IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Concedo. Hic Doctor respondet ad quaesitum affirmative, scilicet quod Angelus potest movere seipsum. Et ratio stat in hoc : Si de quo minus videtur ; ergo et de quo magis. Sed multa imperfectiora Angelo habent potentiam activam respectu multorum, ad quae sunt in potentia passiva, patet, quia animata, quae sunt in potentia passiva ad debitam quantitatem, habent potentiam activam respectu illius, et magis hoc patebit in quarto, distinct. 44. q. 1. Tum, quia gravia sunt in potentia passiva et receptiva ad ubi deorsum,et levia ad ubi sursum, et habent potentiam activam respectu sui motus localis ad hujusmodi ubi. Tum, quia animalia sunt in potentia passiva ad operationes sensitivas,et habent potentiam activam respectu illarum saltem partialem,ut supra patuit in primo, dist. 3. q. 7 et patet etiam in quodlib. q. 15. vide ibi. Cum ergo in Angelo sit potentia passiva sive receptiva ad aliud et aliud ubi, ut clare patuit supra quaest. 6. praesentis dist. sequitur a fortiori,qu od magis habebit potentiam activam respectu motus localis, sic quod talis potentia activa sit principium formale, movendo Angelum ad ubi et quiescendo in illo; hoc enim est perfectionis in natura, quae est in potentia passiva ad aliquid, quod respectu illius habeat potentiam activam.
(b) Et si dicatur, quod hoc convenit tantum entibus imperfectioribus, scilicet quod entia imperfectiora, quae sunt in potentia passiva ad operationes, habeant potentiam activam respectu illarum, patet de animalibus, quia sunt composita, ideo possunt dividi sic, quod secundum unam partem sit movens, et secundum aliam sit mobile, puta, quia anima est principium activum movendi corpus, et corpus est in potentia passiva ad hujusmodi motum.
(c) Et quod assumptum est de gravibus et levibus, etc. Hic videtur respondere ad illud de gravibus, etc. et dicit quod videtur contra Philosophum 8. Physic. text. com. 29. et 30. ubi videtur assignare quatuor rationes, quod gravia et levia non possunt movere se.
Quod autem esset intentio Aristotelis patet ubi supra, incipiendo a text. 28 iisque ad 30. inclusive, ubi sic ait in text. 28. circa finem : Eorum enim quae moventur ab alio, haec quidem extra naturam posuimus moveri, alia autem relinquuntur contra poni, quia natura;haec autem sunt, supple naturalia, quae dubitationem afferunt a quo moventur, ut levia et gravia,
haec enim in oppositos locos violentia moventur. In proprios autem leve quidem sursum, grave autem deorsum natura, etc. Et post immediate sequitur in text. 29. qui incipit : A quo autem non adhuc manifestum, sicut cum moveantur extra naturam, id est, quod levia et gravia, cum moveantur secundum naturam, non est ita manifestum a quo moveantur, sicut cum moventur contra naturam ab agente extrinseco. Et sequitur : Et namque ipsa, supple gravia et levia, a seipsis dicere impossibile est; et haec est prima ratio Aristotelis, quia ipsa gravia et levia non videntur posse moveri a seipsis, cum hoc sit proprium animatorum, ut patet per Philosophum, ubi supra : animalis, inquit, hoc etiam et animatorum proprium: et ibi Commentator dicit, quod ideo animalia moventur a seipsis, id est, a principio intrinseco, quia non indigent a causa extrinseca, quemadmodum corpora simplicia.
Secunda ratio est ubi supra, text com. 29. quia ista corpora simplicia se sistere non possunt, cum hoc sit proprium animatorum : Facere, inquit, stare posse ipsa secundum seipsa, supple est proprium animalis. Et ibi Commentator : Si, inquit, ignis esset causa in se, per quam posset moveri sine indigentia causae extrinsecae, tunc per istam causam posset quiescere sine indigentia causae extrinsecae. Res enim, inquam, est causa, qua potest moveri sine indigentia causae extrinsecae, sicut animal in quo est anima, per illam potest quiescere: haec ille. Constat autem, quod cum ignis movetur sursum, non habet in potestate sua posse quiescere, antequam deveniat ad centrum.
