IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat asserentes dari minimum secundum formam, non secundum materiam, seu minimum naturale, non Mathematicum, secundum varios sensus auos id habere potest, tam auctoritate quam ratione.
Ad ista argumenta (a) respondetur, quod non concludunt contra minimum secundum formam, et ita ponitur minimum seeundum formam, non autem secundum materiam: et habetur ista distinctio a Philosopho, primo de Gener. cap. de augmentatione, ubi vult quod pars secundum speciem quaelibet augeatur, et non secundum materiam.
Istud dictum (b) tripliciter intelligi potest, vel quod pars secundum speciem dicatur pars secundum formam: pars autem secundum materiam dicatur pars quanti, inquantum quanta est, quia quantitas consequitur materiam, et tunc redit in quoddam antiquum dictum, scilicet quod quanta secundum quod quanta sunt divisibilia in infinitum, non autem secundum quod naturalia.
Vel potest (c) intelligi pars secundum speciem, quae potest per se esse in actu, et pars secundum materiam dicatur pars secundum potentiam, videlicet pars ut existit in toto: et tunc redit in idem cum alio dicto antiquo, quod est dare minimum, quod potest per se existere, non autem est minimum in toto, quo non est minus existens in eo, in potentia.
Aut potest intelligi tertio (d) modo, discordando ab istis duobus dictis antiquis, quod sit in aliquo, ut minima pars formae, sive totius inquantum habet formam, et non minima pars aliqua materiae, aut totius secundum materiam, et tunc videtur manifeste falsum, quia nulla pars materiae in toto est sine forma in actu, nec etiam sine forma ejusdem rationis in totis homogeneis: imo ibi sicut totum dividitur in partes homogeneas, ita materia per accidens, et forma per accidens dividitur in partes suas homogeneas, et eo modo quo est minimum totius, est minimum utriusque partis, et e converso.
Omittendo igitur istum tertium intellectum, illos alios duos intellectus excludendo, ostendo quod non impediunt probationes praecedentes.
Primo (e) quidem hic arguo contra primam viam, auctoritate Commentatoris, super 3. Physic. super illud: et videmus Platonem Comment. 61. quaere eum ibi.
Secundo Aristoteles (f) de Sensu et Sensato in dubitatione illa prima, ubi allegatur in oppositum: ibi enim licet dubitationem illam obscure solvat, hoc tamen certum dicit, quod qualitates sensibiles sunt determinatae secundum species; quod probat, quia ubi extrema sunt posita, necesse est media esse finita ; in omni autem genere qualitatum sensibilium extrema sunt posita, quia contraria: sed de quacumque una qualitate singulari, utrum ipsa habeat terminabilitatem in se, videtur dicere quod non, quia existunt cum continuitate, ideo habent aliud in actu, aliud in potentia, sicut continuum, hoc est, sicut continuum unum est per se in actu, et plura in potentia, in quae per se est divisibile, ita qualitas sensibilis, ut existens in continuo, est una in actu et plures in potentia, licet per accidens ; et tunc reducta potentialitate quanti per se ad actum, reducitur etiam potentialitas passionis per accidens ad actum, ita quod nunquam quantitas per divisionem dividitur in quanta Mathematica, quia sicut ipse arguebat ad quaestionem, quod naturale non componitur ex partibus Mathematicis, sed naturalibus, ita etiam in tales partes dividitur. Qualiter autem non faciat ad propositum, patebit respondendo.
Istud etiam (g), ad quod adductae sunt auctoritates Commentatoris et Aristotelis, probatur per rationes, quia quando aliqua passio convenit alicui praecise secundum aliquam rationem, cuicumque convenit aequaliter secundum illam rationem, eidem convenit simpliciter aequaliter; sicut videre natum est praecise competere animali secundum oculos, et non secundum manus; cuicumque aequaliter convenit secundum oculos, ei simpliciter aequaliter convenit, licet non conveniat ei secundum manus. Sed dividi in partes integrales ejusdem rationis extensas, nulli convenit nisi per quantitatem formaliter, nec maximo naturali magis quam minimo: igitur cum minimo conveniat secundum istam rationem, ita simpliciter convenit minimo, sicut maximo.
Quod si dicatur, (h) quod forma minimi prohibet istud quod competeret ex quantitate, quantum est ex parte quantitatis, contra, (i) si per se consequentia aliqua sunt incompossibilia, et illa ad quae consequuntur illa, sunt incompossibilia, et multo magis si illa, quae sunt de essentiali ratione aliquorum, sunt incompossibilia, et ipsa erunt: sed divisibilitas in tales partes, vel essentialiter consequitur quantitatem, vel est de per se ratione ejus, sicut Philosophus assignat rationem ejus talem, 5. Metaph. igitur cuicumque formae ponitur istud incompossibile, ei est quantitas incompossibilis, et ita simpliciter non erit illud divisibile inquantum quantum , quia simpliciter non est quantum.
Hoc etiam probatur, (j) quia non est intelligibile aliquid esse quantum, quin sit ex partibus, nec quod sit ex partibus, quin pars sit minor toto, et ita non est intelligibile quod aliquid sit quantum indivisibile, ita quod non sit aliquid in eo minus, eo inexistens: nec etiam potest poni aliqua caro simpliciter indivisibilis in tota carne, quia sicut punctus separatus non faceret quantum separatum, ita nec caro punctualis si esset cum alia, faceret aliquid majus, nec continuum, nec contiguum. Unde ita improbant rationes Philosophi, 6. Physic indivisibilitatem partis alicujus rei naturalis, sicut alicujus partis quanti inquantum quantum.
Dico igitur, quod ista responsio de naturali, secundum quod quantum, et secundum quod naturale, si potest habere aliquam veritatem, debet intelligi affirmando et negando rationem formalem divisibilitatis, ita quod illa responsio, quae dicit quod dividitur inquantum quantum, dicit quod dividitur per rationem quantitatis, tanquam per rationem formalem divisionis; et illa quae dicit, quod non dividitur inquantum naturale, negat naturalitatem esse rationem formalem hujus divisionis, sicut si diceretur, quod animal inquantum habet oculos videt, non inquantum habet manus.
Iste intellectus verus est, sed ex hoc non sequitur quod simpliciter ei non conveniat, quod convenit ei secundum quantitatem ; non enim per naturalitatem concurrentem impeditur illud, quod convenit naturaliter quantitati, sicut nec per manus concurrentes in animali tollitur illud quod convenit ei simpliciter secundum oculos ; ita igitur absolute est omne naturale divisibile in semper divisibilia in infinitum. Sicut si illa quantitas, quae est cum forma naturali, esset per se sine omni forma naturali, et ita omnes rationes, quae procedunt de quantitate absolute secundum rationem quantitatis, concludunt de ea, ut est in naturalibus, quia divisibilitas est passio naturalis ejus, et ex consequenti dicitur de naturali, cujus est haec passio.