IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hic dicitur. Haec est opinio Thomae in 1. part. sum. quaest. 13. art. 3. ubi sic dicit: Motus localis Angeli potest esse continuus et non continuus, et sic potest mensurari tempore continuo et tempore discreto. Continuitas enim temporis est ex continuitate motus, sed istud tempus, sive sit tempus continuum sive non, non est idem cum tempore quod mensurat motum caeli, et quo mensuratur omnia temporalia, quae habent mutabilitatem ex motu caeli; motus enim Angeli non dependet ex motu caeli. Et respondendo ad tertium argumentum sic dicit: tempus autem motus Angeli potest esse non continuum, et sic Angelus in uno instanti potest esse in uno loco, et in alio instanti in alio loco, nullo tempore intermedio existente. Si autem tempus motus Angeli sit continuum, Angelus in toto tempore praecedenti ultimum nunc, variatur per infinita loca, sicut ipse ponit in art. 2.
Dicit etiam aliam conclusionem in corpore quaestionis quod non est possibile, ut aliquid in toto tempore praecedente quiescat in uno termino, et postea in ultimo instanti illius temporis sit in alio termino.
(b) Alius Doctor dicit de isto tempore discreto ; et est Henricus quodlib. 13. q. 7 qui vult quod Angelus possit moveri, et in instanti temporis continui, et in instanti temporis discreti ; vult enim Henricus ( ut supra patuit ) quod inter duo instantia temporis discreti, cadat quasi quies media ipsius Angeli cum parte media temporis nostri, id est, quod instanti temporis discreti coexistunt instantia temporis nostri, et sicut inter duo instantia temporis nostri cadit tempus medium, ita vult quod inter instantia temporis discreti, cadat quies media coexistens tempori nostro medio. Et hoc ideo posuit, quia si instantia temporis discreti, quae correspondent instantibus temporis nostri, essent omnino immediata, sequeretur quod sicut tempus discretum diceretur discretum, quia componeretur ex hujusmodi instantibus sibi immediantibus,quod etiam tempus nostrum esset discretum, quia instantia essent sibi immediata.
(c) Doctor arguit contra ibi : Contra
positionem. Ex quo enim Henricus vult, quod una operatio Angeli mensuretur uno nunc temporis discreti, et vult ibi, quod illud nunc coexistat de necessitate pluribus instantibus temporis nostri, et per consequens pluribus partibus temporis nostri, cum inter quaecumque duo instantia sit tempus medium, vult etiam Henricus quod illa duratio operationis sit ratio quietis in termino transitus subiti.
Contra arguit Doctor, quia ex quo probatum est supra, scilicet dist. 2. quaest. 4 art. 1. hujus secundi, quod una intellectio Angeli potest tantum durare per instans, ita quod coexistat tantum uni instanti temporis nostri ; ergo illa duratio non erit ratio quietis in termino transitus subiti. Sequitur : quare etiam necesse erit ponere Angelum post transitum subitum quiescere, non videtur aliqua ratio, quia dixit Henricus quod quando Angelus transit subito de loco A ad locum B, non potest transire de loco B ad locum C, nisi quiescat prius in ipso B, et dicit Doctor quod non videtur ista necessitas, sed tantum fuga.
Quod etiam ipse adducit de corpore, quo l pertransit infinita ubi in tempore finito, propter hoc, quod non est nisi in potentia in illis ubi. Si enim corpus pedale movetur per spatium bipedale, certum est quod pertransit infinita ubi in tempore finito, puta in medietate horae; ergo a fortiori videtur quod Angelus possit pertransire illud spatium in aliquo instanti, ut arguit Henricus. Dicit Doctor ibi : Bene concludit, quod tempus Angeli potest esse ex partibus finitis ejusdem quantitatis, puta quod sit tempus unius diei, tunc tale tempus erit compositum ex viginti quatuor horis, quae sunt partes ejusdem quantitatis, licet omnes partes illae sint divisibiles in infinitum, et in illo tempore potest pertransire spatium infinitum, non in actu, sed in potentia, puta, quod in illo tempore potest pertransire spatium unius milliaris, quod spatium licet actu sit finitum, est tamen divisibile in partes infinitas, et sic est infinitum in potentia.