Tertia ratio patet text. com. 29. scilicet quia talia corpora non possunt movere seipsa, quia nec motibus diversis. Et
ideo, inquit, si ascensus ad superius est ab ipso igne, manifestum est quod descensus ignis etiam ad inferius est ex ipso igne, et dicere etiam, quod res quae moventur ex se uno motu tantum moventur, non est de ratione si movent, id est, quod de ratione eorum, quae possunt movere se, est quod etiam possint movere se motibus diversis sive oppositis, ut patet de animalibus.
Quarta ratio ponitur text. com. 30. ubi sic habetur: Amplius quomodo contingit continuum aliquod, et ipsum seipsum movere, secundum enim quod unum est continuum, non actu secundum hoc impossibile est, sed secundum quod dividitur, sic hoc quidem aptum natum est facere, illud autem pati, neque igitur horum ullum ipsum seipsum movet, etc. Et ibi Commentator : Et illa, inquit, quae moventur per principia in eis, necesse est ut dividantur secundum definitionem in motorem et motum, et ut non sint idem secundum definitionem et essentiam ; motor enim debet esse distinctus a moto, aut secundum definitionem et esse insimul, sicut illa quae moventur ab extrinseco, aut secundum definitionem tantum, sicut est dispositio in habentibus animas : anima enim, quae est motor in eis, distinguitur a corpore, ut est motum secundum definitionem, licet non distinguitur secundum esse, scilicet quod impossibile est animam esse sine corpore. Et quia corpora simplicia sunt una secundum definitionem, et unum eorum potest dividi in motorem et motum, necesse est ut non sint mota ex se nisi esset possibile, ut motor esset ipsum motum. Si igitur aliquis dixerit, quod sunt corpora simplicia composita ex materia et forma, quorum utrumque est distinctum secundum definitionem a reliquo, dicimus ad hoc quod prima materia non est existens in actu,
et illud quod movetur ex se debet dividi in motorem et motum in actu, quoniam illud quod est in potentia neque movetur neque movet. Si igitur lapis vel grave movetur ex se, contingeret ut esset movens, et motum eodem modo secundum formam, quam non est existens in actu nisi secundum formam, quod est impossibile. Haec ille.
(d) Primo ostendo oppositum per auctoritates. Hic Doctor intendit probare auctoritatibus et rationibus, quod gravia et levia, et multa alia corpora simplicia possint movere, sic quod grave habet principium intrinsecum causativum sui motus localis, et ipsum grave est receptivum hujusmodi motus. Et primo auctoritate Philosophi 8. Physicorum : Quoniam, inquit, potentia esse, multipliciter dicitur, haec autem causa est, non esse manifestum a quo hujusmodi, scilicet gravia et levia moventur, ut ignis sursum, terra deorsum. Deinde distinguit potentiam ad actum primum et ad actum secundum, ut patet de potentia ad scientiam et considerationem. Potentia enim ad scientiam sive ad habitum scientiae, dicitur potentia ad actum primum, et potentia ad actualem considerationem, dicitur potentia ad actum secundum. Sequitur: Et applicando ad propositum, etc.
Nota, quod potentia ad actum primum communiter dicitur potentia essentialis, sive potentia remota, quia talis potentia est ad formam, quae est ratio formalis agendi, et principium productivum actus secundi: ut autem est sub tali forma sive actu primo, tunc est in potentia accidentali, sive propinqua ad actionem, sive ad actum secundum, et sic ignis est in potentia essentiali, ut fiat frigidus, id est, quod materia, quae est sub forma substantiali ignis, est in potentia essentiali ad formam substantialem aquae, quae est principium formale infrigidandi, et ut actu est sub tali forma, est in potentia accidentali sive propinqua ad actum secundum, quod est infrigidare. Sequitur :
Ita etiam dicit ipse de gravi, etc. Et vult dicere in sententia, quod quando aer, qui formaliter est levis, cum habeat in se levitatem, causatur ex aqua, quae formaliter est gravis, tunc ex gravi fit leve, et est similiter, ut prius de igne, nam materia dicitur in potentia essentiali ad levitatem, quae est principium productivum motus sursum. Et dicitur in potentia accidentali ad alicubi esse, ut cum aer agit in aquam, expellendo formam substantialem aquae et formam levitatis introducendo scilicet formam substantialem aeris, ad quam concomitatur levitas, sic talis materia aquae dicitur esse in potentia essentiali ad esse sursum, sive in potentia remota ; at vero actu est sub forma aeris, et per consequens sub forma levitatis est in potentia propinqua adesse sursum. Sequitur: Actus autem levis est alicubi esse, etc. id est, quod leve non statim sit sursum, prohibetur dum est in contrarium, id est, deorsum, nam ut leve est deorsum, prohibetur ne statim sit sursum, et sic patet quomodo leve habet in se principium sui motus. Sequitur: Unde nihil valet exponere, quod cum sit in actu leve est actu leve, ita quod levis est ascendere, id est, quod cum materia aquae est sub forma aeris et sub forma levis, tunc actu levis est, et ut levis est, ascendit.
