IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo ad argumentum. Hic Doctor solvit argumentum principale, et concedit quod successivum dicitur esse in actu per indivisibile, ut supra declaratur in praesenti, dist. q. 2. Et cum infertur ultra quod quando indivisibile raptim transit, ut puta quando desinit esse, quid sibi succedit? Dicit quod ad illud indivisibile immediate succedit pars continue fluens, et sic quando mutatum esse in motu transit, tunc sibi succedit aliqua pars motus, quae est immediata illi. Et cum dicitur postea, quod illa pars motus est successiva, et successivum non est in actu, nisi per indivisibile, dico quod illa pars non est in actu, nisi per aliquod indivisibile continuans ipsam partem motus ; sed illud indivisibile non succedit immediate indivisibili transeunti, et sic patet ratio ad argumentum.
Et si objicis. Hic arguit Doctor quia si continuum succedit, puta ad instans temporis, tunc tempus non se haberet uniformiter et aequaliter et ubique ; quod patet, quando instans positivum est, tempus est, et ipso Instanti transeunte, tempus non est, quia aliquid ejus indivisibile non est.
Ad hanc objectionem patet responsio ex supradictis, quia tempus medietatis horae dicitur esse, quia instans continuat illas partes ; et licet ultimum instans illius temporis transeat, ad quod immediate sequitur tempus alterius medietatis horae, illud tempus sequens dicitur esse actu, quia est ibi instans continuans partes illius, et sic aequaliter se habet. Doctor tamen declarat ly uniformiter, ibi: Respondeo sicut linea, etc. linea enim habet esse in partibus lineae, ut in ultimis. Dicimus enim quod illud est continuum, cujus ulli ma sunt simul, sive cujus partes ultimae sunt simul, et habent esse in punctis tanquam in terminis, puncta enim terminant lineam. Hoc idem dico de tempore, quia tempus unius horae habet esse in partibus temporis tanquam in ultimis ; dicimus enim tempus horae esse continuum, puta, quia ultimum medietatis horae, et ultimum alterius medietatis horae sunt simul, et sic habent esse in partibus sicut in ultimis, et in instantibus tanquam in terminis. Si ergo intelligatur sic, quod tempus habet esse uniformiter in partibus, admittitur, quia dato quocumque tempore habent esse in partibus, tanquam in ultimis; si vero intelligatur quod aequaliter habeat esse in instantibus tanquam in terminis, admittatur, quia dato quocumque tempore, aequaliter habent esse in instanti tanquam in termino. Sequitur : sed si pro utrisque simul non habet esse uniformiter, patet, quia ut in partibus habent esse ut in ultimis, et in instantibus habet tantum esse ut in terminis.
(b) Ad probationes alterius antecedentis. Nunc Doctor respondet ad probationes alterius antecedentis, quod fuit tale : continuum componitur ex minimis, et probatio talis antecedentis est circa principium quaestionis, ibi : Secunda via est, quia componitur ex minimis, ubi sic arguit, probando quod successivum non sit continuum ; successivum componitur ex minimis, igitur non est continuum. Consequentia probatur, quia minimum simpliciter non habet partem ex qua sit, quia tunc illa esset minor eo: igitur est omnino non quantum, quia omne quantum habet partem minorem se, sed non quantum non potest continuari non quanto, id est, quod indivisibile non potest continuari indivisibili, ut supra expositum est, q. 1. et 2. hujus dist. ergo minimum non potest continuari alteri minimo; ergo si successivum sit compositum ex minimo, non erit continuum. Antecedens probatur auctoritatibus, etc. et minimum tempus, sicut permanens minimum. In textu n. 4. sic habetur. Et ratio eadem est in magnitudine, et tempore, et motu, scilicet quantum sunt composita ex indivisibilibus, et quod dividuntur indivisibilia, aut quod nullum eorum est tale, et ibi Commentator : Ratio, inquit, eadem est in hoc in tribus speciebus continuis, scilicet in magnitudine, et motu, et tempore, quantum illud quod contingit in aliquo eorum contingit in reliquis, scilicet quod si unum fuerit indivisibile, sequitur quod reliqua sint indivisibilia composita ex indivisibilibus, et si fuerit unum compositum ex divisibilibus, sequitur et reliqua sint talia. Haec ille. Hoc idem habetur, t. 17. Et cum omnis, inquit, magnitudo etiam est continua, quoniam eisdem partibus et aequalibus dividitur tempus et magnitudo. Vide ibi Commentatorem.
