IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit Angelum posse se movere, quia animalia, et gravia, et levia se movent,idque est in ipsis perfectionis. Quod vero gravia et levia moveantur a se, ostendit ex Philosopho et ratione. Solvit quatuor loca Philos. in contrarium, de quo late agit 8. Phys. i. 5. et 6. Vide eum 4. Phys. q. 8. et 9.
Concedo, (a) quod potest a se localiter moveri, quia cuicumque inest potentia passiva ad aliquid acquirendum vel habendum per motum, non est imperfectionis in eo,quod habeat potentiam activam, per quam possit illud acquirere, sed perfectionis est, etc. quod apparet, quia animatis data est potentia activa respectu quantitatis perfectae, ad quam sunt in potentia quando generantur: patet etiam in gravibus et levibus, ubi est potentia activa ad illud ubi, cujus sunt receptiva naturaliter.
Similiter animalia habent potentiam activam respectu sensationis, ad quam sunt in potentia passiva, totalem tamen habere non possunt, sicut declaratum est dist. 3. primi, quia potentia non potest habere omnia objecta ; igitur cum Angelo insit potentia ad ubi, quod potest acquirere per motum, non est imperfectionis in eo, si habeat potentiam activam respectu ejusdem ;
imo videtur esse imperfectionis in eo, si non habeat potentiam activam respectu ejusdem, ex quo repugnat aliis entibus minus perfectis, habere talem potentiam activam.
(b) Et si dicatur, quod hoc convenit tantum entibus imperfectioribus ut animalibus secundum partem, quia possunt dividi in duo, scilicet movens et motum ; et quod assumptum (c) est de gravibus et levibus, falsum est, et contra in tentionem Philosophi 8. Phys. ubi videtur specialiter contra hoc facere quatuor rationes.
Primo per hoc, quod grave non est animal; secundo per hoc quod non potest sistere se; tertio, quia non potest movere se motibus diversis ; quarto, quia est continuum, id est, ejusdem dispositionis in parte et in toto, et tale non potest movere se. Et solvendo quaestionem, dicit quod scilicet tantum habent naturalia principium patiendi respectu motus, et non faciendi.
(d) Primo ostendo oppositum per auctoritates; secundo per rationes. Auctoritas, prima est Philosophi 8. Physic. ubi solvens dubitationem de gravibus et levibus, dicit quod quia potentia dicitur multipliciter, propter hoc non est manifestum, a quo movetur ut grave. Distinguit autem potentiam ad actum primum, et ad actum secundum, ut patet de potentia ad scientiam et considerationem. Et applicando ad propositum dicit, quod ignis est in potentia essentiali, ut fiat frigidus, prout scilicet aqua generatur ex eo; cum antem genita fuerit aqua, est in potentia accidentali ad agendum, id est, ad infrigidandum nisi impediatur: ita etiam dicit ipse de gravi et levi, leve enim fit ex gravi, ut ex aqua, aer; cum autem est jam leve, operabitur mox nisi prohibeatur, actus autem levis est alicubi esse et sursum, prohibetur autem cum in contrario loco fit. Unde nihil valet exponere, quod cum sit in actu leve, est actu leve, ita quod levis est ascendere, quia tunc idem est dicere, quod actu leve est, et dicere quod quia leve est, actu ascendit, quod nihil aliud est, nisi causaliter dictum. Dicit enim, quod mox operabitur nisi prohibeatur, quod non potest intelligi de actu levis, primo, quia actus levis non potest prohiberi vel impediri, dum est actualiter talis. Similiter dicit, quod prohibetur cum est in contrario loco, non autem est non leve actu primo, quia est in contrario loco; ergo intendit de actu secundo, scilicet, quod actus ejus est alicubi, id est, quod actus ejus, qui est sursum, sive sursumitas sit operatio ejus: sicut ergo ignis habens calorem in actu primo, vere et effective se habet ad calefactionem, quae est operatio ejus secunda, ita et ignis actu existens levis, effective se habet ad esse sursum, sive ad operationem secundam, quae est ferri sursum.
Idem etiam (e) 4. Physic. cap. de Vacuo, ubi dicit quod densum et rarum concomitantur duae contrarietates, videlicet grave et leve, durum et molle. Et loquens de contrarietate gravis et levis, dicit, quod secundum hanc contrarietatem erunt activa motus ; secundum autem durum et molle, passiva ; igitur, etc.
(f) Et si objicias : ista non est intentio sua, quamvis sic sonent verba, quia secundo de Generatione, enumerans qualitates activas, excludit grave et leve a qualitatibus vere activis et passivis.
