IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Decidit Angelum posse moveri continue ad locum, quia est receptivus ubi, nec habet ubi certum, nec omnia ubi simul potest habere de continuitate, patet, quia inter duo ubi sunt infinita ubi, quia spatium est divisibile in infinitum, et non potest Angelus illud pertransire, nisi prius pertranseundo partem propinquiorem ; affert etiam claras Scripturas pro motu locali Angeli.
Ad quaestionem (a) dico quod sic, quia omne receptivum formarum alicujus generis, quod non est ex se determinatum ad aliquam unam illarum formarum, nec est illimitatum ad illas, potest moveri, sive mutari ab una illarum formarum ad aliam.
Ista propositio patet per se, quia subjectum includit praedicatum, sed Angelus est receptivus alicujus ubi definitive, licet non circumscriptive, sicut patet prius in prima quaestione de locatione Angeli ; nec est illimitatus ad omnia ubi, quia non est immensus, ergo potest mutari ab uno ubi ad aliud. Et quod (b) continue, patet, quia inter duo ubi sunt infinita ubi media, quod probatur ex continuo motu corporis per omnia illa ubi; per omnia autem illa potest Angelus transire, ita quod in nullo illorum ubi sit nisi indivisibiliter, et per consequens non potest omnia illa pertransire, nisi continue moveatur.
(c) Hoc etiam confirmatur, quia anima beata aequabitur Angelis juxta promissum Salvatoris, Matth. 22. Erunt sicut Angeli; ani ma autem beata movetur, imo anima Christi beatissima movebatur localiter, quia descendit ad inferos, sicut dicit articulus fidei. Patet etiam ex Scriptura, quod Angeli mittantur quandoque cum corpore assumpto, et si tunc cum corpore movebantur, videtur quod tunc fuerit aliqua motio passiva ipsorum alia formaliter ab ipsa motione passiva ipsius corporis, quia non erant formaliter aliquid ipsius corporis. Similiter credibile est, quod frequenter missi sint sine corpore, sicut de illo misso ad Joseph de conceptu Beatae Mariae dubitantem.
Ad argumenta (d) quaestionis dico quod non est inconveniens, omne causatum quantumcumque sit perfectum (dummodo tamen non habeat in essentia sua omnem perfectionem) esse capax, vel potentiale respectu alicujus perfectionis, licet illa absolute minor sit sua natura, sicut Angelus habet intellectionem, quae est perfectio potentiae intellectivae, et tamen intellectio est simpliciter ignobilior, sive imperfectior natura angelica; et ita potest concedi de ubi vel praesentia corporali cum Angelo, quod sit aliqua perfectio Angeli, sicut aliquis actus dicitur perfectio, sed longe ignobilior illa natura cui inest.