Ad percipiendum minimum divisibile requiritur acutior sensus in infinitum. Et hoo clarum est facto isto fundamento, scilicet quod ad videndum perfecte sensibile in minori quantitate, requirit sensum acutiorem, et quanto in minori videt, tanto acutior erit; et sic si albedo esset divisibilis in infinitum, cum quaelibet pars sit divisibilis, sensus esset acutior in infinitum, quod est falsum.
Respondet Doctor ibi : Ad probationes alterius antecedentis de partibus minimis, etc. Et primo respondet ad auctoritatem Aristotelis 1. Phys. dicens, quod Aristoteles non dicit, quod detur minima caro, sed arguit contra Anaxagoram, qui dicebat quod quodlibet potest fieri ex quolibet, ut ex carne, puta alicujus hominis posset generari ignis, aqua, lapis, et hujusmodi, per extractionem partium ipsius carnis; ergo si decem res generantur ex carne, decem partes illius carnis extrahuntur, et sic illa caro remanet minor, et per consequens tot res possunt generari ex ipsa, quod quodammodo parum vel nihil ipsius carnis remaneret ; stante ergo illa minima carne, quaeritur an quodlibet possit generari ex illa. Si dicit quod sic, ergo oportebit ipsam carnem parvam habere tot partes quot prius habuit, cum generatio fiat per extractionem partium, quod est inconveniens, vel oportebit concedere quod non quodlibet generatur ex illa, et sic falsum est quod dicit Anaxagoras, scilicet quod quodlibet generatur ex quolibet. Et quod sic intelligat Aristoteles patet 1. Phys. t. c. 37. et 38.
(c) Ad aliud Philosophi de Sensu et Sensato, dicit primo Doctor quod nunquam quantum potest dividi, nisi divisa passione sive qualitate sensibili, ut patet de albedine extensa super quantitatem bicubitalem, nam in quot partes dividitur illa quantitas, in tot dividitur et albedo extensa, et quia illa quantitas est divisibilis in infinitum, ita albedo erit divisibilis in infinitum.
Secundo dicit, quod ipsa quantitas non est divisibilis in infinitum inquantum sensibilis, nam ex quo sensus concurrit active, puta sensus visus ad visionem, et visibile similiter active, ut causa partialis, ut patet in 1. dist. 3. q. 7. qualitas visibilis non potest agere, nisi in tanta vel tanta quantitate, ut etiam patet de igne, qui posset esse in tam parva quantitate quod non posset urere: qualitates ergo sensibiles ut sint sufficientes ad movendum sensum, non sunt divisibiles in infinitum, sed datur aliqua minima qualitas, quae est sufficiens movere partialiter, quae si ultra dividatur, non erit sufficiens ultra ad movendum sensum, et hoc est quod dicit.
Sequitur ibi : sicut ipse tult ibi, quod pars quantumcumque minima potest esse sensibilis virtute, licet non actione. Sensus est, quod si datur ignis in minima quantitate, non poterit agere, si modo fiat extensior in majori quantitate, tunc ignis sic extensus potest vere agere, pars autem minima agit virtute, quia alteri parti unita coagit sibi ; et hoc est quod dicit, quod ipsa in toto potest cooperari aliis partibus ad sensum immutandum, et licet posset fieri divisio in ea etiam per se existente, non tamen immutaret sensum, et tunc patet ad argumentum ejus, quod sensus cresceret in infinitum, etc. verum est si sensibile Inquantum actu perceptibile a sensu potest dividi in infinitum.
Instatur contra duas conclusiones in ista littera ultima, quarum prima est : Pars sensibilis quantumcumque minima, potest cooperari aliis partibus ad sensum immutandum, sed per se existens non potest sensum immutare.
Secunda conclusio est : Si sensibile inquantum actu perceptibile divideretur in infinitum, sensus cresceret in infinitum.
