IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hic dicunt quidam. Hic Doctor recitat opinionem Thomae in prima. part. q. 53. art. 2. et quodl. 1. art. 5. et Gulielmi Varron. in 2. dist. 2. Dicit enim Thomas quod extrema possunt intelligi, aut duo ubi distantia, inter quae est aliquod medium, quod nihil est extremorum ; aut duo ubi immediata, inter quae sunt media, quorum quodlibet est aliquid extremorum. Vult dicere quod sunt aliqua duo ubi, inter quae non est medium ejusdem rationis, et dicuntur ubi discontinua ; alia dicuntur duo ubi immediata, non quod unum sit immediatum alteri, quia tunc inter illa non caderet medium, sed ex hoc dicuntur immediata, quia medium cadens inter illa est ejusdem rationis cum illis, et aliquid utriusque extremi, ut supra patuit dist. praesenti q. 9. de illis ubi communicantibus ad invicem quae sic se habent, quod semper medium est pars utriusque extremi. Hoc posito, quod a
Doctore non improbatur, sed magis ut verum acceptatur, ponit Doctor aliquas conclusiones, quarum prima est ibi: Dico quod non potest transire continue uno extremo in extremum. Conclusio est talis, quod loquendo de motu continuo Angeli, et de medio inter extrema, quod est aliquid utriusque extremi, non potest Angelus motu continuo transire ab extremo in extremum, nisi prius transeat per medium. Exempli gratia, quod Angelus transeat a prima regione aeris ad secundam motu continuo, et quod fiat in extremo non transeundo loca intermedia, non videtur possibile; et ratio assignatur, quia tale medium est ratio continuitatis inter media transita, sicut apparet ex definitione medii, 10. Met. t. c. 22. ubi sic habetur. Media enim haec dicimus in quaecumque permutari prius est necesse quod permutatur, ut ab hypate in netem, nisi transit per minimam rationem prius veniat ad medios sonos; et in coloribus si veniet ex albo in nigrum prius veniet ad puniceum et plumbeum quam ad nigrum: haec ille; ex quo patet quod in motu locali spatium medium inter duo extrema est ratio continuitatis ipsius motus. Si enim motus esset ab extremo in extremum, non transeundo per medium, numquam talis motus esset continuus, cum dicat Aristoteles 6. Phys. t. c. 4. ejusdem rationis est motum, magnitudinem, et tempus componi, etc. Patet etiam ratione,quia motus continuus semper habet novum prius, et novum posterius, quod prius et posterius semper est in priori magnitudine, sicut etiam dicimus quod in tempore continuo est prius et posterius sumpta ex priori et posteriori in motu, ut patet per Philosophum 4. Phys. t. c. 99. et 109. oportet Angelum transire medium, loquendo de medio secundo modo, et de motu continuo, si debeat pervenire ad illud extremum.
(b) Secunda conclusio est ibi: Similiter videtur etiam loquendum de motu continuo, et de medio alio modo dicto, et hoc loquendo de motu locali Angeli continuo, et de medio inter extrema, quod nihil est extremorum, impossibile est Angelum transire ab uno extremo ad aliud extremum, non transeundo per tale medium, patet, quia si movetur continue non est totaliter in altero termino, patet per Aristotelem in 6. Phys. t.c. 87. ubi vult, quod omne quod movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem ; ergo Angelus movetur continue, ergo erit vel partim in termino a quo, et partim in termino ad quem, vel in medio inter terminum a quo, et terminum ad quem ; non primo modo, quod sit partim in uno extremo, et partim in alio, et quod nullo modo sit in medio inter alia extrema, quia tunc esset in duobus locis discontinuis. Patet, quia illa loca, inter quae est medium, quod nihil est horum locorum, dicuntur discontinua, hoc autem non videtur sibi posse competere, quod simul sit in illis duobus locis discontinuis, et nullo modo in medio inter illa, sic quod moveatur ab uno loco ad alium, motu continuo, loquendo tamen de virtute naturali competente Angelo.
