IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Arguit Angelum non esse mobilem motu continuo defectu resistentiae, ex Philosopho et Commentatore, de quo lato agit 4. Phys. q. 10. et 11.
Quarto principaliter arguitur, quod non possit moveri localiter continue, quia non habet resistentiam, quia, sicut dicit Com mentator super 4. Phys. cap. de Va cuo, successio in motu est ex resistentia mobilis ad motorem, vel medii ad mobile, vel medii ad motorem, nulla istarum resistentiarum est in proposito, non enim Angelus resistit medio, nec e converso, nec sibiipsi ut motori. Et confirmatur ratio, quia secundum ipsum, grave in vacuo moveretur in non tempore, quia ibi nulla esset resistentia, quae posset causare successionem in motu, non autem magis resistit Angelus sibi vel medio quam grave vacuo, sed vacuum gravi si poneretur ; ergo, etc.
Item,perrationem Philosophi ibi, arguit enim sic : Quae est proportio medii ad medium in subtilitate et densitate, eadem est proportio motus ad motum in velocitate et tarditate, sed nulla est proportio vacui ad plenum in subtilitate;
igitur nec motus ad motum in velocitate et tarditate; sed omnis motus possibilis ad omnem motum possibilem potest esse aliqua proportio in velocitate; igitur nullus motus est possibilis in vacuo, sed aliquis est possibilis in pleno.
Sicut ipse arguit ex parte medii, ita potest argui in proposito. Nam caeteris paribus, quae est proportio motus ad motum in velocitate, eadem est proportio Angeli ad corpus in subtilitate ; sed nulla est proportio Angeli ad corpus in subtilitate; igitur, etc. sicut in ratione sua.
Alia ratio sua est ibi, quia si in vacuo fiat motus, accipiatur aliud corpus plenum subtile in tanta proportione excedere aliud corpus in subtilitate, in quanta tempus motus vacui minus est quam tempus motus pleni; per illud medium plenum subtilius, erit motus aequalis motui in vacuo, quod habet pro impossibili. Ita potest in proposito argui ex parte mobilium : si enim Angelus quantumcumque velocius moveatur, quam corpus accipiatur aliquod corpus subtilius, quam corpus illud datum in tanta proportione, in quanta tempus motus Angeli minus est tempore motus corporis dati, illud corpus in tali proportione subtilius in aequali tempore movebitur cum Angelo.
Ad oppositum videtur esse Damascenus, lib. 2. cap. 3. ubi vult quod non sunt simul in coelo et in terra, et frequenter mittuntur in terram, ut apparet per Scripturam.