IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Dico ergo ad quaestionem, etc. Hic Doctor probat, quod non est necesse ponere tempus discretum, vel instans temporis discreti mensurans motum localem Angeli, quia ita aeque bene potest salvari talis mensura per tempus continuum in communi. Sicut enim oportet eos dicere, quod si transeat in instanti, non potest immediate habere alium transitum, ita quod si Angelus instantanee transit ad unum locum, non potest postea immediate et instantanee transire ad alium locum, ita potest poni, si transeat instantanee in instanti temporis continui, ita quod licet post illud instans possit habere motum continuum in tempore habito, non tamen potest habere transitum instantaneum immediatum ; non ergo est inconveniens ponere Angelum inquantum participat conditionem corporalem, id est, quae potest esse ejusdem rationis aliquomodo in ipso et etiam in corpore, quod etiam participet mensuram corporis aliquomodo. Inquantum autem movetur localiter participat ubi, quod est conditio et passio corporalis aliquo modo ejusdem rationis in ipso et in corpore, quia sicut corpus acquirit ubi motu continuo, ita et Angelus, ut supra patuit in 9. q. et sicut corpus fit praesens per motum tali spatio, ita et Angelus, licet in hoc differant, quia corpus est in loco circumscriptive, Angelus vero tantum definitive ; cum ergo illi motus sint similes, et quasi ejusdem rationis, sequitur quod sicut motus localis corporis mensuratur tempore communi, ita et motus localis Angeli.
(b) Et si objicias, quod Angelus potest moveri stante caelo, ergo non oportet motum ejus esse in tempore communi, sive mensurari tempore communi, quod tempus commune est primo mensura motus primi mobilis.
(c) Respondeo, ita stante caelo, etc. Nota in ista littera singulare dictum, scilicet quod tempus nostrum est duplex, et est illud quod mensurat motum primi mobilis, quia motus est causa temporis, ut patet 4. Physic. t. c. 99. et 109. Et tempus potentiale, et est illud quod mensuret quietem primi mobilis, quia dicimus quod quando quiescit, puta per imaginationem nostram per horam, si motum fuisset per illam horam, tantum motum perfecisset ; et quia tantus motus actualis mensuratur tanto tempore actuali, ideo dicimus quod tempus potentiale mensurat quietem. Et sicut alias visum est, quod motus universalis sive primi mobilis est quodammodo mensura omnium motuum particularium, ita tempus mensurans illum motum erit mensura extrinseca motuum particularium, sed intrinseca motus universalis, sic dico de tempore potentiali, quod erit mensura intrinseca quietis primi mobilis modo praeexposito, et extrinseca motus et quietis particularis.
(d) Hoc ergo supposito. Respondet quod talis mutatio potest dupliciter intelligi, vel quod includat totam realitatem motus, vel quod praecise includat realitatem termini motus. Exemplum primi, si A, ab ubi B moveatur usque ad ubi C, inter quae duo ubi sint mille ubi, sic quod possit instantanee moveri a B ad C, ita quod habeat omnia illa ubi intermedia. Exemplum secundi, puta, quod a B immediate fiat in C, non transeundo ubi intermedia sive non simul habendo illa. Primo modo contradicendo secundae opinioni, non video qualiter Angelus virtute naturali possit moveri in instanti, quia non videtur quod virtute sua naturali possit habere plura ubi aequalia, sed secundo modo, non videtur inconveniens, etc.
(e) Ad argumentum in oppositum dico. Quia ista littera est satisobscura,ut clarius intelligatur,notanda suntaliqua.Primo praemittendo unum argumentum : Quaecumque virtus potest movere A in aliqua mensura divisibili, puta in hora, major unitas potest movere in minori mensura ; sed Angelus per te potest movere seipsum vel aliquid aliud in instanti, ergo major virtus, puta infinita, poterit movere in minori mensura, quam sit mensura instantis. Consequens est contra Aristotelem ubi supra. Secundo nota, quod major propositio est vera ex natura rei, et sequitur ex illa majori, quod si potest aliqua virtus movere in aliqua mensura divisibili, quod maxima virtus poterit movere in minima mensura indivisibilis, scilicet in instanti ; ista autem propositio : aliqua virtus potest movere in instanti, non est vera ex natura rei, sed tantum ex suppositione, scilicet supposito quod motus posset fieri in instanti, cum tamen fiat in tempore, ut patet. Dicit ergo Doctor quod si major virtus movet in tempore, ergo maxima movet in instanti ; quod ista consequentia est vera, supposito quod motus possit fieri in instanti ; major ergo primi syllogismi est vera ex natura rei ; et si addatur ista minor illi majori : Sed virtus Angeli potest movere in instanti, ista minor est vera ex suppositione ; ergo virtus infinita posset movere in minori mensura quam in instanti, conlusio falsa. Dico quod non est mirum, quod sequatur conclusio falsa ex minori simpliciter falsa, et hoc est quod dicit Doctor. Consequentia Aristotelis est ista : si major virtus movet in tempore ; ergo maxima movet in instanti.