Contra hoc arguit Doctor, quia si ista opinio intelligit quod aer ut actu levis est, statim ascendit per principium sibi intrinsecum, et sic opinio verum dicit. Si autem sic intelligit, quod actu levis est, et leve naturaliter inclinatur ad esse sursum, sed non potest esse sursum a principio intrinseco, sed ab agente extrinseco ; hoc est manifeste falsum, cum dicit Aristoteles ubi supra, quod mox operabitur, nisi prohibeatur ; prohibetur autem a potentia violenta, ut exponit Commentator. Et dicit Doctor quod tale prohiberi non potest intelligi de actu primo levis, quia actus levis non potest prohiberi vel impediri, sicut etiam ignis, ut est sub calore, non prohibetur quin sit sub actu primo ; potest tamen prohiberi ne calefaciat; sic est de levi, quod si ponatur deorsum non potest prohiberi quoad actum primum, patet, quia non quocumque loco sit, semper habet levitatem, quae est principium formale productivum motus sursum. Potest tamen prohiberi quoad actum secundum, quia dum detinetur deorsum violenter, tunc prohibetur ascensus ejus. Si igitur Aristoteles vult, quod cum mox fuerit leve, statim est sursum nisi prohibeatur, sequitur quod leve habeat principium intrinsecum sui motus.
(e) Idem etiam quarto Physicorum etc. secundum autem durum et molle passiva. Unde text. 85. sic dicit: Duo enim sunt in utroque denso et raro, grave enim et durum densa videntur esse ; contrarium vero rara, leveque molle. Et post sequitur in text. 86. circa finem: Densum, inquit, et rarum secundum hanc contrarietatem motus, scilicet sursum et deorsum activa sunt, secundum autem durum et molle passiva, et non passibilis receptiva, et non loci mutationis, sed alterationis magis. Haec ille. Et licet Commentator videtur exponere sic, quod corpora non recipiunt translationem, nisi hoc modo contrarietatis, scilicet secundum raritatem et densitatem, tamen ubi habentur verba expressa Philosophi, magis videtur dici consequenter ad ea, quam extorquere ea.
Dicit Commentator parum infra sic: Durities vero et mollities non sunt causa translationis, sicut densum et rarum, sed sunt causa facilitatis et difficultatis translationis, quoniam si corpus in quo est translatio, fuerit molle, translatio erit facilis in ea, sicut in aere, et cum fuerit durum, erit difficilis aut impossibilis, sicut in terra. Et parum post: Et non sunt causae translationis in loco, sicut sunt leve et grave, sed sunt causae translationis propriae, et intendit, ut multis videtur, quod molle est causa passionis, et durum actionis, molle enim est passivum, et durum activum: haec ille.
(f) Et si objicias, quia secundo de Generatione text. comment. 8. Horum inquit, grave et leve, neque activa, neque passiva, non enim in faciendo aliquid aliud, neque in patiendo ab alio dicuntur: haec ille.
Respondeo. Dicit Doctor hic, quod entia naturalia secundum grave et leve sunt activa. Et cum dicit Aristoteles quod non sunt activa, dicit Doctor quod Aristoteles intendit de actione, sive de motu ad formam ; et verum est, quod gravitas non est ratio formalis producendi formam absolutam in aliquo, et similiter levitas. Nec etiam gravitas et levitas sunt rationes formales disponendi aliquod subjectum ad formam substantialem, sicut caliditas in igne est ratio formalis disponendi lignum, ut materia ipsius sit susceptibilis formae substantialis ignis, nec similiter sunt passiva, quia gravitas in aqua non est ratio formalis, quare aqua patiatur ab igne, licet bene frigiditas, quae contrariatur caliditati. Non autem negat Aristoteles, quod gravitas et levitas sunt principia agendi respectu motus, et hoc modo possunt dici principia activa et passiva motus. Et sic patet, quomodo aliter loquitur Aristoteles de principio passivo et activo, gravis et levis, in secundo de Generatione, et aliter loquitur in octavo Physicorum text. comment. 86. Expono tamen litteram istam, cura dicit: Respondeo et dico,quod contradiceret sibi ipsi. Nam in 8. Physic. dicit quod licet grave et leve non sint activa, sed tantum passiva, ut supra patuit a textu 28. usque ad textum 30. inclusive, et in secundo de Generatione, text. ubi supra dicit, quod non sunt neque activa, neque passiva ; et probatio sua patet ibi, cum dicit: oportet autem activa invicem, et passiva esse elementa, miscentur enim et transmutantur ad invicem: haec ille.