Contra primam primo, quia una pars conclusionis videtur repugnare alteri, videlicet quod minima pars possit coagere alteri, ut unita sibi, et quod separata non possit agere, immutando sensum, quia est simpliciter eadem entitas separata, quae et unita, et simpliciter in eadem parte quantitatis ; ergo.
Secundo arguitur, quod non possit coagere alteri parti, quia si coagit, puta ad causandum speciem sensibilem vel sensationem, aut coagit praecise ad eumdem effectum numero, ita quod idem sit ab omnibus partibus, aut ad alium effectum. Si primo, aut coagit ut causa partialis, aut ut causa totalis ; si ut totalis, ergo idem effectus erit a duabus causis totalibus, et ejusdem rationis, quod est impossibile apud Doctorem in pluribus locis; si ut causa partialis, ergo infinitae causae partiales semper concurrunt ad eumdem effectum, quia tale sensibile, ut supra patuit, includit partes sensibiles in infinitum, sed non est possibile, quod dentur causae infinitae in actu respectu ejusdem effectus. Si secundo, scilicet aut coagit ad alium et alium effectum, sequitur quod actu erunt infiniti effectus, quia cum totum sensibile agit ad effectum, quaelibet ejus pars agit ad alium et alium effectum, et cum sint ibi infinitae, ergo actu erunt infiniti effectus, puta infinitae visiones, quod est impossibile.
Tertio arguitur ad idem, aut una pars coagit ad perceptionem alterius partis tantum: aut ad perceptionem sui tantum: aut ad perceptionem sui et alterius, non videtur aliud membrum dandum. Si primo, contra, tum quia illa alia pars perciperetur, et pars coagens non perciperetur, quando totum sensibile perciperetur: tum quia sicut coagit uni, ita videtur posse omnibus coagere, cum non sit major ratio de una quam de alia, et sic posset coagere infinitis partibus, quod videtur impossibile. Si secundo, ergo per coactionem hujus partis, alia pars non perciperetur, sed praecise illa, quae agit perciperetur, et tunc non diceretur coagere alteri. Si tertio, sequitur quod illa pars virtualiter contineret aliam, quia illa alia perciperetur per actionem hujus.
Quarto arguitur ad idem, quia sequitur quod nunquam sensibile, puta color extensus potest agere ad sui perceptionem, quia omnes paries coagunt una alteri in infinitum, ergo erunt actu infiniti respectus et infinitae relationes, quia si A coagit B, dicit respectum ad B, et sic in infinitum.
Quinto videtur quod Doctor contradicat sibi, quia vult in 2. dist. 2. q. 10. quod quaelibet pars gravis moveat seipsam, et non moveat aliam ; ergo hoc idem hic habent dicere, scilicet quod quaelibet pars sensibilis moveat sensum ad sui perceptionem, et non coagat alteri, cum non sit major ratio de uno quam de alio, ut patet.
Sexto arguitur, quia sequitur, quod visio coloris bipedalis semper sit perfectior visione coloris pedalis, stante aequali dispositione utrobique, quod est inconveniens. Probatur consequentia, quia in colore bipedali sunt plures paries quam in colore pedali: modo quando plures causae partiales concurrunt ad effectum, si aequali conatu et aeque perfecte concurrunt,sicut pauciores partes semper perfectiorem effectum producunt, ut etiam patet a Doctore in 2. dist. 11.
Septima arguitur ad idem, quia si una pars coagit alteri ad immutandum sensum, et sic in infinitum de illis partibus: ergo visus actu percipiet infinitas partes, quod est impossibile.
Octavo arguitur principaliter contra illud quod dicit, quod minima pars separata non potest immutare sensum, et quod possit immutare probatur, quia potest partialiter immutare intellectum ; ergo et sensum. Antecedens patet, quia est per se intelligibile, et entitas absoluta, et de genere activorum: ergo partialiter concurrit ad sui cognitionem, ut patet ex dictis Doctoris in 1. dist. 3. q. 4. et 7. Consequentia probatur, tum quia si potest immutare nobiliorem potentiam: ergo et ignobiliorem, quando continetur sub objecto utriusque potentiae; tum quia si potest producere effectum nobiliorem: ergo et ignobiliorem, quando habet passum dispositum, sed intellectio est nobilior visione sensitiva.