Improbata opinione Henrici, restat nunc improbare opinionem Thomae, ubi Doctor contra duo principaliter arguit. Primo contra hoc quod dicit, Angelum moveri in instanti temporis discreti ; et secundo contra hoc quod dicit, quod est necesse Angelum quiescentem in aliquo loco per aliquod tempus,etiam quiescere in ultimo instanti illius temporis, et post instans quietis movetur in instanti ad alium locum.
Contra primum arguit : Contra primam positionem arguo, etc Si Angelus moveretur in instanti temporis discreti, tunc contradiceret sibimet, quia ex quo Angelus per ipsum est in loco per operationem, ut tenet in prima parte sum. quaest. 52. art. 1. et 2. puta per motionem alicujus corporis, et cum illa motio mensuretur tempore, vel instanti temporis nostri, sequitur quod motio, qua movet se localiter mensuretur eodem modo, cum istae motiones sint locales et ejusdem rationis, et sic sibi contradiceret. Et licet Thomas in prima parte sum. quaest. 53. art. 3. in corpore quaest, sic dicat tempus, sive sit continuum sive non, scilicet quo mensuratur motus localis Angeli, non est idem cum tempore, quod mensurat motum caeli, etc. tamen quia motus localis quo aliquod corpus movetur ab Angelo, videtur simpliciter esse idem, vel saltem ejusdem rationis cum motu locali quo Angelus movetur,cum ipse non sit in loco, nec localiter moveatur, nisi per operationem transeuntem ; cum ergo tempus, quo mensuratur motus localis corporis moti ab Angelo, mensuretur tempore nostro continuo, videtur quod etiam motus localis ipsius Angeli mensuretur tempore nostro continuo.
Sequitur: Si autem intelligat de operatione immanente, ut supra patuit praesenti dist. quaest. 4. hic tamen adverte, quod Thomas expresse vult in prima parte sum. quaest. 10. art. 5. respondeo ad primum argum. principale, quod hujusmodi operationes mensurentur tempore, unde sic ait : Ad primum dicendum quod creaturae spirituales quantum ad affectiones et intelligentias, in quibus est successio, mensurantur tempore ;quantum vero ad eorum esse naturale mensurantur aevo, sed quantum ad visionem gloriae participant aeternitatem : haec ille, nisi forte ipse Thomas in alio loco dicat ipsas mensurari aevo.Sed quidquid sit de hoc, parum refert, quia concedit quod Angeli sunt in loco per operationem transeuntem et non immanentem, et ex hoc reducit Thomam ad contradictionem.
Praeterea ratio sua non videtur concludere. Hic Doctor arguit contra secundum principale, probando quod non sit necesse quiescens per horam, etiam quiescere in ultimo instanti illius horae, si debeat moveri, ita quod si Angelus quieverit per totam horam in ultimo instanti illius horae non poterit moveri, sed oportet illum quiescere in ultimo instanti. Contra hoc arguit Doctor, quia si sic, opus esset quiescere in ultimo instanti, tunc substantia panis, quiescente sub accidentibus in ultimo instanti prolationis verborum ; et cum in illo instanti, sit etiam ibi corpus Christi (ut probatum est in quarto, in materia de Eucharistia) simul esset panis et corpus Christi, quod est falsum, et ideo Doctor dicit in quarto ubi supra, quod in ultimo instanti quo panis desinit esse sub accidentibus, in eodem corpus
Christi incipit esse sub illis accidenti bus.
Similiter cum aer quievit in esse tenebroso. Hic Doctor deducit ad aliud inconveniens, scilicet quod illuminatio aeris non fuerit in instanti, imo sequeretur quod aer simul esset sub tenebra et sub luce, puta si aer sit tenebrosus per totam noctem, et quiescit sub illa tenebra per totam noctem, et etiam in ultimo instanti illius, tunc alterum duorum sequeretur, vel quod illuminaretur in tempore immediato ad ultimum instans noctis, vel in ultimo instanti ; si illuminaretur in instanti immediato ad ultimum instans noctis, instans esset immediatum instanti, quod est contra Philosophum 6. Phys. t. com. 4 Si vero illuminaretur in ultimo instanti, ergo aer simul esset lucidus et tenebrosus ; non autem dicimus, quod aer quiescit sub tenebra per aliquod tempus, et in ultimo instanti illius temporis in quo causatur lux desinit esse tenebra, ita quod non datur ultimum instans sui esse.
