In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum Angelus possit moveri ab extremo in extremum, non transeundo per medium ?
Alens. 2. p. q. 33. memb. 2. D. Thom. 1. p. q. 53. art. 2. et 3. Henr. quodl. 13. q. 7. D. Bonav. 1. d. 37. 2. p. art. 2. q. 2. Rich. art. 3. q. 2. Capreol. 2. d. 6. q. 1. Vasq. 1. p. d. 196. Vide Scot. 1. Met. q. 4. Mayron. 2. d. 39. Baecon. 2. d. 3. q. 12.
Quod sic, quia aut Angelus est in loco per operationem secundum aliquos ; et videtur planum, quod potest operari in extremo, non operando in medio: aut saltem imperio voluntatis movet se, licet per aliquam aliam potentiam executivam: et potest velle esse in extremo, non volendo esse in medio, sicut potest intelligere extremum non intelligendo medium.
Praeterea, corpus Christi prius existens in caelo empyreo, nunc est in altari, et non transit medium; igitur hoc poterit Angelus, cum corpus magis videatur sequi leges loci quam spiritus.
Contra, nulla pars temporis potest transire a futuro in praeteritum, nisi per praesens; sed ita videtur essentialis ordo inter partes loci, sicut inter partes temporis ; ergo non potest localiter pertransiri ab extremo ad extremum nisi per medium.