Nono arguitur per rationem Doctoris in 1. dist. 2. part. 2. q. 3. ubi est ratio formalis productiva non impedita, sequitur actio: sed minimus color intensus, puta, ut duo, est ratio formalis producendi visionem sui, et est in subjecto, puta in quantitate; ergo potest immutari sensus ab eo.
Decimo arguitur, accipio propositionem Doctoris in prologo. q. 3. et in 2. dist. 9. quod si extrema proportionis, puta activi ad passivum sint communia, si aliquid potest agere in aliquod passivum, quodlibet ejusdem rationis poterit agere in idem passivum: ergo si aliquis color potest agere in aliquam potentiam immutando illam, quilibet ejusdem rationis poterit agere, sed minimus color, puta minima pars albedinis est ejusdem rationis cum magna parte albedinis, cum sint ejusdem speciei specialissimae; ergo si magna potest immutare, ergo et minima.
Undecimo, quia haec conclusio prima videtur contradicere secundae, quia in secunda habetur, quod si visibile ut perceptibile, esset divisibile in infinitum, quod sensus cresceret in infinitum ; ergo sequitur quod si sensus cresceret, quod posset percipere, sed visio semper causatur ex visibili et vidente, secundum Doctorem in prologo, et dist. 3. q. 7. primi.
Duodecimo, quod potest magis approximari secundum actum potentiae tactivae est magis tangibile, sed minima pars magis approximatur. Patet per Doctorem q. 9. secundi dist. 2. ubi vult quod punctum sit adaequatum videnti, etc. Et multae aliae rationes possent fieri, quae causa brevitatis pro nunc omittantur, sufficiunt enim ista.
Respondeo ad primam. Dico, quod nulla est repugnantia, quia ut unita coagit cum aliis partibus, quia illae partes, ut unitae sunt in quantitate debita, et sufficiente ad agendum, ut vero separata non est in quantitate sufficiente.
Ad secundum dico, quod coagunt ad effectum communem, puta ad unicam visionem, qua totum visibile videtur, et quaelibet ejus para, non enim sunt distinctae visiones totius et partium. Cum dicitur, quod infinitae causae partiales concurrerent simul, dico quod non est inconveniens, quod sint infinitae causae inexistentes, sicut etiam sunt infinitae partes inexistentes; sed esset inconveniens de infinitis causis subsistentibus, imo est necesse, quod infinitae inexistentes concurrant, sicut etiam patet de gravi, quod movet seipsum, quod quaelibet pars movet se, loquendo de partibus inexistentibus.
Ad tertium dico, quod quando Doctor dicit, quod una coagit aliis partibus, non debet intelligi sic absolute, sed debet intelligi quod partes ut unitae sunt sufficientes ad producendum effectum, puta visionem, quia sunt in dispositione debita, et hoc modo una coagit alteri, et e contra. Separatae vero non sunt sufficientes, quando sunt in minima quantitate, et omnes coagunt ad visionem totius visibilis, quod primo videtur, et ex consequenti partes videntur in toto, sicut etiam patet de aliis partibus, puta calidi, quod minima pars non posset calefacere, tamen ut unita aliis calefacit. Forte etiam posset dici, quod quaelibet ut unita movet visum ad sui perceptionem, ita quod visio totius sit aggregata ex partialibus visionibus, sicut quando grave movet se, quaelibet pars movet se adaequate, et ex illis partialibus motionibus aggregatur unus motus, qui est motus totius gravis, ut patet a Doctore in 2. dist. 2. q. 10. et sic visio totius visibilis suo modo esset aggregata ex visionibus partialibus, et tamen partes visibilis, ut unitae, causant visionem sui, et sic dicuntur coagere; separatae vero non possunt, quando sunt in tam parva quantitate, sicut etiam minima pars terrae separata non posset movere se, quae tamen unita aliis partibus adaequate movet se.