Et si dicas, quod ista illuminatio est terminus motus localis, quo Sol fit praesens medio. Et cum motus localis fiat in tempore, ideo talis illuminatio fit in tem. pore,et sic non esset inconveniens aerem quiescere sub tenebra in ultimo instanti noctis.
Contra, ponatur Sol creatus de novo. Hic Doctor instat sic, quia si ponatur nunc medium dispositum, quod quiescat sub tenebra per totam noctem, et in ultimo instanti illius noctis creetur Sol optime dispositus circa tale medium, certum est quod in eodem instanti illuminabit medium, et sic non oportet recurrere ad motum Solis localem, ponendo quod creetur praesens medio in instanti ultimo. Modoetiam licet cum ubi terminante motum localem. Hic Doctor adhuc improbat illam responsionem, in qua dicitur quod illuminatio est terminus motus localis, quia terminus motus localis Solis est aliquod ubi de novo acquisitam, sed illuminatio medii quae sequitur ad motum localem Solis, non est aliquod ubi, ut patet ; ergo non est per se terminus motus localis, sed magis ipsa illuminatio dicitur terminus alterationis, quia aer alteratur recipiendo no vam illuminationem.
Praeterea si oportet Angelum, ubi dicit in ista littera, quod si oportet ipsum Angelum quiescentem in aliquo loco, puta per horam, quiescere in ultimo instanti illius horae, et immediate post illud instans moveri localiter, sequitur quod nullo modo possit moveri, nec in tempore continuo, nec in tempore discreto,quia aut moveretur in instanti mediato ultimo instanti quietis, aut in instanti immediato. Non mediato, quia tunc inter duo instantia esset tempus discretum, correspondens tempori nostro, et opus esset ipsum quiescere per illud tempus, quod patet, quia tu dicis, quod tantum movetur in instanti mediato ; ergo in tempore immediato quiescit, et ex alia parte dicis, quod quando quiescit in aliquo tempore, oportet ipsum quiescere in ultimo instanti illius temporis, ultimum autem instans istius temporis discreti immediati est hoc instans mediatum, et sic opus esset ipsum quiescere in instanti, et nunquam moveri. Si ergo opus esset quiescere per totum tempus, et in ultimo instanti illius, et in instanti mediato moveri, nunquam posset moveri, nec in tempore nostro, nec in instanti temporis nostri. Si autem illud instans est immediatum, aut correspondet instanti temporis nostri, et sic instantia temporis nostri erunt immediata ; si autem tempus nostrum correspondet illi instanti immediato ; ergo sequitur quod Angelus non possit moveri instantanee, quia illud instans per te, coexistit parti temporis nostri, in qua vel cum qua potest continue moveri vel quiescere.
Has tamen instantias, quas facit Doctor contra Thomam, videlicet contra secundum ejusdem dictum, quidam novus expositor in prima parte Sancti Thom. quaest. 53. art. 3. nititur solvere. Primo praemittit aliqua, et secundo respondet ad instantias. Quantum ad primum sic dicit : Sciendum est igitur, quod in toto tempore dupliciter distribui potest, primo in partes tantum, ut idem sit dicere in toto aliquo tempore, et in qualibet parte illius temporis. Secundo in partes, et in quocumque illius sunt ; et sic idem est dicere, in toto aliquo tempore, et in qualibet parte, et in quolibet instanti illius. Et quamvis utroque modo propositio sit in usu, in proposito tamen in primo sensu a Philosophis et Theologis intelligitur, alioquin esset implicatio in adjecto dicere cum ex aqua fit ignis, in toto illo tempore est aqua, et in ultimo instanti est ignis. Et in hoc sensu constat primam opinionem dixisse, quod Angelus in toto aliquo tempore quiescit, et in ultimo illius instanti novum locum acquirit. Et quoniam realiter, et non apparenter S. Thomas intendit sibi contradicere, idcirco oportet dicere in eodem sensu distribui ly in loto tempore, ita quod controversia est, an ista propositio : A quiescit in aliquo toto tempore, id est, in qualibet parte alicujus temporis, et in ultimo instanti illius aliter se habeat, sit possibilis. Prima enim opinio reputavit eam possibilem, et super ipsam fundavit positionem suam, Sanctus Thomas vero reputat eam impossibilem, et haec de primo.
