IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad primum argumentum principale. Dicit Doctor quod aliquid est in actu virtuali et potentia formali, ut patet in primo dist. 3. q. 7 Et ad confirmationem dicit, quod actus et potentia, ut sunt opposita, accipitur potentia objective, et sic conceditur esse impossibile annexum simul actu existere, et esse in potentia ad actum existendi. Sed potentia subjectiva et actus non repugnant, nam Franciscus est in actuali existentia, et cum hoc est in potentia subjectiva, sive receptiva ad albedinem ; nam actus et potentia primo modo non possunt dici de aliquo eodem, neque per se, neque denominative: per se, ut Antichristus simul non est in actu, et potentia objectiva; denominative, ut Franciscus non potest simul denominari albus ab albedine in actu et potentia ad ipsam ; impossibile enim est, quod simul sit in actu albus, ut in potentia ad eamdem albedinem, ut tamen actus accipitur pro principio activo, et potentia pro principio passivo, quae cadunt infra essentiam cujuslibet definibilis vel definiti, sic non sunt opposita, nec sic dividunt ens, haec repugnant alicui eidem. Et quod dicit, quod activum et passivum cadunt infra essentiam cujuslibet definibilis, etc. debet forte intelligi de definibili primo et per se, cujusmodi est sola substantia, ut patet per Philosophum 1. Metaph. text. cora. 19. Quod quidem igitur est definitio, quae quidem ipsius quid erat esse ratio, et quid erat esse, aut solum substantiarum est, et maxime, et primum, et simpliciter palam : haec ille. Et ibi Commentator : Declaratum est, inquit, ex hoc sermone, quod definitio simpliciter est sermo, qui significat quidditatem rei, et quod quidditas non invenitur, nisi in substantiis tantum, aut magis in substantiis, et modo priori et simpliciori: Haec ille. Cum ergo definitio detur per genus et differentiam, videtur quod definibile sit aliquid habens locum materiae, cujus est pati, et est aliquod habens locum formae, cujus est agere. Quidquid sit de hoc, videlicet cur differentia posita in definito sit de numero activorum, alias habet videri.
(b) Ad secundum argumentum. Dicit Doctor quod auctoritas Philosophi, 8. Physic. com. 30. intelligitur de movente et moto per cognitionem, quia potentia motiva quae est organica, et per consequens constituta ex anima, et tali organo, sicut de potentia visiva,dictum est in primo dist. 3. q. 6. requirit non tantum distinctionem animae et corporis, sicut inter movens et motum ; sed forte in ipso corpore, in quo est virtus organica, requirit partem corporis moventem, distinctam a parte mota ; sed non est sic de movente se non organice, quia est totum uniforme quantum ad actum primum, et totum in potentia quantum ad actum secundum. Exemplum de lapide, tenendo quod gravitas lapidis sit principium movendi, talis gravitas est uniformiter in toto lapide, quia totus lapis est gravis, et similiter tota substantia lapidis est tota in potentia ad ubi deorsum. De isto autem motu organico, et de ejus differentia a motu non organico, vide Doctorem in quarto dist. 49. q. 14.
(c) Sed ad probationem illius propositionis. Hic primo exponit quomodo accipiatur ly primo, et licet aliqualiter expositum sit in primo, dist. 19. q. 2. Hic tamen prolixius exponit, et primo dicit quod aliquid movetur primo accipiendo ly primo pro eo quod est secundum se totum, et tunc illud dicitur moveri primo, quod movetur secundum omnem partem sui ; et tunc ly primo opponitur ei, quod est moveri secundum partem, sicut dicimus quod homo movetur, quia aliqua pars principalis movetur, et similiter dicimus, quod homo est crispus, quia aliqua pars ejus est crispa. Et sic Aristoteles accipit primo moveri scilicet secundum se totum, in quinto Phys. text. com. primi, ubi distinguit quod aliquid movetur secundum accidens, aliquid secundum partem et aliquid primo : Transmutatur, inquit, transmutans omne, aliquid quidem secundum accidens, ut cum dicimus musicum ambulare, quoniam cui accidit musicum hoc ambulat, hoc autem in aliquid hujus mutari simpliciter dicitur mutari, ut quaecumque dicuntur secundum partes;sanatur enim corpus, quia oculus aut thorax, haec autem partes totius corporis sunt. Est autem etiam aliquid quod neque secundum accidens movetur, neque in eo quod aliquid ipsius, sed in eo quod ipsum movetur primo, et hoc est secundum seipsum mobile : Haec ille. Sequitur : et similiter, in 6. Phys. in quo, inquit, primo mutatum est, quod mutatum est necesse est atomum esse. Dico autem primum, quod non per alterum, aliquid ipsius esse hujusmodi sic. Haec ille, et vide ibi Commentatorem diffuse.