(g) Aliter igitur loquitur ipse de actione in 8. Physic. etc. In libro autem de Generatione. text. 8. Calidum, inquit, et frigidum, humidum et siccum, haec quidem, quia activa sunt, haec autem, quia passiva dicuntur: haec ille.
Et addit Doctor quod hoc est verum de actione univoca, quia agens et patiens sunt in principio aequivoca, et in fine univoca, patet, nam ignis et aqua, quae sunt contraria in principio actionis dicuntur aequivoca ,et in fine univoca, quod sic declaro : Cum enim ignis agit in aquam, in principio actionis materia ignis est sub forma ignis, et materia aquae adhuc est sub forma aquae, quae formaliter differunt specie, et sic semper ignis et aqua in principio actionis sunt aequivoca. Dum autem ignis in fine actionis expellit formam aquae, et in materia ipsius introducit formam ignis, tunc materia aquae fit sub forma ignis, quae est ejusdem speciei specialissimae cum forma ignis agentis ; et sic ignis productus compositus ex forma ignis, et materia quae prius erat sub forma aquae, est ejusdem speciei specialissimae cum igne producente. (h) Similiter in actione aequivoca,simile est agens producto secundum formam similitudine aequivoca, quod sic debet intelligi, quod est aliquod agens et passum, quae sunt semper aequivoca tam in principio actionis quam in fine, id est, quod materia passi, licet amittat formam priorem, semper tamen fit sub forma alterius speciei a forma agentis. Exemplum de Sole, quando agit in aliquam materiam, puta existentem sub forma vermis, expellit in fine actionis formam vermis, et generat ibi formam muscae, quae non est ejusdem speciei cum Sole ; est igitur tale agens simile passo in fine actionis similitudine aequivoca sive virtuali, de qua dictum est supra in primo, distinct. 3. q. 8. Sequitur: Sicut ipse concedit ibi in primo de Generatione, vide text. Nam sanitas dicitur tantum aequivoce de medicina et corpore sano, quia de medicina tanquam de signo sanitatis, et de corpore sano tanquam de subjecto sanitatis.
Sequitur: Hoc autem modo negat in 2. de Generatione, cum dicit: Horum autem grave quidem et leve, neque activa neque passiva, non enim in faciendo aliud, neque in patiendo ab alio dicuntur, oportet autem activa invicem, et passiva esse elementa.
Sequitur: Et ideo non sunt principia producendi aliquid secundum formam aliquam, scilicet absolutam, ut ibidem loquitur de principio patiendi ab aliquo agente correspondente tali actioni, quia non sunt principia recipiendi formam absolutam ab aliquo agente.
Sequitur : Sunt tamen principia activa aliquo modo respectu motus localis ad ubi, et aliquo modo passiva respectu ejusdem, id est, quod grave habet in se rationem formalem agendi, puta gravitatem, et rationem formalem patiendi, puta formam talis compositi, sive aliquid aliud, et sic patet ista littera.
(i) Ad hoc etiam potest adduci auctoritas Comment. 3. Caeli et Mundi. com. 28.circa finem. Et quia, inquit, motor essentialiter distinguitur a moto, sicut in animalibus ; motor enim in eis est alius a moto, cum motor sit animal, et motum sit corpus ; in corporibus autem simplicibus idem est motor secundum spem et motum, sed differunt secundum modum, lapis enim movet se inquantum est gravis in actu, et movetur inquantum est potentia inferius ; invenitur enim uno modo in actu, et alio modo in potentia, et causa est haec, quia componitur ex materia et forma ; forma igitur ejus movet inquantum est forma, et movetur secundum quod est in materia, non enim est in potentia ad inferius, nisi secundum quod est in materia. Haec ille. Et patet ex isto textu quomodo accipit corpora simplicia, quia accipit corpora simplicia, quae sunt uniformia in toto et in partibus.