Quoad secundum dicitur, quod haec propositio est vera, gratia materiae, non autem gratia formae, id est, non verificatur in omnibus terminis, sed in istis. Et declaratur utrumque, primo pars negativa, quia ex esse tale in aliquo tempore, non formaliter infertur esse etiam tale in ultimo instanti illius temporis, ista enim conditionalis non est necessaria : Si est homo in aliqua hora, ergo in termino illius horae est homo, imo de facto apparet illius falsitas de hora mensurante ejus corruptionem. Evidens est autem ratio, quare non teneat formaliter, quia scilicet totum tempus praecedens suum terminum comparatur ad illud ut prius ad posterius, nec est necessarium quod si est tale in priori mensura, perseverare tale in posteriori. Pars vero affirmativa declaratur, advertendo, quod cum intentio S. Thomae sit tractare de naturis, et naturaliter competentibus ipsis Angelis tam secundum statum naturae quam genere, non est hic sermo de possibili aut impossibili Logico et respectu potentiae divinae, sed de possibili Philosophico, in quo attenditur quid rei ordini congruat seclusis miraculis, non quid Deus possit ; et hoc semper est attendendum in scrutandis rerum naturis sectantibus S. Thomae doctrinam. Dicitur ergo, quod impossibile est secundum ordinem rerum naturalium aliquid habere esse quietum in toto aliquo tempore, et in fine illius aliter se habere, quoniam omne factum esset in ratione termini ad quem, seu omnis terminus praeceditur secundum naturae cursum ab aliquo fieri. Habet enim hoc rerum ordo, experientia teste, ut nihil novum tam repente fiat per se, quin aliqua praecesserit via ducens ad illum terminum ; et propterea cum habere aliquid esse sub quiete non sit via ad alteritatem, sive acquisitivam sive deperditivam, sed habere illud esse in motu, quia hoc est acquirere vel perdere, consequens est ut quiescens in aliquo toto tempore, in termino illius eodem modo se habeat, alioquin venisset ad terminum ad quem non praecessisset. Quod autem in termino aliter se habet, quam prius praecedente motu ad terminum pervenit.
Ad instantias autem adductas contra propositionem sic intellectam, facile patet ex dictis responsio. Quod enim adducitur de transubstantiatione dupliciter deficit : Primo, quia illud non est naturale, sed miraculosum valde ac per se ad potentiam Dei spectat. Secundo in hoc, quod transubstantiatio nullam habet quietem oppositam, nisi abuti velimus vocabulis, cum nec motus ipsa sit.
Ad secundam instantiam de illuminatione, dicitur quod illuminatio est terminus motus localis. Et ad objectiones contra hoc, respondendo ad primam, dico quod quamvis illuminatio absolute per accidens terminet motum localem, quoniam scimus partes propinquas corpori solari perpetui esse luminis nullo accessu vel recessu Solis ab eis concurrente, tamen illuminatio nova, de qua tantum praesens potest esse sermo ad propositum, per se est terminus motus localis: non per se primo, sed per se secundo secundum naturae cursum. Et ex hoc patet responsio ad secundum, quia scilicet non est ad propositum, quia de Dei potentia, non de naturae cursu loquitur.
Ad tertiam vero dicitur, quod quamvis aer quiescat secundum esse absolutum in toto tempore praecedente praesentiam Solis, non tamen quiescit secundum esse relativum, quia continue aliter et aliter se habet ad Solem, secundum esse propinquum vel distans, quia ad relationem non est per se motus, ut dicitur 5. Phys. Sed aliquid potest aliter se continue habere secundum esse relativum propter motum non in se, sed in alio ad ipsum habente ordinem aliquem, ideo stat quod aer non quiescat sub tenebra nec moveatur, sed habens eam continue, aliter se habeat propter motum alterius secundum esse respectivum ducens ad exclusionem tenebrae, et acquisitionem luminis. Et utrumque horum ponitur satis rationabiliter. Nam quia ad relationem non est motus, ergo nec quies, quoniam circa idem habent fieri, sed loco motus est aliter se habere, et loco quietis eodem modo se habere. Et quia privatio luminis, scilicet tenebra, non radicatur in aliqua forma contraria lumini, sed in relatione distantiae seu absentiae inter diaphanum et lucens, consequens est quod aer absque motu in se aliter se habet continue secundum esse tenebrosum consecutive, ex hoc quod aliter se habet continue secundum esse propinquum ad Solem per motum ipsius Solis.