Ad quartum de respectibus dico, quod nullum videtur inconveniens, quod sicut dantur infinitae partes inexistentes ad invicem unitae, quod etiam dentur infinitae uniones inter infinitas partes inexistentes. Et sic posito quod una coagat alii, non videtur inconveniens, quod dentur tales infiniti respectus, sicut etiam quando idem grave movet se, quaelibet pars movet se, et sic sunt infiniti respectus, scilicet moventis ad mobile, et sic infinitarum partium moventium se, erunt infiniti respectus ad seipsas molas, et e contra, etiam infiniti respectus infinitarum partium mntarum ad seipsas, ut moventes, etc.
Ad quintum dico, quod nulla est contradictio, ut apparet ex dictis supra, quia non ponit quod una pars moveat aliam, sed quod illa non posset movere si esset separata, quae tamen unita movet se, et sic una coagit alteri; sic in proposito partes dicuntur coagere, non quod una habeat actionem per aliam, sed ut unitae sunt dispositae ad agendum.
Ad sextum, quod si essent illa visibilia aequaliter disposita et aequaliter intensa, ita perfecte videretur unum sicut aliud, et tot partes secundum proportionem essent in uno, sicut in alio, licet non secundum quantitatem: perfectior enim visio non est, quia simpliciter est a pluribus causis ejusdem rationis, sed quia est a perfectiore visibili secundum intensionem. Si modo esset unum visibile perfecte dispositum intensum ut octo, et haberet decem partes tantum, et aliud visibile intensum ut octo, et haberet viginti partes, visio unius non esset perfectior visione alterius. Si dicatur, quod motus causatus a gravi habente triginta partes, est perfectior motu causato a gravi habente decem Partes, dico quod forte erit perfectior extensive, si sti aggregatus ex partialibus motionibus.
Ad septimum dico, quod videret infinitas paries tantum confuse, sed non distincte, ut etiam supra dixi de intellectu Angeli respectu quanti continui divisibilis in infinitas partes.
Ad octavum dico primo, quod non est simile de intellectu et sensu; patet, quia calor si esset separatus a quantitate, posset immediate movere intellectum, et tamen non posset movere sensum, ut patet a Doctore in 4. dist. 29. quia objectum sensibile approximatur sensui localiter, et oportet ipsum esse in dispositione locali ad sensum, et sic requirit debitam quantitatem: sic dico in proposito de minimo sensibili, quod non est dispositum ad immutandum sensum, ut est actu separatum, licet sit dispositum ad immutandum intellectum, cum sit virtus spiritualis. Dico secundo quod oporteret ostendere, an minimum sensibile possit movere intellectum, de hoc alias, sed tamen ratio videtur certa.
Ad nonum concedo, quod est ratio formalis, etc. sed dico, quod in ista parva quantitate, non est disposita ad immutandum sensum, sed requiritur quod sit in majori quantitate.
Ad decimum dico, quod propositio Doctoris debet intelligi de activo disposito, quale non esset minimum sensibile.
Ad undecimum debet sic argui : si visibile esset perceptibile in infinitum, sensus cresceret in infinitum, quia quanto visibile esset parvum, tanto sensus esset acutior, si distincte perciperet illud. Et non debet sic argui: si sensus cresceret: ergo perciperet visibile quantumcumque minimum, bene verum est, quod sequitur quantum esset ex parte sensus; sed illud visibile ut perceptibile non esset dabile in proposito, tamen sequitur visibile, ut perceptibile est dabile in infinitum, ergo sensus est dabilis acutior in infinitum,
quia non est aliquid perceptibile a sensu, quin possit percipi, sed non e contra sequitur, est dabitis sensus acutior in infinitum, ergo est dabile sensibile in infinitum ut perceptibile.
Ad duodecimum sive ultimum, negatur quod minima pars sensibilis sit magis approximat, et hoc in ratione perceptibilis a sensu tactus, licet forte alio modo possit esse magis approximata, imo oportet tangibile esse aliqualiter distans, ut possit percipi a sensu tactus, quia sensibile supra sensum dispositum, etc.
Contra secundam, quae talis est : Si sensibile inquantum actu perceptibile, divideretur in infinitum, sensus cresceret in infinitum.