In antecedente, puta Aristotelis, includitur mensuram esse divisibilem, per hoc quod ponitur in eo, supple in antecedente. Sequitur : In quacumque autem mensura divisibili potest aliqua virtus aliquid facere, major potest facere in minori, et sic bene sequitur, quod maxima virtus poterit facere in instanti, quod instans est minima mensura ; et hoc quia mensura in antecedente est divisibilis semper, sequitur quod major virtus poterit facere in minori mensura, et maxima in indivisibili.
Sequitur : sed in isto antecedente Angelus mutatur in indivisibili, non includitur esse divisibile, quia si arguatur sic, virtus ut octo potest mutari in instanti ;
ergo major virtus potest mutari in minori mensura, non sequitur, quia mensura in antecedente est omnino indivisibilis.
Sequitur : Haec igitur consequentia, etc. Declarat Doctor majorem inclusam in ista consequentia : si aliqua virtus movet in instanti ; ergo major potest moveri in minori. Et haec consequentia tenet in virtute hujus majoris vere ex natura rei, scilicet quidquid causat aliqua virtus in mensura divisibili, major virtus potest causare in mensura minori. Sed minor, quae erit ibi sumenda sub illa majore vera, non est vera ex natura rei, sed tantum ex hypothesi ista, scilicet quod motus est in instanti; sed ex ista minore falsa, scilicet sed Angelus movet in instanti, sequitur ista conclusio falsa ; ergo major virtus movet in minori quam in instanti. Sequitur :
Si autem dicatur Angelum mutari in instanti. Dicit Doctor hic, si loquamur modo de mutatione quae fit in instanti, et non de motu qui fit in tempore, et arguatur sic : Angelus mutat aliquid in instanti ; ergo major virtus mutat in minori mensura. Dicit Doctor infra ibi : minor, quae ibi erit sumenda sub majori illa vera , illa major est illa, quae est posita in principio syllogismi. Sequitur : non erit vera ex natura rei, nec ex hypothesi, nam sub illa majori possem facere duas majores. Primo istam : sed Angelus movet in instanti, quae est vera tantum ex hypothesi, et tunc sequitur quod sicut motus est divisibilis, ita mensura illa instantanea est divisibilis, quia mensura et mensuratum sunt unigenea, et ideo bene sequitur ista conclusio falsa ; ergo infinita virtus potest movere in minori quam in instanti. Secunda minor est ista : sed Angelus potest mutare aliquid in instanti, ita quod sit ibi tantum mutatio indivisibilis, quia in majori accipitur mensura divisibilis, in minori etiam accipitur divisibilis, et haec minor est falsa ex natura rei, scilicet mutatio mensuretur instanti divisibili, et etiam ex hypothesi, quia non supponitur mutationem mensurari mensura divisibili ; et sic non sequitur conclusio vera, nec ex natura rei, nec ex hypothesi, scilicet ergo virtus infinita potest aliquid mutare mutatione proprie dicta, in minori mensura quam in instanti.
Sequitur : Et ex hoc patet, quod multae consequentiae enthymematicae (ut ista consequentia : aliquid movet in instanti, ergo major virtus movet in minori) tenent non praecise virtute alicujus verae subintellectae, puta istius : quidquid movet aliqua virtus in mensura divisibili, major virtus potest movere in minori. Sed quandocumque virtute alicujus falsae subintellectae, puta istius : sed Angelus movet aliquod in instanti, ergo major virtus in minori mensura. Sequitur : dum tamen includatur in illo antecedente, supple illa minor, nam in isto antecedente : Quidquid potest movere aliqua virtus in mensura divisibili, major virtus potest movere in minori, includitur quod motus possit fieri in instanti, quae est minor ; et patet, quia si major virtus in minori mensura potest movere, maxima poterit movere in instanti. Et ideo nota, quae dicit Doctor in primo , dist. 2. q. 1. glossando dictum Aristotelis 8. Phys. t. 79. quod si esset virtus infinita moveret in non tempore, quia major virtus movet in minori tempore ; ergo infinita movebit in non tempore. Vide ibi.