Respondeo et dico quod, contradiceret sibi ipsi in 8. Phys. per illud secundi de Generatione, nisi alio modo intelligeret hic et ibi, nam in 8. Phys. (sicut pro istis allegatum est) dicit quod habent principium non agendi, sed patiendi. In secundo autem de Generatione dicit, quod grave et leve nec sunt activa nec passiva, et probatio sua patet ibi. Aliter igitur (g) loquitur ipse de actione in 8. Phys. et aliter in secundo de Generatione, ubi occurrit sermo de actione et passione, et aliter in primo de Generatione, et aliter insecundo de Generatione. Sicut enim in lib. Phys. loquitur de motu in generali et universali, in lib. autem de Generatione, de motu ad formam, ita in 3. Physic. loquitur de actione et passione in communi et in universali, et ita verum est, quod dicit. 8. Phys. quod habent principium patiendi respectu motus localis. In lib. autem de Generatione loquitur de actione ad formam, ubi agens et patiens sunt contraria. Quod utique verum est de actione univoca eorum, quae sunt in principio dissimilia et contraria, et in fine sunt similia: similiter (h) in actione aequivoca, simile est agens producto secundum formam similitudine aequivoca, sicut ipse concedit ibi in primo de Generatione, aliquod agens non communicare cum passo, sicut nec medicinam cum corpore sanato. Hoc autem modo negat in secundo de Generatione, gra via et levia, non solum esse principia agendi vel faciendi, sed etiam patiendi: et hoc expresse sonat ratio sua, quia ista non sunt principia agendi alia, nec patiendi ab aliis; et ideo non sunt principia producendi aliquid secundum formam aliquam, de qua productione loquitur ibi, nec principia patiendi ab aliquo agente correspondente tali actioni. Sunt tamen principia activa aliquo modo, respectu motus localis ad ubi, et aliquo modo passiva respectu ejusdem, quorum utrumque expressit ipse in 8. Physic. quod passiva in hoc quod naturalia habent in se principium patiendi, quod activa in hoc quod dicit operationem levis esse alicubi, sicuti scientis est considerare.
(i) Ad hoc etiam potest adduci auctoritas Commentatoris, tertio Caeli et Mundi, com. 28. In simplicibus, inquit, idem est secundum speciem motor et motum, sed differunt secundum mo dum, apis enim movet se inquantum gravis in actu, et movetur inquantum est potentia inferius; invenitur enim uno modo in actu, alio modo in potentia, et causa hujus est haec, quia componitur ex materia et forma. Sed de hoc videtur varie loqui, quia in com. 28. il lius 3. Caeli et Mundi, et 8. Physic. vide tur velle, quod moveat se per accidens pellendo medium, sicut nauta movet se movendo navem, in qua existit, et ideo auctoritatibus ejus non est multum innitendum.
Ad istam (k) conclusionem sunt rationes. Prima talis : omnis effectus quando in actu causatur, habet causam in actu, hoc patet per Aristotelem. 2. Phys. et 5. Metaphcap. de Causa : efficiens in actu et causatum in actu simul sunt, et non sunt. Patet etiam, si nulla esset auctoritas per rationem manifestam, quia quod non est, quando non est, non producit aliquid ad esse; igitur quando descensus gravis est in actu, tunc aliquid est causans in actu. Non autem tunc est in actu a removente prohibens, neque per consequens ab impellente ipsum grave fertur deorsum, quia pellens non per se movet deorsum, quia in hoc est quasi removens prohibens, et tale movens secundum Philosophum 8. Physic est quasi movens per accidens, et praeter movens per accidens, oportet dare movens per se efficiens, quia omne per accidens habet reduci ad per se. Nec (1) istud potest esse centrum trahens, quia si per impossibile, nullum grave esset in centro, sed tota terra amota ab eo, et remanente centro sub sola ratione centri, ut prius, adhuc grave naturaliter tenderet ad centrum.
Quid ergo attrahit? numquid ubi Mathematicum? Constat quod non, quia non est forma activa, nec etiam influentia caeli, quia hoc videtur esse fuga recurrere ad agens universale, quia est negare effectus particulares, et causas particulares: influentia etiam caeli quantum est de se, uniformis est in toto medio, quare ergo unam partem in toto medio moveret sursum, et aliam deorsum, nisi poneretur agens particulare (m) determinans? Nec istud actu movens, quando actu movet, potest poni actu grave motum, quia nihil movet se univoce ad illud quod habet, et praeter hoc motus est quid extrinsecum gravi, nec generans, quia tunc potest non esse. Ergo oportet dare, quod sit aliquid intrinsecum ipsi gravi, vel ipsummet per aliquid intrinsecum.