Contra primo, sicut se habet intellectus ad intelligibile, ita sensus ad sensibile, sed si intellectus perciperet intelligibile in infinitum, ita quod unam partem intelligibilis, puta ignis, in infinitum post aliam intelligeret, non cresceret in infinitum: patet, quia intellectus potest percipere omne intelligibile, ergo et sensus, si perciperet sensibile quantumcumque minimum in infinitum, non cresceret in infinitum. Similitudo est bona, quia utrobique est comparatio potentiae ad objectum, et utraque est perceptiva sui objecti.
Secundo, sicut se habent potentia intellectiva ad suum objectum adaequatum, ita et sensitiva ad suum, sed intellectiva potest percipere omne intelligibile, aliter non adaequaretur objecto intelligibili: ergo et sensitiva potest percipere omne sensibile, et tamen ex hoc non sequitur, quod cresceret infinitum, sed quodlibet sensibile, puta, quilibet color, vere continetur sub adaequato objecto potentiae visivae.
Tertio arguitur, quod potentia, puta visiva, actu possit cognoscere minimam partem coloris in infinitum, quia ponit differentiam inter maximum colorem et minimum in infinitum, ut patet ; ergo percipit utrumque. Consequentia patet per argumentum Philosophi 2. de Anim. quod facit ad probandum sensum communem, et tamen patet quod sensus non crescit in infinitum.
Quarto, si sensus non potest percipere minimum sensibile in infinitum, aut hoc est, quia non potest percipere talem sensationem, aut quia non potest producere. Non primo, quia visus non esset quidditative perfectior, quia reciperet quamcumque visionem. Non secundo, tum quia potest producere visionem perfectissimi visibilis, ergo et imperfectissimi, cujusmodi esset minimum sensibile in infinitum, tum etiam quia si potest in effectum perfectiorem, poterit etiam in effectum imperfectiorem ejusdem rationis, ut patet per Doctorem in 2. dist. 18.
Quinto arguitur, quia potentia tanto est perfectior quanto perfectiorem effectum nata est producere, patet ; sed potentia visiva nata est producere perfectiorem visionem circa perfectius visibile quam circa imperfectius, cujusmodi est minimum visibile in infinitum ; ergo magis cresceret in causando visionem magis visibilis quam minus visibilis.
Sexto, quia nobilitas et perfectio potentiae arguitur ex nobilitate objecti, et praecipue ex nobilitate perfectissimi objecti, contenti sub adaequato potentiae objecto: ergo magis cresceret percipiendo magis ac magis perfectius sensibile quam percipiendo minus et minus sensibile in infinitum ; sed percipiendo majus et majus sensibile in infinitum non cresceret in infinitum ergo, etc.
Septimo, quia sicut potentia calefactiva ignis non cresceret in infinitum, si calefaceret minimum calefactibile in infinitum,
ut patet; ergo nec potentia sensitiva, si causaret sensationem minimi sensibilis in infinitum. Similitudo videtur nota, quia utraque potentia comparatur ad suum objectum, et utraque est activa circa proprium objectum, ergo.
Octavo, si potentia visiva perciperet punctum, tamen non diceretur crescere in infinitum, quod tamen percipit, quia percipit punctualem colorem ; ergo nec a fortiori dicitur crescere in infinitum, si perciperet minimam partem visibilis in infinitum. Consequentia patet, quia punctus cum sit indivisibilis, est minus sensibilis quam pars minima, cum sit semper divisibilis.
Nono arguitur, potentia percipiens plura ejusdem speciei specialissimae, quorum quodlibet est aeque perfectum intensive, non est perfectior percipiendo magis unum quam aliud, hoc patet, sed si sit albedo unius palmi intensa ut duo, et dividatur in infinitas partes, ita pars minima erit intensa, sicut et major ; ergo potentia visiva non erit magis perfecta percipiendo minimam sicut magnam.
Decimo, si esset infinitum visibile intensive, visus posset videre illud, quia maxime visibile, et loquendo de visu impassibili (patet etiam hoc, quia et intellectus posset intelligere infinitum intensive sub ratione infinitatis), et tamen sensus visus non esset infinitus in virtute; ergo multo minus esset infinitus, si videret minimum visibile infinitum: major enim virtus requiritur ad videndum infinitum intensive quam finitum intensive, etiam minimum in infinitum.