(c) Tertia conclusio est ibi: Si autem loquamur de motu indivisibili. Et est haec, quod loquendo de medio, quod est aliquid extremorum, et de motu indivisibili sive de mutatione, Angelus virtute naturali potest mutari de uno extremo ad aliud, non transeundo per medium, puta si sit in uno extremo spatii unius milliaris in instanti, potest se facere in alio extremo ejusdem spatii nullo modo transeundo per spatium intermedium. Et addit Doctor quod hoc est necesse, quia si transiret per tale medium continue transiret, et non instantanee ; patet, quia continue transiret aliam et aliam partem spatii, et sic esset semper sub alio et alio priori et posteriori, et sub alio et alio mutato esse, quae mutata esse continuant motum ; modo est impossibile esse sub alio et alio mutato esse, quin sit sub motu continuo, cum inter quaecumque duo mutata esse semper cadat motus medius, sicut inter duo instantia temporis medium.
(d) Sed de extremis. Quarta conclusio est ista, quod loquendo de extremis distantibus et discontinuis, et de tota realitate motus, quae est ab extremo in extremum includendo medium, quod nihil est extremorum, impossibile est Angelum virtute sua naturali indivisibiliter moveri ab extremo in extremum, sive impossibile est ipsum in instanti transire ab uno extremo ad aliud extremum, et haec conclusio est ibi: Sed de extremis distantibus habentibus medium distinctum ab extremis est dubitatio, etc.
(e) Sed numquid. Quinta conclusio est ibi : Sed numquid potest facere se in extremo distante, etc. et est ista : videtur non esse possibile Angelum transire instantanee ab uno extremo ad aliud extremum, loquendo de extremis discontimuis, non includendo realitatem motus, nati fieri super medio, quod nihil est extremorum, et vult dicere : posito quod Angelus per horam quieverit in uno loco in ultimo instanti illius horae, an possit facere in alio loco discontinuo priori loco, dicit quod videtur hoc non esse possibile. Et rationem assignat ibi, quia ordo praefixus a superiori agente videtur esse necessarius cuicumque agenti inferiori, quando habet actionem praecise circa talia ordinata; cum ergo a Deo sit praefixus ordo partium principalium universi cuilibet agenti creato, et virtuti creatae, videtur iste ordo esse necessarius, quando debet agere circa ista, quorum est talis ordo; quando ergo Angelus movet se per corpora, quorum est talis ordo, non potest absque omni ordine de quocumque ubi facere se in quodcumque ubi immediate, tunc enim nulla distantia videretur impedire actionem ejus.
(f) Et si objicias. Hic Doctor dicit contra se, quia prius dixit, quod loquendo de motu indivisibili Angeli, et de medio quod est aliquid extremorum, potest in instanti transire ab uno extremo ad aliud, non transeundo per medium ; et hic dicit, quod loquendo de extremis discontinuis, non potest in instanti transire ab extremo in extremum. Dicit Doctor quod primum concludit bene de mediis, quae sunt aliquid extremorum, quia pertranseundo ab uno ubi immediate ad aliud ubi in instanti, habet omnia ista ubi, scilicet intermedia, ordine quodam naturae, inter quae est ordo potentialis ex natura rei, sic quod in aliquo prioris naturae acquirit unum ubi, et in alio posteriori naturae acquirit aliud, et sic successive usque ad ultimum ubi ; et non oportet quod habeat illa ubi ordine durationis, supple, quod prius tempore fiat in uno ubi intermedio, et posterius tempore fiat in alio ubi intermedio. Et ex hoc concedit Doctor, quod loquendo de motu indivisibili Angeli, et de medio quod est aliquid extremorum non potest in instanti moveri ab uno extremo ad aliud, nisi transeundo per medium, et tamen supra dixit, quod potest sic transire non transeundo per medium. Dico quod