Sequitur : Sed de hoc videtur varie loqui, quia in commento supradicto videtur velle, quod lapis moveat se per accidens pellendo medium, sicut nauta movet se movendo navem, in qua existit ; et parum infra : lapis, inquit, non est per se motus essentialiter, sed assimilatur ei quod movetur per se, ideo indiget in suo motu motore extrinseco, etc. hoc idem in octavo Physicorum, commento 32.
(k) Ad istam conclusionem sunt rationes. In ista littera Doctor intendit probare rationibus, quod gravia et levia possunt movere se. Prima talis est, omnis effectus quando in actu causatur, habet causam in actu, ut patet 2. Physic. text. com. 31. Differunt, inquit, in tantum quod operantes quidem, et singulares simul sunt, et non sunt, et quorum sunt causae, sicut hic medicus, cum hoc qui fit sanus, et hic aedificator cum aedificato, quae autem sunt secundum potentiam non semper, supple simul sunt, et non sunt, corrumpitur enim, et non simul domus, et aedificator : haec ille. Et ibi Commentator: Differentia, inquit, inter causas, quae sunt actu, et quae sunt potentia est, quoniam quae sunt actu inveniuntur cum illis, quorum sunt causae, et deficiunt. cum illis, verbi gratia, quoniam iste medicus non est curator in actu, nisi cum hoc curato in actu. Haec ille. Hoc idem vult Philosophus, quinto Metaph. capitulo de Causa text. com. 3. Differunt, inquit, in tantum quod agenda quidem, et singularia simul sunt et non sunt, et ipsa, et quorum causae, ut hic medens cum hoc convalescente, et hic aedificator cum hoc aedificio. Haec ille. Ex hac auctoritate arguit Doctor descensus gravis est in actu ; ergo est aliquid causans in actu, non autem tunc est in actu a removente prohibens, neque per consequens ab impellente ipsum grave fertur deorsum ; patet, quia impellens non continuat semper motum illum, ut patet de projiciente lapidem deorsum, sed bene verum est, quod in principio motus dum lapis impellitur, ille motus erit forte velocior in principio ; imo impellens non per se movet deorsum, quia in hoc est quasi removens prohibens, et tale movens secundum Philosophum 8. Physicorum, text. comment. 32. est quasi movens per accidens : Sustinens, inquit, et prohibens dimovens est sicut movens, est autem sicut non, ut columnam evellens, aut lapidem removens, aut e vase aquam. Secundum accidens enim movet,sicut repercussa sphaera non a pariete mota est, sed a projiciente. Et Commentator ibi : Si aliquis, inquit, homo aufert columnam sustentantem pondus, tunc ille homo movebit illud pondus, et cadet illud ponderosum ad inferius per accidens; et similiter quando aufert lapidem positum super utrem inflatum, ille homo dicitur movere illum utrem per accidens, et dicitur movere per accidens, quia ista potentia est violenta : haec ille. Sequitur in littera Doctoris : Et praeter movens per accidens, oportet dare movens per se efficiens, quia omne per accidens habet reduci ad per se, ut patet per Philosophum 2. Physic. text. com. 65. Quoniam, inquit, sunt casus, et fortuna causae eorum, quorum utique autem intellectus fiet causa, aut natura cum secundum accidens causa aliqua fiat horum ipsorum ; nihil autem secundum accidens prius est his, quae sunt per se manifestum est, quod neque per accidens causa prius est ea, quae est per se : haec ille. Si ergo impellens movet per accidens lapidem, sequitur quod talis motus debeat reduci ad aliquam causam per se.
(1) Nec istud. Sequitur in littera Doctoris : Nec istud potest esse centrum trahens. Hic respondet huic objectioni, scilicet si quis velit assignare causam talis motus esse centrum etc. Dicit quod hoc non potest esse causa, quia si, per impossibile, nullum grave esset in centro, sed tota terra mota ab eo remanente centro sub sola ratione centri, ut prius, adhuc grave naturaliter tenderet ad centrum ? quid ergo attrahi ? non ubi mathematicum ; patet, cum ultima superficies corporis locantis non sit forma activa ; rec influentia caeli, ut aliqui dicunt, quia influentia caeli quantum est de se, uniformis est in toto medio, puta in toto aere: quare ergo aliquod ens naturale movetur sursum ut leve, et aliquod deorsum ut grave, cum sit talis influentia uniformis in toto medio ? vel ergo omnia gravia et levia uniformiter movebuntur deorsum, vel omnia sursum cujus contrarium apparet.