(d) A lio modo, hoc quod est primo dicit causalitatem praecisam, quomodo accipitur in primo Poster. t. c. 11. Universale, inquit, dico, quod cum de omni sit, et per se est secundum quod ipsum est, per se autem et secundum quod ipsum est idem est ; et parum infra : Universale . autem est, tunc quod cum in quolibet et primo demonstratur. Accipit ergo hic Doctor primo, ut dicit causalitatem praecisam, sicut dicimus quod homo est primo risibilis, id est, quod ipse homo est causa praecisa et adaequata, quia sit risibilis et non pars hominis, puta corpus vel anima. Et differentia istorum stat in hoc, quia quod convenit alicui primo secundo modo, si removetur a quolibet alio quod non est ipsum, vel etiam a qualibet parte ipsius, adhuc convenit sibi, nam si risibile removetur ab asino, a Francisco, ab anima, a corpore, adhuc haec erit vera : homo est risibilis ; similiter patet de habere tres respectu trianguli. Illud vero quod convenit alicui primo, accipiendo ly primo primo modo, si removetur ab aliqua ejus parte statim removetur ab ipso, cui dicitur primo convenire. Dicimus, enim quod aliquod grave movetur primo secundum se totum, id est, secundum omnem partem ; si ergo motus removetur ab una ejus parte, falsum erit dicere, quod ipsum grave moveatur primo secundum se totum, quod patet, quia non secundum omnes partes.
(e) Dico tunc, quod ratio Aristotelis. Dicit quod ratio Aristotelis bene probat, quod nullum corpus movetur a se primo, hac duplici primitate simul, quia tunc simul quiesceret et non quiesceret. Patet, accipiendo grave, quod dicatur A, habens decem partes, si movetur primo, accipiendo primo secundo modo, tunc remoto ipso moveri ab omnibus ejus partibus, adhuc A movetur, ut supra patuit. Si etiam hoc movetur primo, accipiendo primo primo modo, id est, secundum omnes partes, tunc una parte quiescente, non convenit sibi moveri primo isto primo modo ; ergo simul quiesceret, et non quiesceret, quod est impossibile. Non quiesceret enim si moveretur primo, accipiendo primo secundo modo, etiam omnibus partibus quiescentibus, et ex alia parte quiesceret ad quietem unius partis, accipiendo primo primo modo, et hoc est quod dicit in ista littera.
(f) In proposito autem dico, quod grave movetur. Vult dicere Doctor quod grave movetur primo, accipiendo primo primo modo, sic quod secundum quamlibet partem movet et movetur, et cuilibet parti competit, licet non primo, sed inquantum est in toto, id est, quod quaelibet pars quantumcumque minima ipsius gravis movet et movetur, prout est existens in toto, quia si daretur aliqua minima pars gravis separata, quamvis esset divisibilis in plures partes, non tamen possit movere, ut supra patuit in praecedenti quaestione de minimo sensibili.