hic non est contradictio, quia in primo intelligit, quod non potest esse in instanti ab uno extremo ad aliud, transeundo per medium ordine durationis, sic quod pertranseat medium in tempore, ut supra dixi in prima conclusione ; hic autem vult, quod possit transire in instanti temporis ab extremo in extremum, transeundo tamen medium, quod est aliquid extremorum ordine tantum naturae, quia cum instanti temporis stat ordo naturae, ut supra patuit in isto 2. dist. 1. q. 1. Sed cum instanti temporis non stat ordo durationis, quia tunc sequeretur, quod in eodem instanti temporis posset esse prius et posterius duratione. Sed si Angelus transiret a distanti in distans, sive ab uno extremo discontinuo ad aliud, absque omni ordine, videlicet naturae et durationis, tunc nec ordine naturae nec durationis haberet illa, quorum est ordo naturalis, circa quae tamen operatur praesupponens necessario ordinem eorum. Sed hic occurrit difficultas, an Angelus, loquendo de extremis discontinuis, possit transire ab uno extremo ad aliud in instanti, sic quod habeat omnes partes medii in eodem instanti, sed ordine naturae, licet non ordine temporis, dico quod forte nullum esset inconveniens, nisi forte diceretur, quod partes illius medii non sunt natae acquiri auctoritate creata sine ordine durationis temporis ; si enim natae essent acquiri in instanti, sed ordine naturae, tunc nulla distantia videretur posse impedire actionem Angeli.
Ad argumenta principalia.
(g) Ad primum. Respondet Doctor, dicens quod malus Angelus potest inordinate velle, et tamen ex hoc non sequitur, quod possit illud, quod sic inordinate vult ; sed bonus Angelus ordinate vult statim esse in aliquo ubi, non tamen vult quod potentia propria sit ibi, quia hoc esset inordinate velle, si talis potentia sibi non conveniat: sed vult quod potentia Dei statim sit ibi,et verisimile est, quod Deus condescendat voluntati ejus, si talis sit, ut faciat eum in tali ubi, nunquam autem potentia propria potest alicubi esse nisi eo modo quo convenit suae potentiae.
(h) Ad secundum. Ex isto apparet ad illud de Sensu et Sensato. Hic Doctor solvit unam auctoritatem Philosophi, positam prius in praesenti, dist. quaest. 9. in argumentis principalibus, ibi expressius hoc dicit in secunda dubitatione de Sensu et Sensato, ubi vult quod non oportet, similiter sit in alteratione et latione. Contingit inquit Philosophus : aliquid simul lotum alterari, et non dimidium prius, velut aquam simul totam coagulari, attamen si fuerit multum, quod calefit aut coagulatur habitum ab habito patitur, primum autem ab ipso faciente transmutari, et simul alterari, et subito est necesse. Haec ille. Hanc auctoritatem solvendam dimisit ibi Doctor, licet hic solvatur. Et solvendo hanc auctoritatem, dicit quod quando aliquod agens respicit totum passum tanquam terminum indivisibilem, puta sic optime dispositum, ac si esset unum indivisibile, similiter formam secundum ultimum gradum, etc. Et pono casum, quod sit lignum pedale optime dispositum, et sit calefactio ut octo, si est aliquod agens tantae virtutis, quod habeat in virtute sua posse simul producere totam simul caliditatem, et quod non habeat necesse prius duratione informare unam partem ligni quam aliam, dico tunc, quod illud potest alterare ipsum totum, sicut si esset aliquod indivisibile sibi perfecte praesens, et unus gradus caliditatis perfectus in virtute sua, tunc in instanti posset alterare illud ; sic dico, quod quando habet lignum pedale, et caliditatem ut octo, ut supra dixi, tunc respicit utrumque ut indivisibile, et sic tantum illud passum mutaretur mutatione indivisibili et instantanea, scilicet ad talem formam, patet, quia tota illa caliditas introducitur in instanti.
