IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Remissive ad primum docet quomodo aliquid sit simul in actu et potentia, de quo 1. d. 3. q. 7. ad 1. pro 2. opin. et 2. d. 3. q. 8. ad 4. et d. 25. q. 1. ad 1. Docet etiam ad secundum late, quomodo grave moveat se primo, explicando duas primitates totalitatis et causalitatis praecisae, sustinendo subtiliter Philosophum.
Ad primum (a) argumentum principale dictum est d. 3. primi, quomodo potest aliquid agere in se, et responsum est ibi ad illud argumentum. Quod autem additur pro confirmatione, quod quaedam dividentia ens sunt incompossibilia in quocumque, igitur et ista, concedo de istis ut sunt opposita. Opposita autem sunt, prout dicunt modos cujuslibet entis, prout scilicet idem est ens in potentia antequam actu sit, et ens in actu, quando jam est. Et isto modo nulli eidem conveniunt, nec formaliter, nec etiam denominative, quod scilicet idem dicatur ens denominatum simul ab aliquo in aliquo actu, et ab eodem in potentia. Ut tamen actus accipitur pro principio activo, et potentia pro principio passivo, quae cadunt infra essentiam cujuslibet definibilis vel definiti, sic non sunt opposita, nec sic dividunt ens, nec repugnat alicui eidem.
Ad secundum argumentum (b) dico primo ad auctoritatem illam 8. Phys. quod scilicet omne movens per cognitionem dividitur in duo, quorum unum est primo movens, et aliud est primo motum; et ratio hujus est, quia potentia motiva talis moventis est potentia organica, ita quod illa requirit non tantum distinctionem inter corpus et animam, sicut inter movens et motum, sed forte in ipso corpore, in quo virtus organica requirit partem corporis moventem distinctam a parte mota: non est autem ita necesse de movente se non organice, quia totum est uniforme quantum ad actum primum, et totum in potentia quantum ad actum secundum.
Sed ad probationem illius propositionis (c), quae accipitur ex principio 7. Phys. ubi probatur quod nihil movet se primo, dico quod hoc quod dicit primo dupliciter potest accipi. Uno modo potest dici idem quod est secundum totum, et opponitur ei quod est secundum partem. Et hoc modo accipit Philosophus moveri primo in 5. Phys. ubi distinguit, quod aliquid movetur secundum accidens, aliquid secundum partem, et aliquid primo: et similiter in 6. ubi dicit quod quidquid movetur in aliquo tempore, primo movetur in quolibet illius temporis, et alibi frequenter. Alio (d) modo, hoc quod est primo dicit causalitatem praecisam, quomodo accipitur in 1. Poster. in definitione universalis. Dico tunc (e) quod ratio Aristotelis in principio 7. bene probat quod nullum corpus movetur a se primo hac duplici primitate simul, quia si movetur a se primo, id est, secundum se totum, igitur motus inest cuilibet parti ejus. Consequentia tenet per hoc, quod totum inquantum movens est homogeneum, et moveri est passio homogenea, passio autem homogenea non inest toti primo hac primitate nisi insit cuilibet parti ejus; sequitur igitur, quod si totum movetur primo hoc modo quod si pars quiescit, totum quiescit. Accipiendo autem aliam primitatem causalitatis praecise, si totum movetur a se primo, non removetur hoc praedicatum, quod est moveri ab ipso, propter hoc quod removetur ab aliquo quod non est ipsum, nec removetur ab ipso propter id quod removetur ab aliquo, quod est aliquid ejus. Si enim triangulus habet tres primo hac primitate, non solum non removetur ab eo habere tres, si removetur a quadrangulo qui nihil est ejus, imo etiam non removetur ab eo propter hoc quod removetur a parte trianguli, puta ab hoc angulo vel illo; igitur et moveri non removebitur a toto, cui primo inest hac primitate, etiamsi removeatur a parte ejus, quae pars non est ipsum: et ideo si totum movetur hac primitate primo, non quiescit ad quietem partis ; prius autem illatum est hoc de illo quod movetur primo altera primitate, quiescit ad quietem partis: impossibile igitur est totum moveri primo utraque primitate simul, et includit contradictionem, sicut contradictio sequitur, tamen altera primitate praecise, potest aliquod totum moveri a se primo.