Undecimo, posito per possibile vel impossibile, quod minimum visibile in infinitum sit praesens potentiae visivae, ut actu visibile et perceptibile, et ut causa partialis visionis, quaero an potentia visiva possit partialiter concurrere cum illo ad causandam visionem illius, aut non? Si primo, habetur intentum, quia ex hoc non sequitur, quod sit infinita in virtute, ut patet. Si secundo, non videtur quare non sit activa partialiter circa illud, cum circa quaecumque alia sensibilia sit partialiter activa. Sicut enim idem intellectus potest partialiter concurrere cum quocumque objecto praesente in ratione objecti actu intelligibilis, ita idem sensus poterit concurrere partialiter cum omni sensibili praesente in ratione objecti actu sensibilis.
Duodecimo, sicut minima pars intelligibilis in infinitum se habent ad minimam partem in infinitum alicujus sensibilis, ita intellectus ad sensum: ergo a transmutata proportione , sicut primum ad tertium, ita secundum ad quartum: sed minimum intelligibile in infinitum potest intelligi ab intellectu, absque infinitate intellectus, ergo et minima pars sensibilis in infinitum potest percipi a sensu, absque infinitate sensus in virtute.
Respondeo ad primum, quod non est simile de intellectu et sensu, quia intellectus intelligit rem, puta qualitatem, ut in se, et non est necesse ipsam esse in aliquo quanto; sed sensus non potest videdere, nisi ut in quantitate existente, ut patet a Doctore in 4. dist. 11. et quanto est in minori quantitate, tanto visus erit acutior, ut patet intuenti.
Ad secundum dico, quod vera est similitudo, si utrobique objectum est in debita dispositione; sed in proposito intellectus habet omne contentum sub suo objecto, ut objectum in se absolute, nec requirit ipsum esse extensum, ita enim perfecte intelligeret colorem inextensum, sicut extensum, quia non ligatur istis conditionibus, sed non est sic de quolibet sensibili respectu sensus.
Ad tertium, negatur quod potentia visiva possit facere differentiam distincte inter minimam partem coloris in infinitum, et maximam, quia nec percipit minimam partem distincte , sed tantum confuse, quando est unita aliis partibus, sed quando est separata minima in infinitum nullo modo potest percipere.
Ad quartum dico, quod hoc ideo est, quia concurrit active partialiter, et oporteret ipsum, ut sic crescere in infinitum, quia quantum est ex parte sensus non posset producere acutiorem visionem, ni9i esset perfectior, et ideo si causaret partialiter visionem partium sensibilis in infinitum, oporteret producere visionem acutiorem in infinitum, et sic sensus cresceret in infinitum. Et cum dicitur de visione perfectissimi visibilis, dico quod non est simile, quia visio perfectior intensive est ab objecto , non a potentia, ut alias exposui in 2. dist. 3. q. 10. Si enim objectum perfectissimum sit praesens intellectui, quantum est ex parte intellectus, ita perfectam intellectionem causabit de objecto imperfecto, sicut de perfectissimo, ut patet alias. Similiter sensus ex parte sua, ita perfectam visionem causabit partialiter de imperfecto colore, sicut de perfectissimo, quando objecta sunt aeque approximata. Sed non est sic de visione acutiori, quae non est ex parte objecti, sed ex parte potentiae, et sic sequitur, quod quanto color est in minori quantitate in infinitum, quod visio coloris erit acutior in infinitum, licet illud objectum sit in se imperfectius ; et ideo bene concedo quod visio, quae terminatur ad objectum perfectius, intensive est perfectior illa, quae terminatur ad minimam partem visibilis imperfectioris in se, et hoc loquendo de perfectione, quae est ab objecto ; et concedo quod si visibile esset formaliter infinitum, posset concurrere ad visionem infinitam, et tamen potentia videndo illud esset simpliciter finita. Sed in proposito loquimur de visione, quae est ex parte potentiae, saltem partialiter, quae visio tanto dicitur subtilior et acutior, quanto praecise est a perfectiore potentia: et visio, quae est alicujus coloris existentis in minima quantitate, est acutior. Patet etiam ad illud, quod si potest in visionem perfectiorem, ergo et in imperfectiorem ; concedo de perfectiore et imperfectiore, quae sunt ex parte potentiae, et sic concedo quod si potest in visionem acutissimam , quod etiam potest in minus acutam ; et ideo bene concedo quod si potest videre minimam partem in infinitum, quod etiam poterit videre majorem partem ipsius visibilis.