Tertia deinde instantia multipliciter deficit, non intelligens mentem S. Thomae loquentis de propria mensura motus Angelici, et de aliter vel eodem modo se habere in ultimo instanti in ratione termini ad quem, et non qualitercumque, et de motu, non per acquisitionem simplicem ipsius termini, sed ut exposuimus in titulo. Unde instantia illa aequivocat, primo de motu Angeli, intendens motus nomine termini acquisitionem ; secundo conveniendo etiam secum vocabulo, dico quod Angelus potest in ultimo instanti temporis alicujus esse in aliquo loco, et ut in termino ad quem, et ut in principio motus, quia potest postquam nusquam fuit, in uno instanti sui temporis coexistenti ultimo instanti alicujus horae applicare se loco. Tunc enim in tota hora nusquam fuit, et in ultimo est hoc, quod apud S. Thomam non est moveri, sed mutatum esse ; ut in termino vero ad quem, quia potest Angelus in duobus instantibus sui temporis immediatis diversis locis successive se applicare, ita quod illa duo instantia coexistant uni horae, sic quod secundum coexistat ultimo instanti horae, et primum toti tempori praecedenti.
Iste novus expositor antequam respon deat ad instantias Doctoris, multa dicit quae non videntur sic esse vera, ut ipse asserit Et primo cum dicit, quod haec distinctio est in usu, scilicet moveri in toto aliquo tempore, potest exponi dupliciter, prout idem est, quod in qualibet parte illius temporis, excludendo instantia. Se cundo in qualibet parte temporis,et in quolibet illius includendo instantia temporis. In secundo modo, nec est de rigore sermonis, nec communiter in usu, patet, quia cum dico, movetur in aliquo tempore, puta in aliqua hora, non potest intelligi nisi de qualibet parte illius, quia verum est quod data quacumque parte horae, mobile movetur ; sed nullo modo potest exponi, quod moveatur in quolibet illius horae, accipiendo ly quolibet etiam pro instanti, quia tunc sequeretur quod in quo libet instanti illius horae moveretur, quod est impossibile, cum motus non fiat in instanti. Et hoc est quod intendit etiam Aristoteles 5.Phys. text. com. 1. ubi vult, quod illud quod movetur secundum se primo, intelligatur moveri secundum quamlibet partem ejus; accipiuntur ibi partes tantum divisibiles, non autem indivisibiles, patet, quia indivisibile non movetur super aliquod spatium, ut patet per Aristotelem 6. Physic. text. com. 7 Ista etiam expositio est contra Philosophum 6. Phys text.c. 44. ubi vult quod quidquid movetur in aliquo tempore primo, movetur in quolibet illius temporis, id est, in qualibet parte temporis illius: et patet, quod nullo modo potest exponi de instanti, cum sit simpliciter impossibile aliquid posse moveri in instanti, quod tamen sequeretur, si ille secundus modus esset verus et in usu.
Secundo dicit iste, quod propositio Thomae est tantum vera gratia materiae, non autem gratia formae, cum non sit in omnibus vera ista, scilicet propositio quiescens in aliquo tempore non potest aliter se habere in ultimo instanti illius temporis; et dat instantiam iste contra illam propositionem, quia sequitur, homo est in aliqua hora, et tamen non sequitur quod in ultimo instanti illius horae sit, ponendo quod in fine illius horae sequatur corruptio, quia tunc daretur ultimum instans sui esse. Quamvis hoc sit bene dictum, forte tamen non est sic ad mentem Thomae ubi ipse dicit, nam Thomas in prima part. q. 53. art. 3 sic dicit : de ratione enim quietis est, quod quiescens non aliter se habeat nunc et prius, et ideo in quolibet nunc temporis mensurantis quietem, quiescens est in eodem, et in primo, et in medio, et in ultimo. Et parum infra: patet, quod quiescere in toto ?empore in aliquo, puta in albedine, est esse in illo in quolibet instanti illius temporis; unde non est possibile, ut aliquid in tempore praecedente quiescat in uno termino, et postea in ultimo instanti illius temporis sit in alio termino. Haec Thomas. Ex qua littera patet expresse, quod illa propositio est vera apud Thomam non tantum de materia, sed etiam de forma, nisi extorqueatur littera. Et quod dicit etiam iste expositor ad mentem Thomae, quod si aliquid est tale in priori mensura, non est necessarium perseverare tale in posteriori mensura, si accipit posteriorem mensuram pro ultimo instanti prioris mensurae ; hoc patet expresse esse contra positionem Thomae dicentis, quiescere in toto tempore in aliquo, puta in albedine,est esse in illo in quolibet instanti illius temporis. Si autem accipit posteriorem mensuram pro tempore mediate sequenti ultimum instans prioris mensurae, tunc propositio est vera ad mentem Thomae, sed tunc propositio est contra ipsum exponentem, quia ipse vult quod non sit necesse quiescere in ultimo instanti prioris mensurae, ut patet ex dictis ejus.
