IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententiam D. Thom. asserentis Angelum moveri in instanti temporis discreti impugnat Doctor, inferendo gravia absurda. Secundo, refutat positionem Henrici, de qua supr. q. 4. ubi de tempore discreto.
(a) Hic dicitur, quod Angelus potest moveri in instanti, sed non temporis continui, sed discreti, quod probatur. Quaere in Thoma. Alius Doctor (b) dicit de isto tempore discreto. Quaere.
(c) Contra primam positionem arguo. Videtur enim contradicere sibiipsi, videtur enim Angelum ponere esse in loco per operationem. Et si intelligat de operatione transeunte in corpus, illa operatio erit in tempore communi, vel in instanti temporis communis. Si autem intelligat de operatione immanente, scilicet intellectione et volitione, illa patet ex dictis prius in materia de aevo; nec est in tempore nostro communi, nec in alio, sed in aevo secundum eum, igitur, etc.
Praeterea, ratio sua non videtur concludere, quia tunc sequeretur quod in ultimo instanti prolationis verborum in consecratione, esset ibi vera forma panis, quae praefuit in toto tempore illius prolationis: similiter cum aer quievit in esse tenebroso per totum tempus, sequeretur quod in ultimo instanti illuminationis illius aeris tenebrosi, aer esset tenebrosus, et ita sequeretur quod illuminatio non fieret in instanti.
Et si dicas, quod ista illuminatio est terminus motus localis, quo Sol fit praesens medio ; contra, ponatur Sol creatus de novo, et medium praeexistens. Modo etiam licet cum ubi terminante motum localem concurrat illuminatio medii a Sole sic facta praesente, tamen ista illuminatio non est per se terminus motus localis, sed aliquod ubi acquisitum ipsi Soli, nec etiam potest per hoc evadi quin aer quieverit sub esse tenebroso usque ad hoc instans.
Praeterea, si oportet Angelum in quocumque tempore quiescentem, in ultimo instanti illius temporis immutatum esse in eodem ubi; igitur nunquam mutatur, nec in tempore continuo, nec in tempore discreto. Probatio consequentiae, accipio aliquam partem temporis, cum qua quiescit, et per consequens cum ultimo illius immutatus est ; si etiam in aliquo instanti temporis discreti debeat moveri localiter, quaero, aut illud est immediatum instans nostro instanti terminanti tempus quietis, aut mediatum ? Si mediatum, ergo inter instans nostrum, in quo fuit Angelus immutatus, et hoc instans est tempus medium in quo etiam quiesceret Angelus ; ergo et in illo et cum illo ultimo instanti illius temporis immutatus erit, et ita in illo instanti mediato, in quo ponebatur mutari, non mutatur. Si autem est instans immediatum, quaero quid correspondet ei in tempore nostro? Si instans, igitur instans in tempore nostro est immediatum instanti; igitur tempus nostrum est discretum. Si tempus,
igitur in illo instanti non mutatur Angelus instantanee, quia illud instans per te coexistit parti temporis nostri, in qua vel cum qua potest continue moveri vel quiescere.
Propter istud argumentum forte ponit secunda positio, quod inter duo instantia temporis discreti, cadit quasi quies media ipsius Angeli cum parte media temporis nostri.
Sed contra illam secundam positionem probatum est supra, quod non est necesse operationem Angeli durare cum instantibus temporis nostri; igitur nec illa duratio erit ratio quietis in termino transitus subiti: quare etiam necesse erit ponere Angelum post transitum subitum quiescere, non videtur aliqua ratio, sed tantum fuga, ne ponatur tempus nostrum discretum ex hoc, quod ponitur talis transitus ejus in discreto tempore.
Praeterea, quod ponit, quod in tali nunc potest mutari, ita quod simul habeat plura ubi aequalia, inter quae non erit ordo nisi tantum naturae, vel imaginatione, non autem duratione, videtur impossibile, quod Angelus virtute sua naturali habeat in uno instanti temporis nostri et sui, plura ubi sibi aequalia, et hoc declarat exemplum de gravi, quod ipsi adducunt ad propositum.
Henricus quodlibeto 13. quaest. 7. imaginatur tale exemplum ad propositum suum de motu Angeli, utpote si grave descenderet juxta aliquem murum, ubi nullam resistentiam haberet plus quam
in vacuo, vel ponatur, quod spatium sit vacuum, et imaginatur ibi tria ubi si -bi aequalia, ut A B C, non prius, inquit, erit in A, quam in B, nec in B, quam in C,nisi secundum imaginationem, non autem secundum rem seu durationem.
Si enim vacuum posset cedere corpori ibi posito, et ita esse motus in vacuo, non esset intelligibile, quod grave esset in pluribus ubi, sibi aequalibus, sed prius in uno ubi quam in alio ubi, et prius in priori ubi quam in posteriori, et prius duratione una pars gravis esset in spatio quam alia pars.
Quod etiam ipse adducit de corpore, quod pertransit infinita ubi in tempore finito, propter hoc quod non est nisi in potentia in illis ubi, bene concludit quod tempus Angeli bene potest esse ex partibus finitis ejusdem quantitatis, et tamen in illo tempore potest pertransire spatium infinitum: sed non includit, quod in uno instanti possit pertransire tantum spatium, imo concludit oppositum, corpus enim ita pertransit totum spatium in aliquo tempore, quod in alia et alia parte temporis pertransit aliam et aliam partem spatii.