Ad quintum patet ex supra dictis, concludit enim de perfectione, quae est ex parte objecti, non de illa, quae ex parte potentiae simpliciter.
Ad sextum dico primo, quod verum est de nobilitate potentiae extrinseca, quae sumitur a nobilitate objecti. Dico secundo, quod quando potentia una habet simpliciter nobilius ens pro objecto, est in se simpliciter perfectior illa, quae habet pro objecto ignobilius ens, ut patet de sensitiva et intellectiva. Sed quando eadem potentia comparat ad objectum nobilius et ignobilius, non sequitur quod quando percipit nobilius, quod sit nobilior in se, sed tantum denominatione extrinseca, eo quod terminetur ad objectum nobilius, imo potest comparari ad infimum, puta ad calorem intensum tan um, ut unum existentem in minima quantitate, et ut sic talis potentia in se erit valde perfectior, quia, ut sic, habetur producere effectum perfectiorem et acutiorem visionem.
Ad septimum, non est simile, ut patet, quia ut calor comparatur ad minimum calefactibile, si sit praesens et dispositum,
potest causare in illo ita intensum calorem, sicut in magno calefactibili aeque disposito, quia ibi ex parte caloris non requiritur major virtus calefaciendi: bene argumentum concluderet, si calor haberet super intensiorem calorem causando in minori et minori calefactibili ; sed sensus, puta usus, quanto comparatur ad minus visibile, tanto acutiorem visionem semper habetur producere.
Ad octavum dico primo, quod si punctus esset separatus non posset percipi a visu, et si percipitur, percipitur ut est in quanto, et tantum confuse percipitur. Et hoc patet a Doctore in 4. d. 10. q. ult. ubi sic dicit, quod lumen punctuale non multiplicaret se ad organum corporale, ita quod esset visibile , secundum communem opinionem, quae dicit, quod non est possibile indivisibile moveri: haec ille, et multa alia ibi dicit respondendo ad argumenta principalia. Dico secundo, quod non est simile de puncto visibili, et de minima parte in infinitum visibili, sicut etiam non sequitur de Angelo, qui potest esse in puncto, ut in loco, et tamen non potest esse in loco quantumcumque parvo in infinitum, loquendo de loco divisibili, quia si virtute sua posset sic esse, esset virtutis infinitae, ut probat Doctor in praesenti d. q. 7. sic dicerem in proposito, quia si perciperet minimam partem visibilis in infinitum, cresceret sensus in infinitum, quia semper requiritur major virtus activa.
Ad nonum dico, quod argumentum concludit de perfectione, quae sumitur ex parte objecti, et sic concedo quod esset aeque perfecta intrinsece, percipiendo albedinem palmi, sicut minimam partem. Sed loquendo de perfectione ex parte potentiae, dico quod requiritur major perfectio in percipiendo distincte albedinem in minima quantitate quam in magna, ut supra patuit.
Ad decimum dico, quod concludit de perfectione, quae est ex parte objecti, ut supra patuit.
Ad undecimum, dico primo, quod casus est impossibilis, quia non potest dari minima pars in infinitum. Secundo, posito quod possit dari, adhuc non sequitur quod possit dari ut perceptibilis, ut supra patuit. Dico tertio, quod posito tali casu impossibili, quod si potentia visiva non esset in infinitum activior sive virtuosior, quod non posset percipere illud, quia si perciperet, oporteret causare visionem acutissimam in infinitum, quod non posset esse, nisi cresceret in infinitum.
Ad duodecimum patet ex supra dictis ; et quod dicitur de transmutata proportione, patet quod hic non habetur locum. Et de hoc vide quae exposui in 1. dist. 36. respondendo ad rationes Henrici, vide ibi multa bona.