IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ad quartum num. 6. adductum explicat quomodo successio motus est ex resistentia mobilis ad motorem et medii ad utrumque, quia scilicet mobile est sub ubi, cui non potest immediate succedere ubi intentum, quia ubi medium, vel pars ubi intenti, prius pertransiri necesse est a motore finito, et quia ubi medium natura sua praecedit ubi remotum. Docet etiam motum dabilem in vacuo, de quo late agit 4. Phys. quaest. 12. Explicat etiam quomodo juxta proportionem mobilis ad mobile in subtilitate sit proportio motus ad motum in velocitate, de quo late agit 4. Phys. quaest. 8. 10. et 11.
Ad quartum (a) argumentum principale de causa successionis in motu, dico quod licet posset fieri contentio et altercatio de intentione Averrois, et in quo contradicit Avempace, sicut apparet 4. Phys. cap. de Vacuo, tamen causa successionis in quolibet motu est resistentia mobilis ad motorem, non quidem talis, quod movens non possit vincere mobile, tunc enim non moveret ipsum, sed nec etiam talis, quod mobile reinclinetur ad oppositum, quia sic est praecise in motu violento: sed talis resistentia, quod mobile semper est sub aliquo, cui non potest immediate succedere terminus intentus a movente, et ista resistentia mobilis ad motorem est propter defectum virtutis moventis, et cum hoc propter resistentiam medii ad movens et mobile, per quod medium potest intelligi omne illud, quod necessario praecedit inductionem termini intenti; sed tale medium non est necessario medium, nisi virtuti limitatae. Si enim esset virtus infinita, posset statim ponere mobile in termino ad quem, ita quod nec propter formam oppositam termino a quo, quam mobile jam haberet: nec propter media naturaliter ordinata inter illam formam, quam habet mobile, et terminum ad quem, esset necessitas, quod tale movens prius moveret per talia media quam induceret terminum. Possibilitas igitur successionis est ex resistentia medii ad mobile et ad motorem, ita quod hic est una resistentia. Mobile enim inquantum habet talem formam, inter quam et terminum nata sunt esse talia media, potest continue moveri per illa ad terminum: et per ista media, quae resistunt mobili, ut possit non statim esse in termino, potest intelligi divisibilitas partium mobilis vel divisibilitas formae, secundum quam est motus, vel utraque simul. Necessitas tamen successionis nunquam est ex hac resistentia, sed praecise comparando istam ad agens, cui mobile resistit propter istam resistentiam medii ad ipsum, ita quod sicut erat possibilitas ex sola resistentia medii ad mobile, ita virtus illa limitata non possit tollere istam resistentiam, et ideo resistit illa resistentia agenti, ne statim inducat terminum.
Tunc ad illa, (b) quae adducuntur ad oppositum, quod scilicet Angeli ad se nulla est resistentia, dico quod ex quo agit non est in infinitate virtutis activae, quando est in,
caelo, inter quod ubi et suum ubi in terra, nota sunt esse multa media, quae etiam virtuti suae motivae sunt media, ita quod nec virtus sua motiva potest omnia illa media facere simul et terminum, nec etiam potest statim terminum facere, nisi prius faciendo illa media, et ideo est hic resistentia tota, quae requiritur ad successionem in motu.
Et cum arguitur, de dicto ipsius Averrois de gravi si ponatur in vacuo, quod descenderet subito propter defectum resistentiae a parte medii, dico quod si vacuum poneretur, grave non moveretur in ipso, secundum Philosophum, quia vacuum non posset cedere gravi, et dimensiones separatae non possent esse simul; tamen si poneretur vacuum posse cedere et esse spatium, et non quod latera pleni essent simul, quia tunc non esset vacuum, dico tunc, quod motus gravis esset successive in vacuo, quia prior pars vacui prius cederet, et totum grave prius transiret hanc partem spatii quam illam ; et sicut dictum fuit prius in praecedenti argumento et modo, per se successio est in motu locali ex spatio inquantum quanto.
