IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refert solutionem aliorum, ad secundam probationem antecedentis secundi argumenti, supr. n. 2. qui negant indivisibile esse quid positivum. Primo, quia secluso omni indivisibili, continuum est finitum. Secundo, ex indivisibili et partibus non potest fieri per se unum. Tertio, haberet indivisibile esse et non esse, sine generatione et corruptione. Hanc refutat Doctor quinque rationibus.
Ad secundam (a) probationem illius antecedentis dicitur, quod indivisibile nihil est, nisi carentia continui, ita quod nihil formaliter est instans, nisi carentia successionis continuae, et ita punctus est carentia longitudinis, et nihil positivum dicit, et tunc neganda esset illa propositio, quod successivum praecise habeat esse, quia suum indivisibile sit ; imo praecise habet esse successivum, quia pars ejus fluit, et non quia indivisibile ejus sit aliquid positive.
Pro ista positione (b) videntur multa facere : primo, quia posita sola ratione continui circumscripto omni absoluto, videtur esse terminatum si non sit infinitum, nec videtur, quod possit Deus separare finitatem a linea, nec per consequens punctum, quod non videtur esse probabile, si punctus esset alia essentia absoluta a linea.
Similiter si essent duae essentiae absolutae, non videtur possibile quomodo fieret aliquod unum ex eis, nisi unum alteri accideret: non enim sunt unum secundum identitatem perfectam, quia ponuntur duae essentiae absolutae; nec unum tertium compositum ex eis, quia neutrum respectu alterius est actus aut potentia. Similiter (c) indivisibile haberet esse et non esse absque generatione et corruptione, quia si in medio lineae continuae est tantum unus punctus, ipsa autem divisa sunt duo puncta in actu, igitur est ibi aliquis punctus, qui non praefuit ibi et sine generatione, quia non videtur probabile quod dividens generaverit ibi aliquam essentiam absolutam. Similiter de figura incisionis, videtur per Auctorem sex Principiorum, quod non sit aliquid positive dictum, et tamen ibi est superficies in actu, quae prius non fuit in actu.
(d) Sed contra istud, tunc sequitur quod generatio substantiae, quae non est per se terminus continui, nihil erit, vel saltem in nihilo, quia non est ejus aliqua mensura positiva; et ita est de illuminatione et de omnibus mutationibus subjectis, quae non sunt per se termini motuum, et fiunt in instanti, sicut nihil in nihilo, vel privatio continuitatis in privatione continuitatis; tamen de istis videtur absurdum, quia non sunt per se termini continuitatis alicujus continui, quia nihil sunt continui, nec positive, nec privative.
Praeterea, secundum Philosophum 1. Poster. ratio lineae est ex punctis, hoc est, in ratione essentiali lineae, cadit punctus, quae ratio dicitur de linea primo modo dicendi per se, nulla autem privatio pertinet per se ad rationem essentialem positivi, igitur, etc.
(e) Praeterea, ex eodem sequitur quod si punctus tantum est privatio, quod etiam linea tantum erit privatio, et superficies et corpus: semper enim terminatum definitur per terminans, et positivum non includit essentialiter privationem.
Similiter sequitur idem propter aliud, quia tunc linea tantum erit carentia latitudinis, et superficies tantum carentia profunditatis, et tunc non erit nisi unica dimensio, quae ponetur corpus, cum tamen illa dimensio, quae dicitur profunditas,posset alio respectu dici latitudo. Istae enim tres dimensiones (f) distinguuntur secundum imaginationem trium linearum, se intersecantium in eodem puncto.
Ex hoc infertur ulterius inconveniens, quod si superficies est tantum privatio profunditatis, quomodo erit punctus, nisi privatio privationis? Nihil enim videtur privare privationem, nisi formaliter positivum.
Praeterea, secundum (g) superficiem insunt multae qualitates corporales et sensibiles, ut videtur: ergo non est tantum privatio. Antecedens probatur de coloribus et figuris, quorum utrumque est per se visibile, et per consequens positivum ; figura etiam propriissime sequitur speciem, sicut determinativa organizationis corporis humani, et ideo videtur accidens manifestativum speciei: non autem videtur probabile, entitatem positivam talis consequentis speciem naturaliter et manifestantis eam, includere essentialiter, vel pro subjecto habere immediate privationem.
Si autem hac (h) solutione omissa, redeundo ad secundam probationem aliter dicatur quod indivisibile, per quod successivum habet esse, est tantum in potentia. Hoc nihil juvat, quia eodem modo quo habet esse in toto quando cedit, quaero quid sibi succedat:
si aliud indivisibile, stat argumentum: si non, tunc successivum non erit.