Quia igitur oportet dare aliquid intrinsecum, dicitur quod generans manet in virtute in gravi, et per hoc movet ipsum grave. . Contra (n) istud non manet in virtute, nisi sicut causa in suo effectu ; et quod sic manet, non est ens in se, sed tantum quia manet in suo effectu, et tunc virtus illa respectu motus pertinet ad genus causae efficientis, si generans dicatur efficere, et nihil efficit nisi secundum quod est in actu ; necesse est igitur quod efficiens efficiat actu, quia illud quod est efficiens in virtute tantum, non efficit, et ita sequitur adhuc propositum.
Praeterea (o) illud quod non movet aliud, nisi prius naturaliter ab alio motum, ab eodem habet quod moveat et quod sit motum. Sed grave, cui alligatum est leve, cujus levitas non excedit gravitatem ejus, movet illud leve trahendo illud secum ad centrum, et non movet nisi quia motum; ergo prius naturaliter est motum quam moveat, et ab eodem movetur a quo habet, quod moveat illud sibi alligatum : movet autem illud non per aliud, quam per gravitatem suam, igitur et seipsum.
Posset (p) confirmari ista ratio,
quia quando aliquid habet potentiam activam respectu alicujus formae, potest eam causare in quocumque passo proportionato et approximato. Sed grave habet potentiam activam respectu ubi deorsum, sicut habet respectu illius, quod trahit secum, et ipsummet, quando est extra illum locum, est receptivum illius formae carens ea, et est proportionatum et approximatum sibi: ergo potest istam formam causare in seipso.
(q) Hoc etiam poterit satis patere, si consideretur quod quies requirit causam actualiter causantem, sicut et motus ; tunc enim oportet dare causam coaeve causantem quietem naturaliter gravis cum ipso gravi: nulla autem causa coaeve causans quietem istam cum gravi, est nisi grave, et per consequens grave effective movet, et per consequens movetur ad illam quietem a seipso, quia ista duo sunt ab eadem causa.
Praeterea (r) grave impeditum a motu removet prohibens, si gravitas ejus vincit virtutem illius impedientis vel resistentis, puta, si superponatur alicui continuo, et gravitas ejus superet rationem continuitatis, frangit illud, et sic solvendo continuitatem ejus solvit impedimentum descensus ejus: hujus autem fractionis, cum sit motus violentus, oportet ponere existentem causam extrinsecam, et non videtur rationabile fingere aliam causam quam ipsummet grave, non autem frangit illud, nisi quia intendit facere se in centro; igitur ab eodem principio activo habet se facere in centro, a quo habet illud impediens removere.
Hoc etiam (f) declarari potest aliter, quia gravius movetur velocius, et tamen ab eodem, videlicet generante posset generari aliquid gravius, et etiam aliquid minus grave; et possent ista duo esse in eadem distantia ad centrum et in eadem influentia caeli, igitur difformitas motuum in istis est ab aliquibus intrinsecis.
Item, motus naturalis intenditur in fine, secundum Philosophum, primo de Caelo et Mundo, cujus difficile esset assignare causam, si effectivum istius motus esset praecise aliquid extrinsecum.
Respondeo tunc (t) ad Philosophum, qui adducitur in contrarium, et quod sit pro me, sicut adduxi, quod grave se movet effective, sicut sciens movet se effective ad actum speculandi. Et intelligo sic : sicut habens formam aliquam quae nata est esse principium alicujus actionis univocae, potest per illam formam agere in receptivum approximatum et proportionatum, ita etiam habens formam, quae nata est esse principium actionis aequivocae potest per ipsam agere aequivoce in passum approximatum; et si ipsummet sit receptivum illius actionis vel effectus aequivoci, et carens eo ex quo est maxime approximatum et proportionatum sibi ipsi, non solum poterit causare effectum illum in alio, imo summe causabit istum effectum in seipso. Ita in proposito, lapis existens sursum est in potentia ad ubi deorsum, gravitas autem respectu istius ubi, est principium activum aequivocum, sicut universaliter respectu ubi non oportet quaerere nisi principium aequivocum ; non enim movens movet mobile ad aliquod ubi, quia formaliter movens est in actu secundum illud ubi, sed tantum quia virtualiter ; quia igitur ipsummet grave receptivum est ipsius effectus aequivoci, et caret eo, causat in seipso primo istum effectum, et in nullo alio nisi prius c ausando in se, ita quod causare istud est operatio gravis, sicut dicit Philosophus, ut calidi calefacere, sed quod causet hoc in se, accidit ei. Accidit enim sibi, in quantum est activum respectu hujus causationis, vel respectu hujus causabilis, quod ipsummet sit receptivum ejusdem effectus. Istud posset intelligi, si grave manens sursum posset propellere aliud ad centrum, tunc enim non dubitaret aliquis quomodo grave esset principium descensus in altero, nec modo minus est causa activa respectu descensus sui ipsius.