(m) Sequitur: nisi poneretur agens
particulare determinans, etc. Vult dicere Doctor, si vis dicere quod grave actu motum ab agente extrinseco movet se, id est, quod ipsum grave, ut actu habet in se motum localem, tunc movet seipsum secundum quod actu illum motum habet ab agente exteriori ; et est sensus, quod si grave movetur deorsum per spatium unius milliaris, agens extrinsecum primo incipit movere ipsum grave causando in ipso motum, tunc ille motus causatus erit principium movendi ipsum grave per totum spatium. Contra hoc arguit Doctor, quia nihil movet se univoce ad illud quod habet, id est, quod ratio formalis producendi aliquid, puta ejusdem speciei specialissimae non potest producere illud in illo subjecto in quo est, sicut caliditas in igne, et si sit ratio formalis producendi caliditatem in ligno, tamen non est ratio formalis producendi aliam caliditatem in ipso igne ; hoc idem dico de generante, quia etsi humanitas sit ratio formalis in Francisco producendi aliam humanitatem, puta in Joanne, non tamen est ratio formalis producendi aliam humanitatem in Francisco. Si ergo motus localis in gravi est ratio formalis producendi alium motum localem in ipso gravi, qui est ejusdem speciei specialissimae cum primo, tunc sequeretur quod moveret se univoce ad id quod habet ; bene potest esse ratio formalis producendi aliquid aequivoce in se, et sic gravitas in corpore gravi est hujusmodi. Sequitur ibi: nec generans. Deinde dicit quod causa hujus motus non potest assignari ipsum generans, grave vel leve, quia tale generans potest non esse, gravi existente, et per consequens grave potest moveri, generante ipsum non existente ; modo effectus in actu non est, nisi a causa in actu, ex 2. Phys. text. c. 37. Et licet Commentator videatur dicere in 8. Phys. c. 32. circa finem hujus commetiti quod moventur a generante, ubi sic dicit : et intendebat declarare ex isto sermone, quod motus corporum naturalium in hoc loco est in rei veritate ab eo quod generat ipsa, sicut alia accidentia, quae inveniuntur generari in re per generationem ipsius, Sent. super disp. 3. 4. et 5. quod loquitur de agente remoto, quia tale agens generando grave dat grave principium sui motus. Et si Commentator intelligeret,quod generans grave sit agens propinquum et immediatum respectu motus gravis, experientia est in contrarium.
(n) Contra istud. Hic Doctor improbat hanc responsionem, quia causam manere in effectu in virtute, nihil aliud est nisi effectum habere esse a tali causa, ex quo enim effectus erat in virtute causae antequam produceretur, ipso producto causa manet in effectu in virtute, et quod effectus habet esse per causam, quae habebat ipsum in virtute sua, sed causam sic manere in effectu in virtute, non dicit aliquod esse in actu in causa ; patet, quia effectus potest manere ea non existente, et sic sequitur, quod grave non potest manere virtute alicujus causae actu non existentis, cum effectus non possit esse in actu, nisi a causa in actu.
(o) Praeterea, illud quod non movet aliud etc. Nec est secunda ratio quam facit, probando quod grave habeat in se principium sui motus, et declaro prius propositionem illam per exemplum, quia instrumentum, puta serra, non movet, scilicet scindendo lignum, nisi inquantum mota ab artifice ; igitur talis sectio erit ab eodem agente effective, a quo et motus serrae, ut patebit in 4. dist. 1. et 4. Ex hoc infero propositum, quia grave non movet leve deorsum sibi alligatum, nisi quia motum ab alio ; ergo ab eodem principio erit motus ipsius levis et ipsius gravis ; sed constat ipsum leve moveri deorsum ratione gravitatis existentis, puta in lapide, cui leve alligatum est ; ergo et ipsa gravitas erit ratio movendi ipsum grave per se. Et Doctor in ista ratione supponit, quod probavit in prima ratione, videlicet quod grave non moveatur, nec ab impellente, nec ab influentia caeli, nec a centro, nec a generante ; ergo si grave movet leve alligatum, quia motum ab alio, erit ipsum grave prius motum realiter ab eodem, a quo et leve movetur deorsum.
