In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Angelum non posse moveri ratione indivisibilitatis arguit tripliciter ex Philosopho.
Tertio principaliter arguitur, quod Angelus non posset moveri, quia est indivisibilis. Probat enim Philosophus 6. Physicor. cap. 2. et penultimo, quod nullum indivisibile potest moveri. Hoc probat ex intentione, et illam rationem quam facit, cap. 2. replicat capitulo penultimo, quia omne quod movetur partim est in termino a quo, et partim in ter mino ad quem, quando enim totaliter est in termino a quo, non movetur, sed quiescit, quando autem est in termino ad quem, totaliter motum est; indivisibile autem non potest esse in uno termino partim, et partim alio, quia non habet partem et partem ; igitur, etc.
Secunda ratio sua est, cap. penult. quia omne quod movetur, prius pertransit spatium sibi oequale, vel minus quam majus, sed indivisibile nec potest prius pertransire minus se: igitur pertransit prius aequale quam majus se, et pertranseundo semper spatium sibi aequale, pertransibit totum continuum supra quod movetur: igitur illud componeretur ex indivisibilibus aequalibus indivisibili moto; consequens est falsum: ergo et antecedens.
Tertia ratio sua videtur esse, quia omnis motus est in tempore, sicut prius probavit in eodem 6. Physic. et omni tempore erit accipere minus tempus, in quo minori potest minus mobile moveri; igitur omni mobili potest accipi minus mobile in infinitum, et ita nullum indivisibile est mobile.