Tamen propter unum verbum Philosophi, addo ultra, quod motus iste non est naturalis in se, ex hoc quod habet principium activum in se, sed solum ex hoc quod mobile habet (u) principium intrinsecum passivum naturaliter inclinans ad motum, quod patet per definitionem naturae, 2 Physic. quia est principium motus ejus, in quo est primo per se, et non per accidens. Nihil enim est principium naturaliter movendi alicui nisi inquantum est per se, et primo in eo quod movetur, non est autem per se et primo in aliquo quod movetur, nisi inquantum est passivum; ergo non est aliquid natura, vel principium naturale alicujus, nisi quia est principium passivum in moto. Hoc etiam patet, quia ideo aliquid movetur naturaliter, quia movetur sicut aptum natum est ipsum moveri. Ita est in proposito, ita quod licet hic, sicut et in multis aliis, principium activum sit principium movendi, non tamen propter illud principium activum movetur naturaliter, sed propter principium passivum, propter quod sic movetur ; et hoc est quod subdit Philosophus,postquam dixit quod actus levis est esse alicubi et sursum, tamen dicit ipse : Quaeritur quare movetur in ipsorum loca? Et respondet : Causa autem est, quia apta nata sunt ibi esse; et signanter dicit, in ipsorum loca, hoc est,naturaliter moventur in loca illa,quia apta nata sunt ibi esse, id est, habent naturalem inclinationem ad illud ubi;et hoc modo postea subdit quod habent principium tantum patiendi et non faciendi, scilicet respectu motus inquantum naturalis est, et ita ibi in solutione istius dubitationis de motu gravium, quasi intercalariter loquitur de principio effectivo hujus motus, et de principio naturali hujus motus, quod tantum passivum est.
Rationes etiam ejus non concludunt contra me, nam primae tres, quae habent unam vim, ostendunt grave non movere se, sicut agens per cognitionem movet se: non enim animal posset sistere se citra ultimum terminum intentum, nec etiam posset movere se diversis motibus, nisi ageret per cognitionem ; et ex hoc satis sequitur propositum Philosophi, quod illa non sunt prima moventia, nam primum movens movet per cognitionem, quia sapientis est dirigere, sicut ostensum est de Deo supra d. 2. primi de cognitione Dei.
(v) Quartaratio sua de continuo, non concludit praecise inquantum quantum, sed de continuo, hoc est, quod est ejusdem dispositionis in omni parte: probat enim,quod grave non movet se effective,quia non est pars una in actu, quae potest facere aliam in actu secundum eamdem qualitatem, quomodo ipse dicit in de Sensu et Sensato. Et concedo, quod hoc modo pars gravis existens in actu,non causat motum in alia parte, sed totum grave est in actu secundum actum primum, et causat in se actum secundum.
(x) Sed objicies quomodo Philosophus, si concedat grave sic moveri effective a se, licet non per cognitionem, nec etiam quod naturalis ejus sit ab eo inquantum habet principium activum, quomodo habebit principale propositum suum, quod ista necessario moventur ab alio, quod ipse intendit principaliter probare? Dico (y) quod satis habet hoc ex distinctione potentiae, ista enim non reducunt seipsa de potentia secunda ad actum secundum, nisi prius reducta fuerint de potentia prima ad actum primum, vel saltem possent reduci ad actum primum. Quod dico pro totis elementis, quae tota secundum ipsum sunt ingenerabilia et incorruptibilia, et tamen quia sunt ejusdem rationis cum partibus suis. non repugnat eis reduci de potentia prima ad actum primum, sicut partes eorum reducuntur. Sequitur ergo, quod omne grave et leve, licet moveat esse effective de potentia secunda ad actum secundum, tamen mobile est, vel movetur ab aliquo alio extrinseco a potentia prima ad actum primum: non enim oportet, quod si omne quod movetur ab alio, quod in omni motu moveatur ab alio, et sufficit Philosopho primum, quia per hoc devenietur ad aliquod aliud ab omnibus istis, quod nec in uno motu, nec in quocumque poterit moveri ab alio,sed est omnino movens immobile.
Similiter etiam potest dici, quod in isto motu, etsi moveantur a se effective, non tamen moventur a se, sicut a primis moventibus: ex quo non movent se per cognitionem, sequitur quod praesupponant aliquid sic movens per cognitionem, et ita licet moveant se effective, non tamen sic, quin moveantur ab alio, licet non sicut a causa proxima.