Sequitur : vel forte plures habitae, etc. quia posito, quod detur aer vel aqua bipedalis, tunc habitum ab habito potest intelligi dupliciter alterari, ita quod agens introducens sive calefaciens intense unam partem aquae; et si ille calor in illa parte est tantae virtutis, quantae agens prius ad calefaciendum, tunc illa pars sic calefacta statim calefacit aliam, et si agens potest simul calefacere totum, ordine tamen quodam, sic illa pars in instanti calefacit aliam ; et si illa alia est tantae virtutis quantae, prima, in eodem instanti durationis calefacit aliam, et sic de aliis partibus. Est tamen ibi ordo naturae, ita quod una prius natura calefacit, et alia posterius ; si autem prima pars calefacta est minoris virtutis quam agens calefaciens illam partem in instanti, tunc illa pars calefacit aliam non in instanti, sed in tempore, et sic de aliis.
Sequitur : Dicit ergo ibi Philosophus, quod non est ita in multiplicatione soni, sicut in lumine, nam multiplicatio soni ex quo fit per motum localem, puta per aerem deferentem, ut patet 2. de Anim. de necessitate erit successiva et in tempore, cum motus localis semper fiat in tempore ; sed non est sic in multiplicatione luminis, quia totus aer, puta in hemisphaerio nostro potest in instanti illuminari, cum in aere nulla sit dispositio contraria, et sic similiter potest totus alterari, est tamen ibi ordo naturae, quia pars propinquior Soli illuminatur.
Sequitur: sed tamen nunquam, etc. id est, prima mutatio, ut puta quando lignum alteratur in tempore, et per motum, ita quod successive alteratur; non potest esse ibi prima mutatio, patet, quia ante omne mutatum esse est aliquo moveri, ut patet per Philosophum 6. Phys, t. c. 52.
Sequitur: sicut nec in loci mutationibus, ut puta, quando aliquod corpus movetur super spatium bipedale, in tali motu locali non potest dari prima mutatio ; et assignat rationem ibi : quia ubi est mutatio, etc. Nam duplex est mutatio instantanea, quaedam nullo modo initians motum, et est illa, qua tota forma simul acquiritur in instanti; mutatio autem initians motum est illa, quae fit in motu successivo, et semper est inter duas partes motus, ita quod est finis unius partis et principium alterius; non enim est danda aliqua prima mutatio initians simpliciter motum, ita quod ante illam non detur pars motus prior, ut supra patuit 6. Phys.
Sequitur: nec etiam universaliter. Hic dicit Doctor quod nec etiam datur prima mutatio, ubi motus sequitur, si est dare immutationem, quae est terminus quietis praecedentis, id est, quod etiam loquendo de motu sequenti immutationem quietis praecedentis, non est dare primam mutationem illius motus, ut supra patuit in 9. q. Exemplum, ponendo quod pedale quiescat sub calore per horam, et in ultimo instanti illius, et in tempore immediato incipiat moveri, puta motu remissionis, respectu talis motus sequentis ultimum instans illius quietis non datur prima mutatio. Sequitur ibi : ubi autem quietem, etc. dicit Doctor quod quando per agens post quietem mutatur aliquid, non datur ultimum instans illius quietis. Exemplum, ponendo quod quantum sit sub calore, ut per horam, et quod agens in instanti mutet ipsum quantum a calore illo in frigidum, certum est, quod non datur ultimum instans quietis sub calore.
FINIS TOMI UNDECIMI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADD1NG1 XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS DUODECIMUS
QUAESTIONES IN SECUNDUM LIBRUM SENTENTIARUM a distinctione tertia usque ad decimam quartam.
PARISIIS APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VOLGO DICTA DELAMBRE, 13
E. P. F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS. ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES
IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
CUM COMMENTARIIS R. P. F. FRANCISCI LYCHETI BRIXIENTIS, EJUSDEM ORDINIS OLIM MINISTRI GENERALIS.
ET SUPPLEMENTO R. P. F. JOANNIS PONCIl HIBERNI IN COLLEGIO ROMANO S. ISIDORI FF. MINORUM IIIUEKXORUM THOELOGIAE PRIMARII PROFESSORIS.