(p) Posset confirmari illa ratio, etc. Ista confirmatio stat in hoc, quod habens potentiam activam respectu alicujus formae potest eam causare in quocumque passo sibi proportionato ; patet de igne, qui habet in potentia activa calorem, et per consequens potest illum causare in quocumque calefactibili sibi proportionato ; cum ergo grave habeat in potentia activa ubi deorsum, poterit illud causare in passo sibi proportionato ; sicut ergo potest causare ubi deorsum in levi alligato gravi, multo magis poterit causare ubi deorsum in ipso gravi, cum sit passum receptivum et proportionatum respectu talis ubi.
(q) Hoc etiam poterit satis patere. Haec ratio est satis bona, et stat in hoc : quia quaero a te, cum grave quiescat in centro, quae sit causa ipsius quietis,videlicet quod quiescat ibi ? Si dicis, quod gravitas, quod utique verum est, cum nulla alia causa appareat, sequitur quod eadem gravitas erit principium intrinsecum movendi grave existens extra centrum ad ubi in centro ubi quiescit, et quod eadem sit causa motus et quietis, expresse patet a Philosopho 8. Physic. text. com. 29.
Si aliquis, inquit,estcausa suiipsius in ambulatione, est etiam causa suiipsius in dimittendo sui ambulationem. Haec ille; et hoc secundum translationem Commentatoris, ubi Commentator sic dicit: si ignis esset causa in se, per quam posset moveri sine indigentia causae extrinsecae, tunc per istam causam posset quiescere sine indigentia causae extrinsecae. Res enim in qua est causa, quae potest moveri sine indigentia causae extrinsecae sicut animal in quo est anima, per illam potest quiescere : haec ille.
(r) Praeterea, grave impeditum a motu removet prohibens. Haec ratio est satis clara, et stat in hoc : ex quo enim grave positum super aliquod continuum, ratione suae gravitatis frangit et dissolvit illud continuum, ut petat centrum, sequitur quod talis gravitas erit causa talis descensus ; patet, quia si est causa fractionis continue propter descensum ad centrum, multo fortius erit causa ipsius descensus.
(s) Hoc etiam declarari potest aliter. Haec declaratio est satis bona, quia ponendo duo gravia in eadem distantia ad centrum, et in eadem influentia caeli, quorum unum sit grave ut octo, et aliud ut quatuor, certum est quod grave, ut octo (ut experimento patet) velocius descendit ; ergo respectu motus velocioris non videtur posse assignari alia causa, quam ipsa gravitas in ipso gravi.
Item motus naturalis intenditur in fine secundum Philosophum, etc.
(t) Respondeo tunc ad Philosophum, etc. Et tota ista responsio stat in hoc, quod habens formam, quae est principium alicujus formae univoce,id est, ejusdem speciei cum forma producendi, vel principium alicujus formae aequivoce, quae forma sit alterius speciei a forma producente, talis forma productiva erit ratio formalis producendi formam aequivoce vel univoce in quocumque passo sibi proportionato. Sed lapis existens sursum est in potentia passiva ad ubi deorsum, et gravitas in lapide est principium activum aequivocum respectu talis ubi ; ergo poterit causare illud in lapide, cum sit passum sibi debite approximatum.
Sequitur: Non enim movens movet mobile ad aliquod ubi etc. et haec propositio est similis huic propositioni, quae habetur dist. 3. primi, q. 7 scilicet quod idem potest esse in actu virtuali et potentia formali, quae ibi diffuse exposita est. Dicit ergo Doctor quod movens aliquod grave ad ubi A, causans tale ubi in gravi non requiritur, quod habeat ipsum ubi formaliter sive in se, sed requiritur quod habeat illud in virtute sua.
(u) Mobile habet principium intrinsecum passivum naturaliter inclinans admotum, quod patet per definitionem naturae, 2. Physicorum, text. com. 3. Est, inquit, natura principium alicujus, causa movendi et quiescendi in eo in quo est primum et per se, et non secundum accidens ; dico autem non secundum accidens, cum fiat utique ipse sibi aliquis causa sanitatis, cum sit medicus, sed tamen non secundum quod sanatur, medicinam habet, sed accidit eumdem medicum esse et sanari, unde et dividuntur aliquando ad invicem. Haec ille, et sic Aristoteles intelligit de principio passivo, cum nihil sit principium alicui naturaliter movendi, nisi inquantum est per se, et primo in eo quod movetur ; non est autem per se et primo in aliquo quod movetur, nisi inquantum est passivum ; ergo non est aliquid natura vel principium naturale alicujus, nisi quia est principium passivum in moto, id est, quod talis motus non potest dici naturalis ex hoc quod efficitur ab agente naturali, quia tunc motus violentus posset etiam dici naturalis, cum possit fieri ab agente naturali, prout agens naturale distinguitur contra agens a propo -
silo. Sed dicitur naturalis ex hoc, quod mobile naturaliter inclinatur ad illud, et intelligitur sic, quod natura primo et per se praedicatur de principio passivo, quod habet naturalem inclinationem, vel ad formam substantialem, ut in generatione, vel ad receptionem naturalem motus et quietis, sicut patet de gravi quod movetur ad ubi deorsum.
