IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum (a) materialis substantia ex se, sive ex natura sua sit invividua vel singularis ?
D. Thom. 1. p. q. 40. art. 2. et 1. contra Genu c. 42. Henr. quodl. 5. q. 8. Occh. 1. d. 2. q. 4. 5. 6. Gabr. q. 6. 7. Sotus in log. q. 2. universal. Sonoin. 7. Met. q. 31. Fons. 5. Met. q. 3. sect 2. Suar. 1. Met. d. 5.i. 2. Scot. quodl. 2. et 7. Met. q. 17. ubi Ant. Andr. 9. 17.
Circa distinctionem tertiam, quaero primo de distinctione personali in Angelis ; et ad videndum de ista distinctione in eis, primo quaerendum est de distinctione individuali in substantiis materialibus, de qua sicut diversi diversimode dicunt, ita consequenter dicunt de pluralitate individuorum in eadem specie Angelica, et etiam de implurificabilitate. Et ut videatur de diversis opinionibus distincte, quae quaeruntur de distinctione vel indistinctione substantiae materialis, quaero singillatim de diversis modis ponendi.
Quaeritur ergo primo : Utrum materialis substantia ex se, sive ex natura sua, sit individua vel singularis? Videtur quod sic. Philosophus 7. Metaph. contra Platonem, probat quod substantia cujuscumque rei est propria illi, cujus est, et non inest alii: igitur substantia materialis ex natura, ci rcumscripto omni alio, est propria ei cui inest, ita quod ex natura sua non potest inesse alii: ergo ex natura sua est individua. Contra, quidquid inest alicui ex natura sua per se, inest ei in quocumque: igitur si natura lapidis de se est haec, in quocumque est lapidis natura, ista naturas esset hic lapis ; consequens est inconveniens, loquendo de singularitate determinata, de qua est quaestio.
Praeterea, cui de se convenit unum oppositum, ei de se repugnat aliud oppositum; igitur si natura de se sit una numero, ex se repugnat ei multitudo numeralis.
Hic dicitur, (b) quod sicut natura ex se formaliter est natura, ita ex se est singularis, ita quod non oportet quaerere aliam causam singularitatis a causa naturae, quasi natura prius tempore vel natura sit natura, antequam sit singularis, et tunc per aliquid adveniens contrahatur, ut fiat singularis, quod probatur per simile,: quia sicut natura habet ex se verum esse extra animam, non autem habet esse in anima, nisi ab alio, id est, ab ipsamet anima, (et ratio est, quia esse verum convenit ei simpliciter, esse autem in anima est esse ejus secundum quid) ita universalitas non convenit rei, nisi secundum quod habet esse secundum quid, scilicet in anima. Singularitas autem convenit rei secundum verum esse, et ita ex se et simpliciter: est ergo quaerenda causa, quare natura est universalis, et dandus est intellectus pro causa,non autem quaerenda est aliqua causa, quare natura est singularis alia a natura rei, medians inter ipsam et singularitatem ejus ; sed quae sunt causae unitatis rei, sunt et causae singularitatis rei; igitur, etc.