Tertio dicit iste ad mentem Thomae, quod via naturali non est possibile, quod quiescens in aliquo toto tempore in ultimo instanti illius temporis aliter se habeat, quia omne factum esse in ratione termini ad quem, seu omnis terminus praeceditur secundum cursum ab aliquo fieri. Hoc dictum potest habere ultimum sensum : Primo quod quiescens sub aliqua forma, puta per horam in ultimo instanti illius horae non potest esse sub forma opposita ; et hic sensus est manifeste falsus, praecipue tenendo etiam secundum eos, quod forma substantialis acquiratur in instanti; et similiter in instanti deperdatur, tunc sic: materia existens sub forma ligni quiescit in aliquo toto tempore, et tamen in ultimo instanti illius temporis non quiescit sub illo, patet, quia in illo ultimo instanti fit sub forma ignis, nam in permanentibus datur primum instans sui non esse, et sic ista est vera in ultimo instanti illius temporis ; materia ligni non est sub forma ligni, et sic desinit esse ; patet ergo, quod etiam secundum cursum naturae, in ultimo instanti illius temporis fit sub forma ignis. Secundus sensus potest esse, quod quiescens sub aliqua forma substantiali est sub dispositionibus facientibus pro tali forma in aliquo toto tempore, puta per idem, in ultimo instanti illius temporis non potest esse sub forma opposita ; ethic sensus est verus, quia in ultimo instanti illius temporis non deperduntur accidentia facientia pro tali forma, sed in tempore immediato ad instans quietis incipit moveri, deperdendo illa, sed tunc nihil est ad propositum, quia sunt multa agentia perfecta naturalia, quae statim inducunt formas in subjecto disposito, ut patet de Sole illuminante medium. Pono etiam, quod detur aliquod subjectum ultimate dispositum, quod quieverit per horam sub forma A, certum est quod agens dispositum et praesens, si est vincens ipsum subjectum, in ultimo instanti illius horae inducet formam oppositam, et tunc subjectum in illo ultimo instanti non quiescit sub forma priori, sed aliter se habebit.
Praeterea, pono quod intellectus, puta Angeli, quiescat sub intellectione A, per horam,certum est quod in ultimo instanti illius horae erit sub alia intellectione. Patet secundum istum expositorem in prima parte summae quaest. 10. art. 1. ubi sic dicit: Illae, scilicet operationes cum sint immediate sibi invicem succedentes et instantaneae secundum se, quia quaelibet est tota simul, etc. Nec oportet ipsum recurrere ad instantia temporis discreti, quia tunc pono casum, quod intellectio Angeli mensuretur instanti temporis discreti, quod correspondeat tempori nostro unius horae, et post sit sub alia intellectione in alio instanti temporis discreti: quaero tunc, aut illud secundum instans correspondet ultimo instanti temporis nostri, et tunc habetur propositum ; aut correspondet alii instanti immediato priori instanti temporis, et tunc unum instans temporis nostri esset immediatum alteri instanti, quod est contra Philosophum 6. Physic. text. com. 4. aut correspondet tempori immediate sequenti; ergo non videtur talis operatio acquiri instantanee, ut ipse dicit. Sequitur ergo quod ista propositio, etiam secundum cursum naturae, non sit vera, scilicet quiescens in aliquo toto tempore, in ultimo instanti illius temporis non potest aliter se habere.