Ad argumenta (c) Philosophi, inquantum inducuntur ad propositum, dico quod illa propositio, quae est proportio medii ad medium, etc. vera est caeteris paribus, et ideo sequitur motum non esse in vacuo, aut saltem vera est contra eos, qui posuerunt vacuum esse totam causam motus sive successionis in motu.
Sed ad propositum arguendo,
hic similiter de mobilibus, sicut ibi de spatiis, ista propositio negari potest, quae est proportio mobilis ad mobile in subtilitate, eadem est proportio motus ad motum in velocitate.
Et si accipias quae est (d) proportio hujus sub ratione qua mobile est, et alterius sub ratione qua mobile, concedo, sed tunc minor est falsa. Angelus enim mobilis est continue, inquantum habet quantitatem virtualem, secundum quam potest coexistere loco quanto, sicut corpus per quantitatem suam formalem potest coexistere loco quanto. Similiter quod Philosophus infert in secunda ratione sua, quod motus fit in aequali tempore per vacuum et plenum. Si inferatur hic aliquid illi simile, scilicet, quod in aequali tempore movetur Angelus et corpus, non est impossibile: ibi autem est impossibilitas ex ratione mediorum, secundum quod videtur ratio ejus procedere.
Sed dato quod rationes Philosophi non multum concludant ad propositum, quia non ita se habent hic mobilia, sicut ibi spatia, valent tamen rationes suae simpliciter, ita quod sua prima ratio est ostensiva, et reliqua ducens ad impossibile.
Respondeo igitur (e) quod si vacuum posset cedere, et motus posset esse in eo, quod ex divisibilitate spatii motus haberet divisibilitatem et successionem, sicut modo ex divisibilitate spatii pleni, motus haberet per se successionem essentialem. Sed ultra istam successionem potest addi velocitas vel tarditas ratione conditionis accidentalis ipsius medii, inquantum est promotivum, vel impeditivum ipsius motus, sive ratione subtilitatis per quam promovet, aut saltem non impedit,aut ratione densitatis oppositae. Tunc igitur fleret motus successivus in vacuo, et esset proportionabilis motui in pleno, et hoc loquendo de successione essentiali, non de velocitate et tarditate superaddita, quia omnino nullam velocitatem aut tarditatem superadditam haberet mobile in vacuo, haberet autem aliquam in pleno; sed nihil ad aliquid non est proportio praecise; ergo habet Philosophus ex hoc contra adversarium dicentem motum esse in vacuo, quod nullus motus habens aliquam velocitatem vel tarditatem accidentalem superadditam essentiali, potest esse in vacuo, et ideo negat Philosophus talem accidentalem successionem posse esse in motu; et hoc non est inconveniens, si poneret praecise esse motum in vacuo, sed esset, si cum hoc poneret vacuum esse medium promotivum in motu, vel medium necessarium in motu, ex parte cujus sumeretur velocitas vel tarditas motus.
Eodem etiam modo illud quod infert in secunda ratione, non est impossibile adversario dicenti praecise motum esse in vacuo,quia medium plenum potest aequari medio vacuo, inquantum est ratio vel causa successionis essentialis in motu, et si aliquod plenum acciperetur in tali proportione, in quali accipit Philosophus ad motum datum, illud esset omnino neutrum, nullam qualitatem accidentalem dans, nec medium plenum, nec medium vacuum.
Quid ergo habet Philosophus contra adversarium ex illa ratione? Dico, quod habet tantum, quod vacuum nullam qualitatem accidentalem habet ultra successionem essentialem, quia si sic, posset aliquod medium plenum dari aequale, et tunc per medium plenum et vacuum fleret motus in tanto tempore, quantum tempus corresponderet illi conditioni accidentali motus, quod est impossibile, quia secundum hoc media essent improportionabilia.