IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Texius Magistri Sententiarum.)
Quales facti fuerim Angeli. Ecce ostensum est, ubi Angeli fuerint, mox ut creati sunt. Nunc consequens est investigare, quales facti fuerint in ipso primordio suae conditionis. Et quatuor quidem Angelis videntur essc attributa in initio subsistentia) suae, scilicet essentia simplex, id est, indivisibilis et immaterialis ; et discretio personalis; et per rationem naturaliter insitam intelligentia, memoria et voluntat sive dilectio ; liberum quoque arbitrium, id est, libera inclinandae voluntatis sive ad bonam sive ad malum facultas. Poterant enim per liberum arbitrium sine violentia et coactione ad utrumlibet propria voluntate deflecti.
An omnes Angeli fuerint oequales in tribus, scilicet in sapientia, in essentia, in libertate arbitrii.
Hic considerandum est, utrum in sua substantia spirituali, et sapientia rationali, et libertate arbitrii quae omnibus inerant, omnes aequales fuerint, ut sit prima consideratio de substantia, secunda de forma, tertia de potestate. Persona quippe substantia est, sapientia forma, arbitrium potestas. Et ad substantiam quidem pertinet naturae subtilitas, ad formam vero intelligentiae perspicacitas, et ad potestatem voluntatis rationalis habilitas. Illae igitur essentiae rationales, quae personae erant, et spiritus erant, naturaque simplices ac vita immortales, differentem essentioe tenuitatem, et differentem sapientioe perspicacitatem, atque differentem arbitrii habilitatem recte habuisse intelliguntur; sicut in corporibus nonnulla differentia est secundum essentiam, ac formam et pondus; quaedam enim aliis meliorem ac digniorem essentiam et formam habent, et alia aliis leviora atque agiliora sunt. Ad hunc ergo modum credendum est, illas spirituales naturas convenientes suae puritati et excellentiae, et in essentia, et in forma, et in facultate differentias accepisse in exordio suae conditionis, quibus alii superiores, alii inferiores Dei sapientia constituerentur, aliis majora, aliis minora dona praestantis, ut qui tunc per naturalia bona aliis excellebant, ipsi etiam post per munera gratiae eisdem praeessent. Qui enim natura magis subtiles, et sapientia amplius perspicaces creati sunt, hi etiam majoribus gratiae muneribus praediti sunt et dignitate excellentiores aliis constituti. Qui vero natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, minora gratiae dona habuerunt inferioresque constituti sunt sapientia Dei, aequo moderamine cuncta ordinantis. In ipsa facultate arbitrii differentia animadvertenda est secundum differentem naturae virtutem, et differentem cognitionis et intelligentiae vim. Et sicut differens vigor et subtilitas naturae infirmitatem non adducit, minorque cognitio sapientiae ignorantiam non ingerit, sic libertas inferior nullam arbitrio necessitatis voluntatem imponit.
Quoe communia et oequalia Imbuerunt Angeli.
Et sicut in praedictis Angeli differebant, ita et quaedam communia et aequalia habebant: quod spiritus erant, quod indissolubiles et immortales erant, commune omnibus et aequale erat ; in subtilitate vero essentioe et intelligentia sapientioe, et libertate voluntatis differentes erant. Has discretiones intelligibiles indivisibilium naturarum, ille solus comprehendere potuit et ponderare, qui cuncta fecit in pondere, numero et mensura.
An boni vel mali, justi vel injusti creati sint Angeli, et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum.
Illud quoque investigatione dignum videtur, quod et a pluribus quaeri solet, utrum boni vel mali, justi vel injusti creati sint Angeli, et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum, vel sine mora in ipso creationis exordio ceciderint.
Opinio quorumdam dicentium Angelos in malitia creatos, et sine omni mora ruisse.