Ultimo loco ostendo, quod responsiones datae ad instantias Doctoris minime evacuent illas. Et patet de prima responsione de pane transubstantiata, ubi dicit ipse quod est per miraculum ; hoc non videtur ad propositum, quia saltem forma substantialis panis in ultimo instanti suae quietis potest desinere esse per introductionem alterius formae, ut supra dixi, et sic in ultimo instanti quietis materia talis formae aliter se habebit. Patet etiam, ponendo quod materia panis quieverit sub forma panis, quae determinet sibi aliquem gradum accidentis, certum est quod in aliquo ultimo instanti quietis panis sub tali gradu poterit desinere esse, tenendo quod tantum sit ibi unus gradus accidentis, de quo in. 4. dist. 12. Dico etiam, quod hic non oportet se restringere ad miraculum, cum Thomas absolute dicat, quod quiescens in aliquo uno tempore in ultimo instanti illius temporis, non potest aliter se habere, ut supra patuit. Et quod dicit post, quod transubstantiatio nullam habet quietem oppositam, nisi abuti velimus vocabulis, cum nec motus ipsa sit. Patet hanc responsionem parum valere, quia pono quod A, quiescat sub albedine per horam, et in aliquo ultimo instanti deperdatur, certum est quod A, ut est sub albedine per horam, vere quiescit, quia talis quies opponitur motui praecedenti, quo albedo successive acquiri potuit in ipso A; nec est necesse, quod quies opponatur motui sequenti, sicut etiam dicimus, quod mobile A, quiescit in aliquo loco per horam, illa quies sumitur, prout opponitur motui praecedenti, non autem motui sequenti, et si aliquando possit sumi, ut opponitur motui sequenti, non tamen est simpliciter necesse. Sic dico in proposito, quod substantia panis dicitur quiescere sub accidentibus, ut quies opponitur motui praecedenti, quo illa accidentia acquiri potuerunt in ipso A, et sic non est necesse quod opponatur alicui motui sequenti. Dico etiam, quod aliquid, puta A, potest dici vere quiescere in aliquo tempore, puta sub albedine, quae licet in instanti per casum corrumpatur, tamen est apta nata deperdi successive,et per motum, sic est in proposito; quamvis substantia panis in transubstantiatione desinat esse in ultimo instanti quietis sub illis accidentibus, quia tamen illa accidentia nata sunt deperdi per motum, ideo substantia panis in aliquo tempore quiescebat sub illis accidentibus.
Ad aliud de lumine, cum primo dicit, quod illuminatio est terminus motus localis, hoc patet manifeste falsum, quia terminus motus localis est tantum ipsum ubi, ut patet 5. Physic. illuminatio vero, sive lumen receptum in aere non est aliquod ubi, ut patet. Et licet per motum localem Solis quo fit praesens aeri nostro, sequatur illuminatio aeris, non tamen talis illuminatio potest dici terminus motus localis per se, nec primo, nec non primo, patet, quia tale lumen immediate causatur a Sole vel a luce in ipso medio. Et quod dicit, quod si Sol crearetur de novo, quod hoc esset miraculum, certe haec est una fuga, quia et si aliquid fiat per miraculum, tamen ipso posito, posset naturaliter agere, ut patet de caeco illuminato per miraculum, qui postea naturaliter videt: sic in proposito, posito quod aer quiescat sub tenebra per diem, et in ultimo instanti illius diei creetur Sol, patet quod in illo instanti illuminabitur aer ; ergo in illo ultimo instanti aliter se habebit.
Et quod dicit post, quod aer non dicitur quiescere sub tenebra, quia semper habet alium et alium respectum ad Solem,
pro quanto Sol continue magis ac magis sibi appropinquat, et quia fit sub alio et alio respectu, ideo non quiescit sub tenebra.
Haec responsio est nimis absona et ab omni experientia aliena, quia tunc sequeretur quod quiescens sub frigiditate, puta per horam, diceretur non quiescere, quia continue mutatur sub alio et alio respectu, puta si ignis sit distans per milliare, et continue appropinquet frigido, tunc frigidum semper erit alio et alio respectu, pro quanto ignis corruptivus frigiditatis magis ac magis appropinquat, et sic vere quiescens sub frigiditate non quiesceret ; nam tamdiu A quiescit sub albedine ut octo, quamdiu habet albedinem ut octo, et non dicitur non quiescere sub albedine per quemcumque novum respectum sibi advenientem. Sic dico in proposito, quod aer tamdiu quiescit sub tenebra, quamdiu stat sub illa, quamvis continue aliter et aliter se habeat, secundum alium et alium respectum ad Solem appropinquantem. Et quod dicit iste, quod tenebra non radicatur in aliqua forma contraria lumini, sed radicatur in relatione distantiae ipsius aeris ad Solem, hoc mirum videtur, quia cum tenebra sit privatio luminis, et privatio sit in subjecto apto nato, si talis privatio radicatur in tali relatione, ergo talis relatio erit apta nata recipere lumen ; sed talis relatio non fundatur nisi in aere, ut distante a lumine, ergo non posset esse ibi lumen, nisi ut in distante.