(g) Sed numquid convenit gravi. Dicit Doctor quod accipiendo grave in communi, est causa praecisa ipsius moveri deorsum in communi, et sic moveri deorsum in communi convenit sibi primo, accipiendo primo secundo modo ; patet, quia si moveri in communi removeatur a quolibet inferiori ipsius gravis, vel a qualibet parte essentiali ipsius, adhuc ista erit vera : grave potest moveri deorsum, quia gravitas est praecisa causa quare hoc praedicatum insit sibi. Et similiter accipiendo hoc grave, puta lapidem bipedalem, convenit sibi hoc moveri primo, quia hoc grave est causa praecisa hujus moveri, sicut dicimus quod hoc risibile primo convenit Francisco, quia Franciscus est causa praecisa, quare hoc risibile insit sibi. Si etiam accipiatur aliqua pars ipsius gravis bipedalis, puta pars semipedalis erit causa praecisa hujus moveri competentis sibi, ita quod hoc moveri particularis, primo convenit illi parti. Et quod dicit infra : Non ergo totum homogeneum grave movetur a se primo, ut est commune sibi et cuilibet, ita quod moveri, ut est commune sibi, etc. Dicit Doctor quod accipiendo grave, puta pedale, quod est quoddam homogeneum, quia sicut totum grave, ita et quaelibet pars ejus: grave non movetur primo, loquendo de primitate secundo modo, quia si sic, tunc remoto motu a qualibet parte ejus, adhuc moveretur primo, quod est falsum, propter aliam primitatem competentem sibi,
quia ipsum grave singulare non potest moveri primo, nisi quaelibet ejus pars moveatur, cum moveri totius, et moveri partium sint homogenea, quia ejusdem rationis, sed non sic est de isto homine, si removeatur risibilitas a partibus integralibus, ut patet.
(h) Tamen grave etiam hac primitate causalitatis. Dicit, quod accipiendo moveri primo, quod est moveri totale, convenit ipsi gravi, ut grave est causa praecisa illius, et etiam competeret sibi si removeretur a qualibet parte ejus. Et nota bene, quod nunc dicit Doctor quod si moveri removeretur simpliciter a partibus, adhuc competeret sibi, quia hoc est impossibile ; sed accipiendo sic, quod moveri totale si removeretur a partibus, imo de facto removetur, adhuc sibi competeret, quia hoc est verum, scilicet quod grave primo movetur, loquendo de motu totali praecise competenti ipsi gravi, et tamen haec est falsa, quod pars moveatur motu totali, quia pars movetur tantum motu partiali.
(i) Sed objicies, quod saltem removetur a toto, etc. Dicit Doctor, si grave pedale potest moveri primo hac secunda primitate, ut dicis, ergo remoto motu ab aliqua parte ejus, loquendo de motu partiali, adhuc poterit moveri primo, quod est falsum.
(j) Respondeo et dico, quod hoc totale grave, etc. Tota vis hujus litterae stat in ista propositione : sed quod convenit alicui primo, ista secunda primitate, non removetur ab eo si removeatur a parte. Haec propositio sic est exponenda,si subjectum est causa praecisa et adaequata, puta A, et ipsum A passio non integratur ex pluribus, sicut dicimus quod homo est causa praecisa et adaequata risibilitatis, et ipsa risibilitas non integratur ex pluribus risibilitatibus, vel ex pluribus partibus risibilitatis, hoc modo, quod convenit alicui primo, non removetur ab eo, si removeatur a partibus. Si vero subjectum dicitur causa ipsius praecisa, non ex sua ratione formali, sed quia integratur ex pluribus partibus, ita quod quaelibet pars ibi. concurrit, ut causa partialis ad ipsum A, integratum ex pluribus, tunc non sequitur quod si A convenit alicui primo, quod ipso remoto ab aliqua parte ipsius subjecti, quod adhuc competat sibi; et sic est in proposito, quia cum dico, quod grave pedale est causa praecisa motus localis, ipsum grave pedale sic integratur ex partibus suis homogeneis, quod quaelibet pars concurrit partialiter ad ipsum moveri, et ipse motus, qui convenit primo, integratur ex motibus partialibus causatis ex subjectis partialibus, ideo non sequitur, quod si moveri competat primo gravi pedali, quod adhuc sibi posset competere si removetur a partibus.