IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit sententiam aliorum, maxime D. Thomae, cum quo convenit, nisi in eo quod D. Thomas videtur dicere Angelum instantanea , moveri posse a se ad ubi distans, non ranseundo medium. Dicit ergo primo, Angelum continue non posse se movere ad ubi indistans, non transeundo medium. Secundo, idem ait quoad ubi distans. Tertio, ait eum movere se posse instantanee ad ubi indistans, non transeundo medium. Quarto, hoc negat quoad ubi distans, de quo quaest. praeced.
Hic dicunt (a) quidam, quod extrema possunt intelligi aut duo ubi distantia, inter quae est aliquod medium, quod nihil est extremorum: aut duo immediata, inter quae sunt media, quorum tamen quodlibet est aliquid extremorum, loquendo de mediis secundo modo. Et de motu continuo Angeli, dico quod non potest transire continue ab uno extremo in extremum, nisi pertranseundo per tale medium, quod est aliquid utriusque extremi, quia tale medium est ratio continuitatis inter extrema transita, sicut apparet ex definitione medii, 10. Metaph.
(b) Similiter etiam videtur esse, loquendo de motu continuo et de medio alio modo dicto, quia si movetur continue, non est totaliter in altero termino; ergo partim in uno, et partim in alio vel in medio inter ambo ; non enim potest dici, ut videtur, quod sit in parte unius extremi et in parte alterius, et tamen quod omnino non sit in tali medio inter talia extrema, quia tunc esset in duobus locis discontinuis, et nullo modo in loco medio, quod non videtur sibi posse competere virtute naturali.
Si autem (c) loquamur de motu indivisibili, dico quod in tali motu potest pertransire ab extremo in extremum immediatum, non transeundo per medium, quod est aliquid utriusque extremi, imo necesse est hoc, quia si transiret per tale medium continue, transiret, et non instantanee. Sed de extremis distantibus (d) habentibus medium distinctum ab extremis est dubitatio. Patet quidem ex quaestione praecedente, quod non potest se facere in extremo distante mutatione includente totam realitatem motus.
(e) Sed numquid potest facere se in extremo distante mutatione praecise includente realitatem termini motus, ita quod in aliquo toto tempore sit in A ubi: et instanti illius temporis praecise sit in B ubi, ita quod B ubi sit distans ab A ubi per aliquod medium, in quo medio nunquam fuerit, nec in tempore nec in instanti?
Videtur probabiliter quod non, quia ordo praefixus a superiori agente videtur esse necessarius cuicumque agenti inferiori, quando habet actionem praecise circa talia ordinata. Exemplum, ordo formarum naturalium succedentium sibi in generatione naturali determinatus est ab instituente naturam, et ideo respectu cujuscumque agentis naturalis est necessarius, ita quod nullum agens naturale potest facere immediate acetum ex vino: ergo cum a Deo sit praefixus ordo partium universi cuilibet agenti creato et virtuti creatae, videtur iste ordo esse necessarius, quando debet agere circa ista, quorum est talis ordo: igitur Angelus quando movet se per corpora, quorum est talis ordo, non potest absque omni ordine de quocumque ubi facere se in quodcumque ubi immediate, tunc enim nulla distantia videtur impedire actionem ejus.
(f) Et si objicias, quod ista ratio concludit contra illud membrum de mediis, quae sunt aliquid extremorum, dico quod non, quia pertranseundo ab uno ubi immediate ad illud ubi in instanti, habet omnia ista ubi, ordine quodam naturae, inter quae est ordo potentialis ex natura rei, sed non oportet, quod habeat ea ordine durationis. Si autem transiret a distanti in distans abque ordine omnimodo, tunc nec ordine naturae nec durationis haberet illa, quorum est ordo naturalis, circa quae tamen operatur praesupponens necessario ordinem eorum.
(g) Ad primum argumentum dico, quod malus Angelus potest inordinate velle, nec oportet quod possit illud, quod sic vult. Bonus tamen ordinate vult statim esse in aliquo ubi, non tamen vult quod potentia propria sit ibi, quia hoc esset inordinate velle, si talis potentia sibi non conveniat, sed vult quod potentia Dei statim sit ibi: et verisimile est, quod Deus condescendat voluntati ejus, si talis sit, ut faciat eum in tali ubi ; numquam autem potentia propria potest esse, nisi eo modo quo convenit suae potentiae.
Ad secundum dico, quod corpus Christi potentia infinita fit praesens in altari, de quo in 4. lib. ista autem potentia quodcumque medium inter extrema potest habere pro non medio, et ordinem pro non ordine, quia est supra illum ordinem praefigens illum, et non habens illum pro praefixo; non sic virtus Angeli limitata.
Ex isto apparet (h) ad illud de Sensu et Sensato, quod praetermissum fuit in quaest. 1. de motu Angeli. Non enim est inconveniens aliquam alterationem totam esse simul, quando scilicet agens respicit totum passum tanquam terminum indivisibilem, et formam secundum ultimum gradum, secundum quem ipsam totam inducit tanquam indivisibilem, tunc mutatione indivisibili inducitur forma perfecte in passo divisibili ; sed secundum talem formam non est motus, sed tantum mutatio una, vel forte plures habitae, aut ordine durationis, aut naturae, sicut ipse dicit ibi, quod si magnum fuerit habitum, ab habito patitur. Quod potest intelligi dupliciter: Uno modo, quod pars posterior parte priori prius naturaliter perfecta perficitur naturaliter posterius, ita tamen quod sit tantum ordo naturae inter mutationem prioris partis et posterioris. Alio modo, quod sit ordo durationis, puta quod pars posterior movetur successive a parte priore, et tamen pars prior mutata est praecise ab ipso agente extrinseco. Iste secundus modus videtur improbabilior, nisi poneretur partem priorem transmutatam esse perfectiorem transmutante ipsam, et ita non potest subito transmutare, sicut ipsa transmutatur subito ab agente extrinseco. Dicit ergo ibi Philosophus, quod non est ita in multiplicatione soni sicut in lumine, quia multiplicatio soni quae fit cum motu locali, necessario est successiva, non sic illa multiplicatio luminis; et ita non repugnat simultas ratione alterationis, sicut ratione loci mutationis, et hoc comparando ad virtutem naturalem. Sed tamen ,nunquam est in alterationibus, quae sunt motus prima mutatio, sicut nec in loci mutationibus, quia ubi est mutatio instantanea, ibi illa non est mutatio initians motum, nec etiam universaliter ubi motus sequitur, si est dare immutationem, quae est terminus quietis praecedentis; ubi autem quietem sequitur mutatio immediate propter perfectionem virtutis ipsius agentis, ibi non est immutatio terminans quietem praecedentem.