Sequitur : non propter illud principium activum movetur naturaliter, supple ipsum mobile, sed propter principium passivum, propter quod sic movetur, supple quia tale mobile habet naturalem inclinationem ad recipiendum in se talem motum. Et hoc est quod subdit Philosophus in 8. Physic. text. cont. 32. postquam dixit, quod actus levis est esse alicubi et sursum, dicit ipse, quaeritur, quare moventur in ip sorum loca gravia et levia ? Et respondet sic : causa autem est, quia apta nata sunt alicubi esse, et hoc ex levi et gravi esse, hoc quidem sursum, illud autem deorsum duci. Haec ille. Cum dicit apta nata, id est, habent naturalem inclinationem ad illud.
Sequitur : Et hoc modo postea subdit, quod habent principium patiendi et non faciendi, scilicet respectu motus inquantum naturalis est, ut patet in fine illius textus ubi sic dicit: Quidem igitur nihil horum, puta gravium et levium movet seipsum, manifestum est, sed motus habet principium non movendi neque faciendi, sed patiendi, id est, quod res mota respectu motus naturalis in genere hujusmodi, non habet principium activum, sed tantum passivum, quia talis motus ideo dicitur naturalis, non quia causatur, sed quia receptivum habet naturalem inclinationem ad ipsum. Et sic debet exponi Philosophus, sicut etiam videtur exponere Commentator ubi supra c. 32. in fine hujus commenti.
Sequitur : Et ibi ita in solutione hujus dubitationis. etc. De activo patet ibi : Cum, inquit, fit aer aqua quodammodo potentia, et leve, et cum aer est potentia, contingit enim per impedimentum non sursum esse, sed si auferatur impediens agit, et semper sursum fit. Haec ille: quae auctoritas exposita est supra. Et de principio passivo patet in fine textus, ubi vult quod mobile non habeat principium faciendi, sed tantum patiendi, eo modo quo exponit supra.
(v) Quarta ratio sua de continuo. Dicit Doctor quod illa quarta ratio non concludit de quanto, sive de continuo inquantum quantum absolute, sed de continuo, ut etiam dicit Commentator 8. Physic. com. 30. Illa, inquit, quae sunt consimilia partium simplicium, impossibile est ut moveant se. Haec ille. Et sic concedit Doctor, quod grave hoc modo non movet se, sicut dicimus de alio continuo, quod non moveat se totum simul, sed una pars movet aliam, et illa mota movet aliam, sicut cum aer calefit, una pars calefacta calefacit aliam, et illa aliam, et sic tandem totus calefit, sed non est sic de gravi ; non enim una pars gravis movet aliam, nec est ratio movendi se, cum quaelibet habeat in se gravitatem, totum compositum ex omnibus partibus habet in se principium movendi se totum.
(x) Sed objicies. Hic Doctor objicit contra se, quia si Philosophus 8. Physic. probat quod primus motor sit tantum movens, et non motus, per hoc quod omne quod movetur ab alio movetur, ut patet 7. Physic. text. com. 1. et inde, et sic non est processus in infinitum in motis ab alio; ergo standum est ad unum motorem, qui tantum moveat. Si ergo concederet Aristoteles quod grave moveret se, hoc idem posset dici de gravi, quod dicitur de primo motore, videlicet quod movet et non movetur.
(y) Dico, quod salis habet hoc ex distinctione potentiae. Hic Doctor dat singularem expositionem Aristotelis, quae expositio sententialiter stat in hoc, scilicet quod saltem omne aliud a Deo, movetur ab alio quoad actum primum, et ipso posito in actu primo, potest postea movere se ad actum secundum, et sic ista littera clara est; et sufficit Philosopho hoc primum, scilicet quod sit mobile ad actum primum, quia per hoc devenietur ad aliquid tale ab omnibus istis, quod nec in uno motu, nec in quocumque poterit moveri ab alio, sed erit omnino movens immobile, et quoad actum primum, et quoad actum secundum.