Putaverunt enim quidam, Angelos, qui ceciderunt, creatos esse malos et non libero arbitrio in malitiam declinasse, sed in malitia a Deo factos esse, nec aliquam fuisse moram inter creationem et lapsum, sed ab initio apostatasse: alios vero creatos fuisse plene beatos. Qui opinionem suam muniunt auctoritate Augustini super Genesim ita dicentis : " Non frustra putari potest, ab initio temporis diabolum cecidisse, nec cum sanctis Angelis pacatum aliquando vixisse et beatum, sed mox apostatasse: unde Dominus ait : ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit, ut intelligamus, quia in veritate non stetit ex quo creatus est, qui staret, si stare voluisset. " Idem in eodem : " Non frustra, inquit, putandum est, ab ipso initio temporis vel conditionis suae, diabolum cecidisse et nunquam in veritate stetisse. Unde quidam in hanc malitiam libero arbitrio non esse flexum, sed in hac quamvis a Deo, putant essc creatum, secundum illud beati Job : Hoc est, inquit, initium figmenti Dei, quod fecit Deus, ut illudatur ei ab Angelis ejus; et propheta ait : Draco iste, quem formasti ad illudendum ei, tanquam primo factus sit malus et invidus diabolus, non voluntate depravatus. " His aliisque testimoniis utuntur, qui dicunt, Angelos, qui ceciderunt, creatos fuisse malos, et sine mora corruisse; eos vero, qui perstiterunt, perfectos et beatos fuisse creatos, astruunt auctoritate Augustini, qui super Genesim, dicit per coelum significari creaturam spiritualem, quae ab exordio, quo facta est, et perfecta et beata est semper.
Aliorum sententia probabilis, qui dicunt omnes Angelos creatos esse bonos, et aliquam morulam fuisse inter creationem et lapsum.
Aliis autem videtur, omnes Angelo creatos esse bonos, et in ipso creationis primordio bonos extitisse, id est, sine vitio, justosque fuisse, id est, innocentes, sed non justos, id est, virtutum exercitium habentes. Nondum enim praediti erant virtutibus, quae stantibus appositae fuerunt in confirmatione per gratiam, aliis per liberum arbitrium superbientibus, et ideo cadentibus. Aliquam etiam fuisse morulam aiunt inter creationem et lapsum ac confirmationem; et in illa brevitate temporis omnes boni erant, non quidem per usum liberi arbitrii, sed per creationis beneficium: et tales erant, qui stare poterant, id est, non cadere per bona creationis, et cadere per liberum arbitrium. Poterant enim peccare et non peccare, sed non poterant proficere ad meritum vitae, nisi gratia superadderetur, quae addita est quibusdam in confirmatione. Et ad hoc confirmandum utuntur testimonio Augustini, qui super Genesim dicit, Angelicam naturam primo informiter creatam et coelum, dictam, postea formatam et lucem appellatam, quando ad Creatorem est conversa, perfecta dilectione ei inhaerens. Unde prius dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram, et postea subditum : Dixit Deus : Fiat lux, et facta est lux, quia in primo agitur de creatione spiritualis naturae informis, postea de formatione ejusdem. Ratio quoque obviat illis, qui dicunt, Angelos creatos fuisse malos. Non enim potuit Creator optimus auctor mali esse ; et ideo totum bonum erat, quod ex ipso illis erat, et totum bonum erat, quoniam ex ipso totum erat. Hoc modo probatur, quod boni erant omnes Angeli, quando primo facti sunt, sed ea bonitate, quam natura incipiens acceperat.
Probationem Augustini contra illos inducit, qui dicunt Angelos factos malos. Verba etiam Job determinat, quae illi pro se inducebant.
