu: et sicut assumptum est, successivum non est in actu, nisi quia aliquod indivisibile ejus est, igitur, etc.
Secunda via est, quia componitur ex minimis: igitur non est continuum. Consequentia probatur, quia minimum simpliciter, quo scilicet nihil est minus ipso, non habet partem ex qua sit, quia tunc illa esset minor eo: igitur est omnino non quantum, quia omne quantum habet partem minorem se, sed non quantum non potest continuari non quanto: ergo minimum non potest continuari. Antecedens probatur et auctoritatibus et ratione. Primo auctoritate Philosophi, 1. Physicorum. ubi rationes suae videntur contra Anaxagoram inniti isti principio, quod est accipere minimum naturale, ut minimam carnem vel minimum ignem: sed secundum ipsum 6. Physicor. ejusdem rationis est ipsum motum et magnitudinem et tempus componi ex indivisibilibus, et dividi in eis; igitur oportebit ponere minimum motum et minimum tempus, sicut permanens minimum. Idem videtur haberi a Philosopho 2. de Anima, ubi vult quod omnium natura constantium, determinata est ratio magnitudinis et augmenti. Non solum autem permanentia sunt naturalia, sed etiam successiva: igitur habent determinatam parvitatem et magnitudinem.
Patet idem etiam per Philosophum in de Sensu et Sensato, in illa prima dubitatione, ubi videtur velle quod passiones naturales non sunt divisibiles in infinitum. Et hoc videtur probare, quia tunc sensus videretur posse intendi in infinitum, quia ad percipiendum minimum indivisibile requiritur acutior sensus in infinitum.
Ratione autem probatur secundo idem antecedens ex hoc, quod est dare primam partem motus: igitur et minimam. Consequentia patet, quia si quaelibet pars haberet minorem partem se, haberet etiam aliquid sui prius aliquo sui in infinitum. Antecedens istud de primitate, scilicet quod contingat dare primam partem motus, ostenditur auctoritatibus Philosophi, 1. Physicorum et 8. ubi dicit Philosophus : Non enim si partibile in infinitum est quod alteratur, propter hoc et alteratio, sed velox fit, sicut multoties densatio, ubi habet Commentator subito, et exponit, hoc est, in instanti, et non in tempore.
Et quasi objicit contra se, quia videtur hoc repugnare illi quod dicitur in 6. scilicet quod ante omne moveri est mutatum esse, et ante omne mutatum esse moveri. Et respondet solvendo, quod illud ibi intelligitur de motu inquantum continuus est, et divisibilis: istud autem intelligitur hic de motu inquantum est generatus, sive productus ad actum.
Ad istam intentionem videtur Philosophus praemisisse quoddam exemplum de guttis, quod non est necesse, si multae guttae aliquam partem amoverent de lapide, penetrando lapidem, quod etiam quaelibet gutta aliquid amoveat, et quod semper pars amoveatur ante partem, sed aliquando totum simul amovetur. Quando igitur dicit, tot guttae a movent de lapide tantum in aliquo tempore: pars autem illarum in nullo tempore tantum amovet, exemplificat, sicut multi trahunt navem, nullus autem per se, ergo in multo tempore traheret eam, videtur ergo innuere quod post aliquas guttas, tandem tota pars lapidis simul amoveatur. Et ita est in alteratione, quod non semper pars sequitur partem, sed quandoque alteratio tota simul fit.
Expressius hoc dicit in secunda dubitatione de Sensu et Sensato, ubi vult quod non oportet quod similiter sit in alteratione et latione. Contingit enim aliquid simul totum alterari, et non dimidium prius, velut aquam simul totam coagulari: attamen si fuerit multum quod calefit aut coagulatur, habitum ab habito patitur: primum autem ab ipso faciente transmutari et simul alterari, et subito est necesse.
Idem probatur per rationem, quia inter contradictoria non est medium: igitur inter non esse formae inducendae per motum, et esse ipsius, non est medium, non esse autem ipsius fuit in ultimo instanti formae praecedentis; igitur inter istud instans, et illud quod mensurat esse formae succedentis, non est medium, sed si nullum esset primum, inter esse formae inducendae per motum, et non esse ipsius, esset medium: ergo ibi est dare primum, et illud primum non esset minimum in se, nisi esset indivisibile. Ex ista primitate probata concluditur, quod illud primum sit minima pars, non enim potest istud primum esse indivisibile, quia Philosophus, 6. Phys. ostendit quod non contingit accipere primam mutationem in motu.