IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Respondet Doctor ad illam secundam probationem positi vam, n. 2. declarans optime quid immediate succedit instanti in tempora, et postea solvit rationes suadentes continuum fieri ex minimis. Vide eum 1. Phys. q. 13. et 6. Phys. q. 8.
Respondeo ad argumentum (a) quod eo cedente, succedit pars continua fluens, et non indivisibile immediate, nec aliquid immediate, nisi sicut continuum est immediatum indivisibili. Et si objicis, ergo non semper habet tempus esse uniformiter et aequaliter, quia quando illud instans positivum est, tempus est, quia suum indivisibile est; illo autem transacto immediate non est, quia aliquid ejus indivisibile non est. Respondeo, sicut linea non uniformiter habet esse ubique, prout ubique distribuit pro partibus lineae et indivisibilibus lineae, quia in istis scilicet partibus habet esse, ut in ultimis, et in illis, scilicet in punctis ut in terminis, et tamen ubique est uniformiter, secundum quod ubique distribuit praecise pro istis, vel praecise pro illis, ita est in proposito ; si semper distribuit praecise pro indivisibilibus, vel praecise pro partibus, tunc uniformiter habet esse, sed si pro utrisque simul, non habet esse uniformiter.
Ad probationem (b) alterius antecedentis, de partibus minimis, respondeo, ad primam dico quod Philosophus contra Anaxagoram satis habet si per ablationem a toto minoretur totum, ita quod non semper possit de eo aequale abstrahi; oportebit enim Anaxagoram dicere, sicut imponit sibi Philosophus, quod facta segregatione a carne cujuscumque generabilis de carne, adhuc remaneret caro tanta, ut ex ea posset ulterius segregari seu generari quodcumque generabile; et hoc est impossibile, quia quantumcumque caro potest in infinitum dividi et minorari, saltem non remaneret tanta, ut posset ex ea quodcumque generabile generari, quia generabile quodcumque requirit quantitatem determinatam illius ex quo generatur, maxime si generatio sit tantum segregatio, vel motus localis seu lationis, quod imponitur Anaxagorae, et ultra quantitatem illam omnem ex qua generatur, minueretur caro per continuam segregationem aliorum ex ipsa. Non ergo propter intentionem Philosophi ibi oportet ponere minimum in naturalibus, etiam separatum per se existens, nec in toto.
(c) Ad aliud Philosophi de Sensit et sensato, dico quod passiones sunt divisibiles quantumcumque, ita quod nunquam quantum posset dividi, nisi divisa passione sensibili, et tamen non dividitur in infinitum inquantum sensibilis, id est, inquantum est perceptibilis a sensu, sicut ipse vult ibi, quod pars quantumcumque minima potest esse sensibilis virtute, licet non actione, hoc est, quod ipsa in toto potest cooperari aliis partibus ad sensum immutandum, et licet posset fieri divisio in eam, etiam per se existentem, non tamen immutaret sensum.
Et tunc patet ad argumentum ejus, quod adducitur in oppositum, quod sensus crescit in infinitum, si ponatur, etc. Verum est, si sensibile inquantum actu perceptibile a sensu, potest dividi in infinitum ; non autem sequitur, si illud quod est sensibile potest dividi in infinitum.