In proposito (f) autem dico quod grave movetur a se primo, quia secundum quamlibet partem, et movet et movetur, et cuilibet parti competit, licet non primo, sed inquantum est in toto movere et moveri.
Sed numquid convenit (g) gravi primo moveri deorsum primitate secundo modo dicta? Dico quod possumus loqui de moveri deorsum in communi, vel de hoc moveri, quod convenit huic toti gravi, vel de parte hujus moveri, quod convenit partibus gravis. Et dico quod sicut totum grave et pars gravis sunt homogenea in gravitate, ita moveri totale quod est passio totalis totius, et moveri partiale quod est passio partis, sunt moveri ejusdem rationis: et sicut moveri deorsum naturaliter in communi inest primo primitate causalitatis praecise gravi in communi, ita hoc moveri totale inest huic gravi totali simili primitate, et hoc moveri partiale quod est pars hujus moveri totalis, inest parti hujus gravis simili primitate; non ergo hoc totum homogeneum grave movetur a se primo, ita quod moveri, ut est commune sibi, cuilibet parti ejus insit sibi primo secundum hanc primitatem, et quia tunc non removetur a toto, etsi removeretur a parte. Hoc autem est falsum, propter aliam primitatem necessario concurrentem cum ista, si ista ponatur in subjecto homogeneo respectu passionis homogeneae. T amen grave (h) etiam hac primitate causalitatis, videlicet praecisae, movetur hac motione, et verum est, quod haec motio totalis non removeretur a totali gravi, propter hoc quod removeretur haec motiototalis aquocumque movetur hac motione totali, nec propter hoc removetur haec motio totalis ab hoc gravi totali.
(i) Sed objicies, quod saltem removetur a toto gravi motio totalis, si a parte ejus removeatur motio partialis: ergo motio totalis non inest toti primo causalitate praecisae, vel primitate causalitatis praecisae, quia si sic inesset, nullo modo removeretur ab ipso propter remotionem alicujus alterius praedicati ab eo, quod non est ipsum.
(j) Respondeo et dico, quod hoc totale grave, inquantum est tale homogeneum, est ex partibus similibus,et partes istae sunt priores aliquo modo ipso toto, ita quod destructis istis in ratione partium, non manet totum: ita dico quod non est inconveniens, quod eis insint suae passiones, ut motiones partiales, et quodammodo priusquam motio totalis conveniat ipsi toti, quia et motio totalis componitur ex partium motionibus partialibus, sicut totum grave ex partibus gravis, et tunc nego hanc propositionem assumptam : Quod convenit alicui primo, id est, secundum causalitatem praecisam, non removetur ab eo, quia aliquid quod non est illud praedicatum,
removetur ab aliquo, quod non est ipsum subjectum. Haec enim propositio est falsa universaliter, ubi subjectum habet subjectum prius, et passio passionem priorem, tunc enim ad remotionem prioris passionis a priori subjecto, sequitur passionem posteriorem removeri a posteriori subjecto: praecise ergo probat ratio Aristotelis quod totum non movetur a se primo, hoc est, quod moveri ,quod est passio homogenea, non inest toti homogeneo primo, hoc est, secundum causalitatem praecisam, inquantum illa passio accipitur ut homogenea, hoc est, ut ejusdem rationis toti quanto et parti quanti, quia sic non re moveretur a toto, licet removeretur a parte, quod falsum est propter primitatem totalitatis; quae infertur hic ex ratione causalitatis praecisae, tamen non probat quin totum potest moveri a se primo, loquendo de illa motione totali, cujus partes sunt motiones partium, et de primitate causalitatis praecisae; et cum hoc stat, quod moveatur primo alia primitate, scilicet totalitatis, accipiendo moveri in communi, prout scilicet convenit toti et cuilibet parti totius, ita quod alio modo oportet accipere praedicatum,quod debet inesse toti hac primitate et illa.