Et quod dicit ad ultimam instantiam Doctoris contra Thomam, quod tunc Angelus non posset moveri, nec motu continuo, nec motu discreto, patet quod talis responsio nullo modo evacuet instantiam Doctoris, ut patet diligenter intuenti illam. Et quod dicit iste, quod Angelus potest in ultimo instanti temporis alicujus esse in aliquo loco, quia postquam nusquam fuit in uno instanti sui temporis coexistenti ultimo instanti alicujus horae applicare se loco, tunc enim in tota hora nusquam fuit,et in ultimo instanti illius est hic. Quamvis hoc possit forte esse verum in se, tamen est contra ipsum, et contra magistrum suum. Contra ipsum, patet, quia ipse diceret, quod quiescens sub privatione alicujus formae per horam in ultimo instanti illius horae non posset incipere esse sub tali forma, nec posset aliter se haberes ponendo enim quod Franciscus sit extra totum universum, et per consequens nusquam sit, et ibi quiescat per diem, haberet dicere quod in ultimo instanti illius diei non posset se facere praesentem alicui loco circumscriptivo, sed in tempore post illud ultimum instans. Sic in proposito, si ponatur Angelum nusquam esse per horam, non videtur secundum eum, quod in ultimo instanti illius horae possit aliter se habere, cum non sit major ratio de Angelo quiescente in aliquo loco per horam, et de Angelo quiescente nusquam per horam, sicut nec de subjecto quiescente sub albedine per horam, quod postea sit sub nigredine, et de ipso quiescente per horam sub sola privatione nigredinis, quia neutro modo in ultimo instanti illius quietis poterit aliter se habere, et sic patet improbatio hujusmodi novi expositoris.
Ultra praedicta adduco unam instantiam contra unum dictum Doctoris, quia ipse dixit quod quiescens, puta sub tenebra per horam, in ultimo instanti illius horae fit sub lumine ; in hoc videtur sibi contradicere, quia supra in q. 9. de motu Angelorum, ubi loquitur de motibus concurrentibus, dicit ipse quod quiescens sub calore, puta per horam, quiescit in ultimo instanti illius horae, ita quod datur ultimum instans immutationis sive quietis, ut ibi exposui, et tamen in hoc videtur Doctor improbare Thomam.
Dico quod non est simile, quia Doctor ibi vult, quod in corruptione formae substantialis, quae corrumpitur in instanti, quod non datur ultimum in stans suae quietis, quia tunc haec esset vera, forma substantialis in ultimo instanti est, et immediate post hoc non erit ; tunc quaero, aut in instanti immediato non erit, et tunc instans esset immediatum instanti ; aut in tempore immediato ad illud instans non erit, et tunc sequuntur duo inconvenientia : Primum, quod corrumpetur talis forma in tempore; secundum, quod forma opposita non introducetur in instanti ; diceretur ergo, quod in ultimo instanti desineret esse, et in eodem quo desinit esse, alia introducitur ; Thomas vero dicit, quod quiescens in aliquo tempore, quiescit in ultimo instanti illius temporis. Et quod adducitur de Doctore de motibus concurrentibus, dico quod aliud est propositionem esse universaliter veram, et aliud tantum particulariter. Si Thomas intelligat universaliter, quo quiescens in aliquo toto tempore, de necessitate quiescit in ultimo instanti illius temporis, est universaliter falsa, ut supra patuit per multas instantias. Si vero intelligat ipsam esse veram in motu alterationis et augmentationis, et hujusmodi, propositio poterit esse vera, quia tales formae non possunt haberi nisi per motum, et sic quiescens sub caliditate per horam, in ultimo instanti illius horae quiescit, et post illud instans in tempore immediato incipit moveri ad frigiditatem, non enim in ultimo instanti illius horae potest moveri ad frigiditatem, quia tunc motus fieret in instanti, sed tantum in tempore immediato ; et sic intelligit Doctor, quod ubi concurrunt duo motus scilicet intensionis et remissionis, quod quiescens sub forma remittenda in aliquo toto tempore, necessario quiescit in ultimo instanti illius temporis, et hoc prolixe expositum est supra q. 9.