Ideoque Augustinus exterminans opinionem eorum, qui Angelos creatos fuisse malos putant, auctoritate et ratione probat bonos fuisse creatos: et verba praemissa beati Job, quae illi pro se inducebant, quomodo sint intelligenda, aperit ita dicens super Genesim : " Omnia, inquit, fecit Deus valde bona. Naturam igitur Angelorum bonam fecit. Et quia injustum est, ut nullo merito hoc in aliquo, quod creavit, Deus damnet; non naturam, sed voluntatem malam puniendam esse credendum est, nec ejus naturam significatam esse, cum dicitur : Hoc est initium figmenti Dei, etc. sed corpus aereum, quod tali voluntati aptavit Deus, vel ipsam ordinationem Dei, in qua eum invitum etiam fecit utilem bonis, vel ipsius Angeli facturam; quia, etsi praesciret Deus, voluntate malum futurum, fecit tamen eum, providens, quanta de illo sua bonitate esset facturus. Figmentum ergo Dei dicitur, quia cum sciret Deus eum voluntate malum futurum, ut bonis noceret, creavit tamen illum, ut de illo bonis prodesset; hoc autem fecit, ut illudatur ei. Illuditur enim ei, cum Sanctis proficit tentatio ejus: sicut et mali homines, quos Deus, malos futuros praevidens, creavit tamen ad Sanctorum utilitatem, illuduntur, cum praestatur Sanctis eorum tentatione profectus. Sed ipse est initium, quia praecedit antiquitate et principatu malitiae. Haec autem illusio fit Angelis malis, et hominibus malis per Angelos sanctos, quia subdit eis Angelos malos et homines malos, ut, non quantum nituntur, sed quantum sinuntur possint nocere. " Ecce aperte ostendit, qualiter praedicta verba
Job intelligenda sint, et Angelicam naturam bonam creatam asseruit.
Quomodo intelligenda sint verba proemissa Domini disserit, evidenter tradens Angelos esse creatos bonos , et post creationem cecidisse.
Deinde, qualiter verba Domini, quae supra posuit, accipienda sint, Augustinus aperit, ubi etiam sua quae praedixit verba determinat, evidenter docens, Angelos bonos fuisse creatos et post creationem, interposita aliqua morula, cecidisse, ita inquiens : " Quod putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, nunquam beatam vitam duxisse, sed ab initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut malus a bono Deo creatus esse putetur, quia ab initio non cecidisse diceretur. Non enim cecidit, si talis, id est, malus, factus est. A quo enim caderet ? Factus ergo prius, statim a veritate se avertit, propria potestate delectatus, beataeque vitae dulcedinem non gustavit, quam acceptam non fastidivit, sed nolendo accipere amisit. Sui ergo casus praescius esse non potuit, quia sapientia fructus est pietatis. Continuo autem ut factus est, cecidit, non ab eo quod accepit, sed ab eo quod accipisset, si Deo subdi voluisset. " Ecce hic aperte declarat, Angelos bonos esse creatos et post creationem cecidisse: et fuit ibi aliqua morula, licet brevissima. Quod Origenes confirmat super Ezechielem dicens. " Serpens hostis contrarius veritati, non tamen a principio, neque statim super pectus et ventrem suum ambulavit: sicut Adam et Eva non statim peccaverunt, ita et serpens aliquando fuit non serpens, cum in Paradiso deliciarum moraretur: Deus enim malitiam non fecit. " Ecce aperte dicit, post creationem, interposita morula, cecidisse. Ideoque illa verba sic accipienda videntur : Homicida erat ab initio, vel mendax, id est, statim post initium, quando sibi aequatalitem Dei promisit et seipsum occidit, qui homo dicitur in Evangelio. Nec in veritate stetit, quia in ea non fuit, sed ab initio temporis, id est, statim post initium temporis, apostatavit. Potest etiam sic accipi illud : Ab initio homicida fuit, vel mendax, id est, ex quo homo fuit conditus, quem per invidiam in mortem praecipitavit et fallaciter seduxit. Ex praedictis ergo liquet Angelos omnes bonos esse creatos, et post creationem quosdam cecidisse a bono, quod habuissent, si perstitissent.
Quod triplex fuit sapientia in Angelis ante casum vel confirmationem.
Hic inquiri solet, quam sapientiam habuerunt ante casum vel confirmationem? Erat in eis triplex naturalis cognitio, qua sciebant, quod facti erant, et a quo facti erant, et cum quo facti erant, et habebant aliquam boni et mali notitiam, intelligentes, quid appetendum, vel respuendum illis foret.
An aliquam habuerint Dei dilectionem vel sui ad invicem ante casum. Solet etiam quaeri, utrum aliquam Dei, vel sui invicem dilectionem habuerint. Ad quod dici potest, quod naturalem dilectionem habebant, ut memoriam, intellectum et ingenium, qua Deum et se aliquatenus diligebant, per quam tamen non merebantur.
(Finis textus Magistri.)